skip to primary navigation skip to content
<531>

Præfatio ad Lectorem.

1. Quòd Epistolam hanc, eò ab amico invitatus, scripserim, neminem credo, qui optimum & nobilissimum Amicitiæ commercium intellexerit, mihi vitio unquam versurum. Ut verò publici juris facerem, quod primùm privatæ solummodò satisfactioni destinatum est, hac in re me fateor meipsum reperire magìs obnoxium: Non quòd rem ullam Heterodoxam mihi visus sim hîc tradidisse; (Neque enim mihi conscius sum me hac in Epistola quicquam affirmâsse, quod universali Doctrinæ Ecclesiæ in temporibus suis Symmetris, ullo modo repugnet. Nec certè quando errores J. B. emendo, intelligi volo ità absolutè & dogmaticè definire, ac si certus essem, quid sibi vellet in hisce Spiritûs sui parturitionibus, sed potiùs, id quod nos subinnuimus verisimilius esse quàm quod ipse videtur planè & apertè indicare; sed ad indubias Doctrinæ Apostolicæ Regulas omnia esse expendenda. Quamobrem quantùm ad hoc, à cujusvis Cavillis satìs securum me esse sentio:)

2. Sed hoc est quod dico, me nempe manifestò meipsum obnoxium reperire censuræ duarum ex diametro oppositarum hominum partium, quippe quorum alteri Autorem, quem examinandum suscepi, tanti æstimant, ut nihil infra Canonizationem & Infallibilitatem, juxta hos enormes illius Admiratores, Meritorum ejus magnitudinem æquare possit. Alteri è contrà eum adeò execrantur tanquam Hæreticum Diabolicum, aut tanquam merum Enthusiasten cerebrosum contemnunt, ut nemo apud hos vel tolerabilem de eo profiteri queat opinionem, quin ipse suspectus habeatur impietatis, nec reperiri ullas horas illius Scriptis legendis impendisse, quin existimetur tantundem temporis in Nugas prodegisse & Quisquilias, in mera Deliria & Ineptias.

3. Cæterùm tametsi non diffiteor, me exposuisse meipsum censuræ duorum adeò immanæ quantum differentium Judiciorum, nego tamen eos me justè reprehendere posse; sed potiùs ingens hoc discrimen opinionum ipsorum circa Philosophiam Teutonicam, justam dare occasionem sobriæ omnino & laudabili Curiositati in rem ipsam inquirendi & perscrutandi quid in imo lateat. Nam & ipsius Servatoris fors erat, ut à quibusdam credi Filium Dei, ità ab aliis haberi pro Dæmoniaco.

4. Nunc verò quantùm ad prius hominum genus, quí adeò devoti sunt admiratores Jacobi Behmen, quíq; eum infallibiliter inspiratum credunt, quòd illi me culpare non debeant, quòd contrà sentiam, hæc ipsa Epistola demonstratio est, in qua manifestò probavi, Inspirationes suas eum fefellisse. Atq; equideum gratias mihi agere eos opertere potiùs censeo, quàm offendi, cùm res ignobilis planè sit ex hujusmodi falsa opinione, errorem alterius tanquam Insigne intellectualis suæ servitutis gestare, atq; sic suppositione alienæ Infallibilitatis captivatos semper detineri ab ullas faciendo excursiones in liberum Veritatis campum, & à probandis examinandísq; rebus usu sobrio experimentorum propriorúmq; Ratiociniorum semper cohiberi. <532> Qui tamen solus genuinus est propriúsque philosophandi modus, alter verò mera Persuasionis Fideíve Professio.

5. Jam verò quantùm ad eos, qui aut abominantur Jacobum Behmen, ceu Diabolicum, vel tanquam vanum vitémque Scriptorem contemnunt, ex ignorantia id proficisci oportet, tum Scriptorum tum Vitæ hominis. Spiritus enim qui in Scriptis illius se prodit, tantum quidem abest ut Diabolicus sit, ut sit apprimè Christianus. Cùm nihil crebrius inculcetur, quàm Humilitas, Amor, Mansuetudo, ac Dilectio fraterna, quàm perfecta submissio voluntati Divinæ, integráque nostrî ipsorum Renunciatio, & derelictio hujus Mundi, vanitatúmque vitæ præsentis in plena spe ineffabilium illorum gaudiorum quorum participes erimus cum Animabus sanctis atque Angelis in Paradiso. Quibus quidem de rebus is scribit sensu acriori & penetrantiori, quàm quilibet ferè alius quem tibi legere contigerit. Quæ planè omnia manifestò opposita sunt Regno rebúsque Diaboli.

6. Quibus omnibus addas, quanquam ad internam Margaritam quærendam Hortator erat vehementissimus, Christum in nobis spem gloriæ, adeò ut Symbolum illius esset, Salus nostra in vita Jesu Christi in nobis; nemo tamen est, qui majori cum reverentia & affectione de persona Christi externi loquitur quàm ille, nemo qui apertiùs officia illius Personalia agnoscit, qui virtuti & efficaciæ Sacramentorum plus attribuit, expressiúsve urget necessitatem celebrandi Cœnam Dominicam, usque ad finem seculorum. Et postremò, qui planiùs profitetur, Literalem Resurrectionem, adventúmq; personalem Servatoris die novissimo ad judicandos vivos atque mortuos. Adeò ut, quantum ego quidem video, quicquid peccaverit J. B. purus putus est innocuus error, neque cum ullo omninò malo consilio dolóve, nedum Diabolico conjunctus.

7. Videtur autem non sine Providentia suscitatus ad pungendos extimulandósve Christianos putatitios, qui Christum tantùm externum volunt, nihílq; curant, quàm parùm vitæ spiritûsq; habeant intus; utì etiam ad reducendos Familistas, qui Enthusiasmo tam facilè percelluntur, ex stupido suo Saducismo & Infidelitate in magnis illis Articulis, qui ad Personam Servatoris spectant, ad magìs veram Apostolicámque in Christo Fidem. Qui perinde atque Quakeri, quos vocant, nunc magìs inexcusabiles sunt, si etiamnum assensum subducant à præcipuis istis Christianæ Fidei articulis, cùm Apostolus quasi de suis, & qui plus inspiratus sit quàm aut H. N. aut è Quakeris quisquam, tam planè & expressè Literalem eorum veritatem affirmaverit, adversùs omnes ineptas præsumptiones Allegorici sui Prophetæ H. N. in contrarium.

8. Et denique si consideremus quàm devotus ac raptuosus esset J. B. & quàm admirandis donis instructus, qui tamen Ecclesiæ erectionem nunquam affectavit, populíve congregationem in privata Conventicula, sed diligenter & ordinatè publico Ministerio adhærebat, in loco ubi vixit, admodum mansuetè pacificéq; se gerens erga Superintendentem loci, etiam tum cùm admodum inciviliter & injuriosè ab eo tractatus erat: hoc egregium admodum potest esse exemplum adversùs omnes nostræ ætatis Schismaticos, qui adeò nihil pensi habent, separare se ab Ecclesia, & ex propriorum donorum opinione, si non & Mundani alicujus commodi gratiâ, populum ad se congregare, atq; sic Ecclesiam contra Ecclesiam erigere, ad dilacerandum Christi corpus contumeliâq; afficiendum Ecclesiam Nationalem, ac si res illîc ità corruptæ essent, ut illicitum omnino foret communionem cum illis colere. Quod planè contrarium est praxi hujus pacifici ac demissi Christiani J. B. Quem, ut spero, abunde jam, Lector, persuasus es, Spiritu Diabolico nequaquam fuisse, sed imputationem esse, aut ex malitia aut ex ignorantia profectam, quoties tam indignis aspergitur contumeliis.

<533>

9. Quantùm autem ad Tenuitatem illius & contemptibilitatem, equidem fateor, si stirpem, si educationem & professionem respicias, sic omnino fuisse. Hoc tamen interim reliqua illius privilegia ac perfectiones magìs mirabiles reddit, ut tam stupenda Fabrica super tam angustam Basin extrueretur.

Ex Scriptore Vitæ illius breviter illa subindicabo, quæ meritò eum possint, ut ego quidem opinor, eò usque saltem supra comtemptum collocare, ut nemini dedecori esse queat, id sibi negotii facessere, ut libros ejus legat, in illiúsque inquirat Philosophiam.

10. Ut primùm, cùm puer erat & armentorum Oppidi communium, cum aliis pueris pauperculis, sociis suis Armentariis, custos, peculiarémq; favorem nactus erat ut locupletissimus ei ostenderetur Thesaurus, in saxosæ Rupis summitate haud procul ab oppido, Nummorum scilicet amplum vas; quòd ea porrò gratia illi addita est, ut eum nollet tangere. Quem Magus quidam postea cùm arte suâ sibi acquisivisset, carô tam opimam emit prædam, quippe tristi infamíq; fato peremptus, quemadmodum J. B. ipse refert. Hoc quidem privilegium est quod cuiq; non contingit, & matura significatio specialem oculum J. B. injectum fuisse à Potestatibus invisibilibus.

11. Ex quibus unus aliquis visibilem se reddidisse probabiliter existimari potest in forma venerandæ gravísq; personæ quanquam non nisi mediocriter vestitæ, qui sub prætextu mercandi ab hoc Tyrunculo, (nam in ea tunc arte sic erat) calceorum par, soluto pretio calceísq; secum sublatis, postquam ab Officina paululum discesserat, J. B. suo prænomine inclamavit, quanquam ipsi ignotus, dicens, Jacobe, Jacobe, exi huc foras. Quem ad se accedentem, multùm licèt attonitum, statim dextrâ prehendit, oculosq; claros ac scintillantes in eum figens, severo quidem sed amico vultu, graves paternásq; admonitiones, piásq; instructiones impertivit, eum hortans ad legendas Scripturas, eíque, quale Mundo Miraculum evasurus esset, prædicens.

12. Ab hac impressione adolescentulus, admodum factus est devotus, sedulúsq; Scripturarum Lector, & frequenter obnixéq; Deum oravit ut dignaretur sibi donum Spiritûs dare. Et durante quidem illo tempore, quo jam apud Magistrum erat, factum est, utì ipse profitetur, ut per septem dies continuos, circundatus esset Divino Lumine, & in summa Contemplatione gaudiorúmq; Regno constitutus.

13. Quo iterum circumfusus est postquam Magistrum reliquerat, anno Ætatis vicesimo quinto, adeò ut in Agris Gorlitziensibus Herbas Gramináq; inspiciens, interno visu in ipsorum Essentias, usus, & proprietates, figuris eorum, ut is ait, & signaturis sibi detectas, introspiceret.

Et decennio ferè pòst, rursus in idem Lumen assumptus, nè Mysteria ipsi revelata perirent, ea, in Memoriam, primo suo libro inscripsit, Aurora, sive Rubedo Matutina appellato.

14. Postea verò multos alios Libros scripsit, secundùm jussum ac directionem Spiritûs, & cum ea celeritate, quâ ab illo impulsus est. Ait enim quòd Ignis ardens sæpe cum velocitate prorsum urgebat, quódq; manum scribæ tremulam opertebat continuò post eum festinare, quandoquidem ivit redivítq; tanquam subita & inopina Pluvia. Addítq; porrò, resignando seipsum totum Deo, ut non suæ voluntati sed illius posset vivere, talem ei apertam fuisse Fenestram, ut videret cognoscerétque plus unius horæ quadrante, quàm si multos continuos annos egisset in Academia.

15. Quanquam verò magnum hoc Mysterium uno quasi intuitu vidisset, non tamen nisi gradatim in exteriorem suum Hominem illud inducere potuit. Ità ut paulatim <534> de die in diem se aperuerit, ut fit in tenera Planta. Et quasi utero per duodecim annorum spacium antè gestatum est, quàm potenti instigatione internâ in externam scripti formam produxerit. Quod tamen adhuc tam profundè Mysticum erat ut si lumen illud assistens se subduxisset, proprios suos labores ipse non facilè intellexerit.

16. Et nè eum dicas solum de seipso testificari, primus illius Liber qui publicatus est, qui est ejus Aurora sive Rubedo Matutina, ingentem doctorum hominum copiam ab omnibus Regionibus ad se invitavit: Inter quos Baltazar quidam Gaulterus è Silesia Medicus qui Arabiam, Syriam & Ægyptum, ad antiquam Magicam disciplinam inquirendam peragraverat, cùm famam de J. B. accepisset, eúmque invisisset, post trimestrem cum eo conversationem professus est seipsum ab illo rediisse majori cum animi satisfactione quàm à præstantissimis Ingeniis in quæ incidisset in suis Peregrinationibus. Hic est ille qui Quadraginta de Anima Quæstiones ei proposuit, quibus J. B. respondit, Libérque in multas linguas translatus venalis prostat.

17. Fama ac suspicio profundæ illius Scientiæ tanta erat, ut quidam, ultrà quàm fas est curiosus, humillimum apud ipsum, Petitorem se gessit ut Magicam illam Peritiam sive virtutem, quâ eum præditum esse suspicabatur, sibi communicaret, credens etiam eum Spiritûs alicujus Familiaris societate fretum, eóque illum pelliciens obferendo ipsi pecuniam. Apud Jacobum verò Behmen statim repulsam tulit, cum severissimis Increpationibus, qui professionem se nullius rei facere dixit, nisi Fidei in Deum & Charitatis erga Proximum, neque se cum ullo Spiritu rem habere præterquam Spiritu Dei. Quem si participare vellet, dixit ei viam esse, seriam Pœnitentiam, fervidásque preces ad Patrem Luminum qui omnis boni perfectíque doni est largitor.

18. Id verò maximè præ reliquis ad existimationem J. B. facit, quòd cùm Dresdam venisset eò citatus, & examinatus esset coram sua Celsitudine Principe Electore Saxoniæ, super Scriptis ejus, multis Theologiæ Doctoribus assistentibus aliísque viris literatis, tam egregiè satisfecit in Responsis suis circa Quæstiones tum Philosophicas tum Theologicas; adeò ut Dr Mesnerus, aliúsque Doctor tunc præsentes, auditi sint postea magna loqui in illius commendationem, tanquam de homine qui miranda Spiritûs dona assecutus esset, nolléque se ejus Inimicorum malitiæ ministros fuisse in eo condemnando, nè ullius quidem rei gratiâ.

19. Quibus addere potes talem Attestationem Pietati & Integritati Spiritûs illius, qualis maximè propriè spectat ad Sanctos vitâ defunctos, quando injuriâ afficiuntur. Nam incola quidam Gorlitziæ, ubi vixerat, cùm Peregrinis quibusdam Raritates, quas vocant, Oppidi ostenderet, transiénsque per J. B. domum, modo quodam contumelioso Amicis suis peregrinis dixisset, Illa Domus est in qua Hæreticus iste Jacobus Behmen vixit, statim humi cecidit exanimis. Tam chara erat Memoria hujus viri innocui defuncti Divinæ Providentiæ

20. Et certè Mortis J. B. circumstantiæ demonstrant eum dilectum fuisse Cœlestibus Potestatibus. Etenim paucis antè horis quàm decesserit, musicos concentus audivit admirabiles; cúmque horam prædixisset in qua decessurus sit, eo ipso tempore postquam valedixisset Familiæ eísque benedixisset, jussissétque Filium se in alterum latus vertere in lecto, Nunc, ait, hinc abeo in Paradisum; atque sic immediatè Animam efflavit. Atque equidem fateor me existimare, Præsagium illius eum minimè fefellisse. Neque enim in Mahometanorum opinione sum, (qui in hunc finem cirrum in capite relinquunt, quo Mahometes eos prehendat) homines in Paradisum per Caput sursum trahi, sed per Cor, in quo radix est Re <535> generationis, & qui Fons est, ex quo Divinissimæ delicatissimæque sensationes, quarum Anima humana capax sit, scaturiunt.

21. Propter cujus Partis perfectionem præcipuè credo J. B. tam charum fuisse Potestatibus invisibilibus. Talèsque eum Providentiæ comitabantur, quæ, nihil obstante illius tenuitate quantùm ad alias rationes, eum notabilem Orbi redderent, & Miraculum quasi apud multos bonos & intelligentes viros. Præterea, strepitus & suspicio Philosophicæ suæ Inspirationis, quâ tamen, magna saltem ex parte, excidit, multos alios, ceu esca, attraxit ad seriam morum suorum reformationem, studiúmque assequendi illud quo nihil necesse est quenquam excidere nisi ipse velit, Qui Spiritus est Vitæ in nova Nativitate. Qui, tametsi Scientia Philosophica eum non comitaretur, summos hominum conatus meretur, & tam pretiosa Margarita est ut æstimanda sit præ reliquis rebus omnibus in Universo.

22. Quamobrem, amice Lector, tametsi quantùm ad Cerebri partus, merásque Speculationes, de ullo adeò infallibili Spiritu in J. B. gloriari nequeamus; manifestum tamen esse existimo ex his subindicatiunculis quas attuli (& copiosiùs adhuc tibi satisfacere potes legendo Vitam illius à Viro illo ingenioso D. H. scriptam) Authorem eum non esse tam contemptibilem ut homo quisquam sobrius rerúmque momentosarum curiosus dedecori fore putet negotium sibi facessere inquirendi in illius Scripta. Qui ipse Scopus est quò collineavi. Vale.

<536>

Philosophiæ Teutonicæ Censura,
sive
Epistola Privata
, &c.

Quæstio I.

Utrùm Jacobus Behmen infallibiliter inspiratus esset?

1. Perlegi tandem Scripta illa J. B. quæ mihi commendâsti, ejus Auroram scilicet, sive Rubedinem Matutinam, Librum de Tribus Principiis, alterúmq; de Triplici Vita Hominis, & denique Quadraginta Quæstiones. Quibus ipse addidi partem haud ità exiguam Mysterii Magni, quæ ad tria prima Capita Geneseos extenditur. Quæ quidem omnia tametsi tam attentè non consideravi, ut experirer an mentem ejus penitùs in locis singulis caperem; puto tamen me eam eousq; assequutum esse, ut satìs bene instructus sim ad respondendum quinq; Quæstionibus quas mihi proposuisti de ipso, ejúsqq; Philosophia.

2. Equidem fateor me animo haud parùm averso fuisse à legendo tam obscurum Autorem; verùm Moralium Divinorúmque Eloquiorum venæ divites quæ subinde apud ipsum occurrebant, adeò mirum in modum recreabant animúmque rapiebant meum, ut fastidium à quo tantopere mihi metui, in meram versum sit voluptatem ac oblectationem. Tam sincerus, tam simplex innocuúsque Spiritus est in illius Scriptis, & qui tam efficaciter ad maximè necessaria Christianitatis officia moveat, támque fortiter ac vehementer Animum feriat, aut seipsum cum tam salubri ac nativa suavitate insinuet, ut jam planè mirari desinam, homines, quorum eximias ingenii dotes par Pietatis amor ac Virtutis comitatur, etiam ad religiosam quandam trahi adhærentiam & reverentiam Scriptorum hujus sancti Viri, non sine valida suspicione aliquod humano majus eis subesse, & aliquando fortean non sine aliqua præsumptione omnia infallibiliter esse inspirata, præsertim cùm ipse Autor tam frequenter ac confidenter affirmet se ex tali omnino principio scripsisse. Atque equidem fateor me existimare nullum in homine fuisse malum dolum, sed ex animo dixisse quod sentiebat.

3. Cæterùm recténe senserit an secùs, hoc est, An revera & infallibiliter inspiratus esset, prima est quæstionum, quas mihi solvendas proposuisti.

Et, si ità infallibiliter inspiratus non erat, secunda Quæstio est, An Maniacâ aliquâ intemperie affectus non esset, & Quid esset in causa, cur aut ipse se aut alii ipsum inspiratum putarent?

Tertia, Quænam esse possit occasio præcipuorum ejus errorum particularium?

Quarta, Quasnam verisimillimum sit Animi sui in his Erroribus fuisse Parturientias, hoc est, Ad quid tenderent Enthusiastici isti æstus & fermentationes Animæ illius, si erumpere valuisset in magìs claram distinctámq; lucem?

Quinta & ultima, Quàm consistens videri possit cum Divina Providentia, cum bonitate & perfectione illius, tam innocuam permittere ac Christianam Animam in tam multos ac manifestos errores seduci, eósq; conjunctos interim cum maximo omnium errore. Quòd putavit se infallibiliter inspiratum? Hæ sunt Quæstiones.

4. Ad quas, quam breviter potero, respondebo. Et ad primam dico, Quod, tametsi in illis locis ubi tam sensibiliter potentérq; loquitur de Mansuetudine, Humilitate, Sui-abnegatione, Charitate & similibus, ea quæ illic tradit merito attribui possunt Divino Spiritui eum actuanti, quatenus est Spiritus Vitæ & Sanctificationis in eo; Spiritum tamen Theosophicæ sive Philosophicæ Illuminationis, in omnibus suis Scriptis ei adfuisse, (quanquam non nisi invitus quicquam effari queo, quod tam pii & innocui viri famam minuat) abstinere me non possum quin declarem, me abunde certum esse de contrario. Credóque me quemlibet alium Instantiis irrefragabilibus ea de re convincere posse.

<537>

5. Incipiemus à Sole & Stellis. Ut homo tam ignobili educatione animum induceret Pythagoricam Hypothesin amplecti, & Solem in medio collocare Terrámque circa eum movere, mentis profectò generosæ indicium est eximiíq; Ingenii naturalis. Cæterùm de suo postea addere, Quòd Sol lumen vitámq; omnibus Stellis impertit; Quòd ex omnibus Stellis factus sit vel generatus; Quòd Stellæ sunt Ignis & Aqua concreti; Quòd differentes rerum species ex Stellarum differentia proficiscuntur; Quòd Vitam ministrant, Imaginationem & Rationem; Quòd Somnia & Visiones mentibus dormientium Mortalium immittunt; Quódq; inter Stellas ingens caligo est ubi Diabolus Principatum suum tenet ac Dominium; Quòd Scientiæ omnes, Artes, Methodíq; victum quærendi è sydereo hujus Mundi Spiritu proveniunt: Hæc equidem, opinor, mera sunt Insomnia, non autem Veritates inspiratæ.

6. Rursus de Planetis, ejus errores admodum crassi sunt. Pellucidos facit universos, quemadmodum apparet ex illo quod occurrit in Aurora, cap. 3. v. 50. Si Terra tolleretur, totum Profundum æquè lucidum foret in una parte atq; in alia: cùm tamen non solùm Luna, sed Venus, quæ suas, Lunæ instar, Phases habet, reliquíque Planetæ sunt opaci. Præterea, quàm ineptum commentum est istud, ut Venus, Mercurius, Mars & Jupiter è Sole evolaverint, cùm globi adeò opaci sunt, quemadmodum innuimus? Et ut Mars Solem accenderet, ut Fel accendit Cor?

Ut Venus, exhorrens quasi Terram, non subsideret, sed curreret festinarétq; circá? Ut ipsa & Mercurius æquè longo temporis spatio circa Solem cursus suos absolverent, atque Terra; cùm Venus suum circuitum novem mensibus, Mercurius ferè tribus absolvat? Ut Luna saccus esset Proprietatum Stellarum; Et ut Terra vehementer, ceu picâ laborans, Lunam appeteret, atq; hinc Lumen lunare ad se attraheret? Qiubus adde, Solem Regem Profundi esse atq; Cor, reliquósque sex Planetas sensum efficere & intellectum in Profundo, adeò ut omnes simul sumpti sint Spiritus vivens: Cùm tamen reliqui Planetæ æquè stupidi sunt & opaci atque suus socius Planeta, Terra, ac proinde nihilo plus contribuere possunt sensûs & Intellectûs quàm illa.

7. Sunt etiam duo crassi apud eum errores circa Diem Judicii propriè sic dictum. Primus, quòd brevi futurus sit; cùm tamen expectatum Millennium nondum inceperit. Alter, quòd in hac Conflagratione Stellæ etiam interibunt, nec ullum deinceps tempus futurum sit ampliús.

8. Cæterùm sunt & alia apud eum Errata maximè palpabilia in Interpretationibus Scripturæ & magìs particulatim Apocalypseos, quippe quòd multis locis ad sensum Theosophicum abutitur, cùm totus liber omnino sit. Propheticus secundùm illius Titulum, cap. 1. Et tamen J. B. Visionem Mulieris quæ paritura esset Filium, cui devorando invigilabat Draco, de Adamo exponit quando suam Veneris-matricem gestabat in Paradiso, ac si is illa Fœmina esset. Et prælium Michaelis contra Draconem, de pugna Michaelis cum Lucifero postquam Divinum Sal-nitrum corruperat. Ità septem Stellas, septem Spiritus, septem Candelabra aurea, septem Tonitrua, de septem Formis sive Proprietatibus Naturæ interpretatur. Meretricem etiam super Draconem collocat, & tunc eam interrogat, Asinúsne Christi sit an Diabolus? Id etiam Erratum est palpabile, ubi ait, Quòd ad apertionem Sigilli septimi Babylon casura sit, & Archipastor oves suas tunc ipse pasturus, cùm Sigillum tamen septimum ante mille trecentos ferè abhinc annos apertum erat.

9. Istud etiam ignorantiam illius arguit tum in Natura tum in Scriptura, ubi ait, Quòd Mundus post lapsum, unum tantùm oculum habuit hactenus, ut qui vixit sub sex Sigillis in sex Planetis, cum sua Scientia. Verùm videbitis Sigillum septimum cum Solis oculo, loquimur heîc quod novimus. Atenim Planetæ nec Scientiam ministrant, nec Sigillum septimum aperiendum adhuc est, sed, quod dixi, ante mille trecentos ferè abhinc annos apertum. Interpretatur etiam septem aurea Candelabra de Humanitate Christi, & septem Stellas de Divinitate, cùm tamen ipsius Dei Spiritus ait, Septem Candelabra sunt septem Ecclesiæ, & septem Stellæ Angeli Ecclesiarum. Inscitiam porrò prodit in interpretandis Scripturis, ex eo quòd dicit dilectum Hominem Mosen non scripsisse Creationem, sed alterum aliquem qui nec verum Deum novit nec Stellas.

10. Ista etiam effrænis Imaginatio Melancholica est, quòd se linguæ Naturæ peritiam habere adeò confidat, eámq; intelligi posse ab unoquoq; in sua lingua vernacula, quamvìs cognitio perdita sit in lapsu Adami. Linguæ enim adeò discrepantes sunt, ut si vocabulum sic significaret naturaliter in una lingua, valde tamen probabile est, non ità facturum in altera. Ut, exempli causa, quanquam phur in Sulphur, juxta illius imaginationem, scabritiem & asperitatem Animæ illustrat, quæ suam originem ducit à Principio; nulla tamen istiusmodi significanti est in θεῖον, cùm utræque <538> syllabæ admodum molles sint atque glabræ. Et certè ut communes vocabulorum terminationes essentiales haberent significationes, videtur incredibile. Et tamen in Tetragrammaton, vult Tetragramma significare primum Principium, & ton, secundum. Ut verò Te significaret primam Proprietatem in primo Principio, & Ma quartum, insipida sanè est intimatio. Quamobrem hæc vana vagáq; sunt Insomnia.

11. Quòd autem in rebus majoris momenti sua eum fefellerit Inspiratio, manifestum est ex ejus Aurora, de natura Dei, quem frequenter facit discerpiblem & corporeum, si quidem mens cujusquam ex verbis intelligi possit. Cœlum, inquit, & Terra & quicquid supra cœlos est simul sumpta, totus Deus est, cap. 2. v. 61. Et cap. 4. Lux, Calor, Frigus, Molle, Tenerum, Dulce, Amarum, Acidum, Acerbum, Sonus, hæc omnia sunt in Deo Patre, sed modo quidem miti, jucundo ac placido. Atque hoc est quod appellat, Divinum Sal-nitrum. Et v. 58. Deus Angelos creavit, non ex Materia ulla aliena sed ex seipso. Et cap. 7. Sancti Angeli creati ex Deo sunt quasi pusilli Dii, toti Deo qualitate respondentes. Et cap. 8. In Patre Lux est & Tenebræ, Aer & Aqua, Calor & Frigus, Durum & Molle, Spissum & Tenue, Sonus & Tonus, Dulce & Acidum, Amarum & Astringens; sed incorrupta hæc universa in eo ante lapsum Luciferi. Et. v. 16. Aqua in eo comparatur liquori succóve Pomi, sed valde claro lucidóque instar cœlorum. Et rursus, cap. 13. v. 65. Medulla intima ac Nucleus totius Deitatis Asperitatem habet admodum acrem ac terribilem; Attractionem horribilem tenebrosam ac frigidam, Hyemi haud absimilem cum pruina ac glacie. In hoc ipso capite etiam ait. Quòd Angelus totius Deitatis pars est sive portio, non autem totus ipse Deus. Et rursus, vers. 145. Deus ipse est omnia, & quicquid factum est, ex ipso est factum, in Amore aut Ira.

12. Et de eo, quòd Deus Luciferum prælio statim non debellaverit, respondet, cap. 14. O homo cæce dilecte, non erat Homo aut Bestia adversùs Deum, sed Deus adversùs Deum, hoc est, ingens portio Dei, adversùs Reliquum Dei. Et cap. 21. 12. ait, Nunquam creatam fuisse ullam rem novam à Deo ipso distinctam. Et v. 69. Totus sive universalis Deus est unicum illud corpus ex quo omnia sunt, & quod est omnia. Et cap. 23. Tota sive universa rerum Essentia, Aquâ Terrâque non exceptis, Deus est. Et v. 6. Si ex ulla alia Materia es quàm Deus ipse, quomodo potes esse illius Filius? Et v. 7. Si Deitas ulla alia substantia sive res sit quàm ejus corpus, tum duplicem Deitatem esse oportet. Et ut recurramus paululùm in cap. 22. v. 37. illìc ait, Si Deus non sit in Bestiis, Vermibus, Foliis, Cœlo, Terra, & si totum hoc non sit Deus, se librum suum flammis committere velle. Potéstne quicquam Deum magìs discerpibilem ac corporeum describere quàm hæc loca Autoris? Multáq; alia sunt ejusdem generis. Unde manifestum est infallibilem Inspirationem calamum ejus toto quo scripsit tempore neutiquam direxisse.

13. Sed enim, Mysticum hoc Erratum porrò adhuc promovetur ad magìs præcisam accuratámq; Explicationem æternæ generationis Deitatis, Patris, Filii & Spiritûs sancti, ex septem Fontanis Spiritibus Dei. Quos, quàm corporei sint, secundùm hanc descriptionem in genere, facilè intelliges, postquam nomina eorum audiveris. Quæ sunt, Acerbum, Dulce, Amarum, Calor, Lux, Tonus, Corpus. Vel, prout describuntur in aliis suis Tractatibus, Acerbum, Amarum, Angor, Calor, &c. Dicuntur etiam septem Spiritus Naturæ, prout Naturam Deúmq; confundit. Et expressim ait, Quòd Natura integrum corpus est Dei, cap. 2. v. 17. Et cap. 3. 13. Quando consideramus, inquit, universam Naturam ejúsque Proprietates, tunc contemplamur Patrem. Et tamen secundùm eum, quatuor primi Fontani Spiritus sive Formæ Æternæ Naturæ antequam ad Lucem venimus, speciatim est Pater. Ac proinde dicit, v. 55. Si Filius non luceret in Patre, Pater futurus esset Vallis tenebrosa. Quod repetitur in aliis locis scriptorum suorum. Et cap. 7. v. 42. Pater est Potestas & Regnum, Filius Lux & splendor in Patre, & Spiritus sanctus motus virtutum Patris & Filii & qui format omnia.

14. Sed ut Philosophiam ejus de septem Fontanis Spiritibus sive Formis Naturæ prosequamur, cap. 23 v. 16. ait, Si septem hi Spiritus non essent, nec Deus foret nec vita, nec ulla Creatura. Et cap. 9. Septem Spiritus Dei complectuntur omnia, immo totum Patrem, sine Principio ac Fine. Et v. 77, 78. dicit Angelos, Dæmonas, Cœlum, Terram, Arbores, Lapides ex corpore septem Spirituum fieri, Deúmq; ipsum esse omnia. Et cap. 10. v. 5. Septem Spiritus Fontani sunt unicus æternus omnipotens Deus, sed magis speciatim Deus Pater.

Cæterùm de æterna generatione Filii sic scribit, cap. 11. v. 14. Ecce, cuncti septem Spiritus sine Coruscamine Vallis futuri essent tenebricosa; quando autem Coruscamen oritur astringentem inter & amaram qualitatem in Calore, tunc lucescit in <539> Aqua dulci, &c. Et v. 22. Septem Spiritus sunt Pater, atque hæc Lux sic genita eorum Filius est. Lux est cor septem Spirituum quod generant, illúdque quo cuncti septem triumphantes evadunt & gaudentes. Atque hæc Lux, inquit ille, v. 34. est verus Filius Dei quem nos Christiani honoramus & colimus, secunda persona sacrosanctæ Trinitatis. Et v. 35. ait universos septem Dei Spiritus simul sumptos esse Deum Patrem.

Et v. 38. Filius in centro est, ut Stirps, Medulla vel Cor; Lux in Medio: Splendor verò sive Fulgor in omnibus potentiis, sive virtutibus Patris & Filii, hic verus est Spiritus sanctus, quem pro Persona tertia nos Christiani adoramus.

15. Quamobrem admodum manifestum est septem Fontanos Spiritus summam esse Deitatem, supra quam nihil est, secundùm Autoris declarationem in hoc suo Libro Aurora appellato. Atque eum proinde corporeum Deum facere, Deúmq; Patrem tenebrosum & desolatum, omníque gaudio destitutum sine Filio. Et quod huic apprimè consequens est, Deum facere discerpibilem. Quod quidem tametsi satìs patet ex multis locis jam citatis, est tamen adhuc magìs notorium cap. 14. v. 10. ubi ait, Angelos, novos non fuisse Spiritus ex ulla re nova factos, sed antiquos fuisse Spiritus qui in Deo fuerant ab omni æternitate, optiméque noverant jus Deitatis ac Naturæ, & quomodo moveri deberent & cieri, hoc est, quâ mensurâ & moderatione, nec efferre se & intumescere, suprà quàm facere solebant, quando pars conjuncta erant totius Deitatis, quemadmodum ille loquitur, v. 17, 18. Et v. 23. Terram ait & lapides suam originem duxisse à primo Fontano Spiritu. Quid planiùs repræsentare potest totam Deitatem corpoream & discerpibilem?

Adeò ut ex grandi hoc Errato, manifestum sit J. B. inter scribendum suam Auroram, haud infallibiliter fuisse inspiratum, quanquam tam confidenter subinde Lectorem ea de re monet. Quæ quidem sufficiens est Ratio, cur non credamus eum inspiratum in aliis suis Scriptus, affirmet se, quàm volet, vehementer, sic esse.

16. Verùm nondum absolvimus; Alios aliquos errores, ut mihi quidem videntur, nominabimus, qui & in hoc Tractatu occurrunt, & in aliis repetuntur. Quòd Angeli creati sunt vel materialiter facti ex Deo, iterum atque iterum repetitur, prout à nobis jam notatum est.

17. Quódque Spiritum Bestiæ facit ex tertio Principio in Regno elementari ac sydero suam ducere originem minimè mirum est, quippe quum in Clavi ait, Rationem Ingeniíq; Acumen non esse nisi Constellationem Stellarum externarum: Sed pergimus.

18. Quòd septem Fontani Spiritus nullum habent Principium; Et quantùm ad hanc Abyssum, Deum ipsum ait non cognoscere quid sit, ut qui Principio ac Fine caret, nec habet quicquam sibi simile.

19. Quòd Infernum Mundúsve igneus tenebrosus ubique est. Et Myster. magn. cap. 8. v. 28. Cœlum est in Inferno & Infernum in Cœlo, & tamen alterum alteri non manifestatur; & licèt Diabolus multas milliarium Myriadas itinerando conficeret, in cœlum cupiens intrare illúdque videre, tamen adhuc foret in Inferno, nec ipsum videret. Ut nec boni Angeli vident Tenebras.

20. Quòd Diabolus in Lumine Solis videre non potest, sed tantummodo in Tenebris.

21. Quòd Anima propagatur secundùm modum humanum, ut surculus crescit ex arbore.

22. Quòd æternus erat Ludus Lusúsve sive Scena Dei in scaturientia Fontanorum Spirituum ante Creationem Angelorum.

23. Quòd singularis homo Adamus, Angelicum, Cœleste, sive Paradisiacum corpus habuit ante lapsum.

24. Quòd Adamus ante lapsum Virgo erat, Matricémq; in se habuit, perinde ac Virilitatem.

Quòd potuit, si stetisset, Magicè ex seipso propagare, sine scissione corporis, partu transeunte, Radiorum Solarium more per Aquam.

25. Quòd Anima res scaberrima sit & asperrima in Homine, ut quæ ex quatuor primis Proprietatibus consistit, Acerbo, Amaro, Angore, Calore.

Quódq; si Originalitas ejus esset dulcis, nullum habitura esset robur.

26. Quòd Adamus ante ejus somnum, dum adhuc erat in forma sua Angelica, quanquam oculi ejus semper aperti erant, non videbat tamen lumen Solis.

27. Quòd Adamus nec Intestina habuit nec Genitalia, ante lapsum. Quódq; Veneris-Matrix ejus ex ipso ablata est & in Mulierem formata.

28. Quòd septem Artes liberales ex septem Formis, sive Spiritibus Naturæ oriuntur.

<540>

29. Quòd Animæ humanæ recèns natæ, erant denuò, in Anima Christi, ex Maria, & in Cor Dei genitæ.

30. Quòd Figuræ & Umbræ rerum omnium ac Verborum post hujus Mundi destructionem manent.

31. Quòd Coruscamen igneum omnia consumit in quatuor primis Formis sive Proprietatibus, adeò ut Diaboli crudi sive cruenti fiant suis corporibus excoriati.

Quòd nulla intelligentia sit sine corpore, nec potest ipse Spiritus absque eo subsistere.

32. Quòd multitudines sunt Spirituum intelligentium per totam Abyssum, Terram inter atque Stellas, sed omnino mortales, ut quæ Originem suam ducunt à Spiritu Mundi externi.

33. Quòd corpus sydereum Anima est magni Mundi, à Sole dependens, sed vera Vita rationalis omnium Creaturarum.

34. Quòd productio Naturæ fit in manifestationem Dei sibi ipsi, & ad contemplationem sui ipsius in Operibus Naturæ, sine qua mansurus esset sibi ipsi omnino incognitus.

35. Quòd Deus fecit tres principales Throno-Angelos, Michaelem, Urielem & Luciferum, quódq; Luciferi ignea intumescens superbia Divinum Sal-nitrum corrupit, ex eo quòd seipsum contra Deum adeò exaltavit, ut coactus esset Deus Michaelis & Urielis copias adducere ad eum debellandum & subdomandum; quódque ex corrupto Sal-nitro, per Luciferum sic facto, bellúmq; istud fulminatorium, Externus hic Mundus creatus sit, Terram cum Abysso totúmque Stellarum ambitum complectens.

Si hæc omnia ulláve ex ipsis, Errata reperiantur, in Philosopho Teutonico, agnoscere profectò debemus eum infallibili Inspiratione non fuisse actum.

Quæstio II.

An Maniacâ aliquâ intemperie affectus non esset, & quid esset in causa cur aut ipse se aut alii ipsum inspiratum putarent.

1. Cæterùm si inspiratus non esset, ut eum continuò Maniacum concludamus, nullam video necessitatem. Debemus quidem agnoscere Enthusiasten esse, quippe qui tam confidenter seipsum inspiratum autumat, cùm reverà non sit, in rebus putà speculationis Philosophicæ.

Et pone quidem Divinationem & Enthusiasmum tam crassè hallucinatum, an non videmus nonnullos qui ingenii ac Rationis plusquam ordinariæ privilegium sibi vendicant, magìs crassè ac periculosè errâsse, cùm, affectatis suis Ratiociniis, sine meliore Luce, Christianæ Religionis Fidem, omnem sensum Moralitatis, syllogisticè exinaniverint, atque aboleverint, omnémque futuri post hanc vitam statûs Metum atque Spem? Quorum tamen omnium, utut in aliis rebus erraverit, hic Enthusiastes noster plenum firmúmq; retinet sensum ac persuasionem.

2. Nec Insania est, sed præfervidus præcépsque Error incautáque adhæsio opinionibus talium virorum qui satìs moderati ac sobrii existimati sunt, quæ hunc Autorem seducere potuissent in tam corpoream Deitatis descriptionem. Quod mihi quidem omnium quæ apud ipsum occurrunt, durissimum videtur; cùm tamen è contrà aliis nihil magìs durum videtur atque difficile, quàm concipere & agnoscere quicquam Incorporeum. Et Marcus quidem Antoninus sapientissimus ille optimúsq; Imperator Animas humanas appellat ἀποσπάσματα θεοῦ, partes quasi à Deitate avulsas. Et reliqui Stoicorum ipséq; adeò Cicero nimis sæpe ad hunc crassum modum loquitur. Quæ tamen loquendi formulæ Deitatem planè innuunt esse corpoream.

Et quotquot (qui sanè haud pauci sunt) Animas brutorum Animámque inferiorem humanam declarant corpoream esse, atque sic perceptionem, cogitationem, imaginationem & memoriam Materiæ attribuunt; tam latum aperiunt portum ad faciendam Spiritualitatem cujusquam Essentiæ minimè necessariam, ut mirari non debeamus, si Philosophi Teutonici Enthusiasmus eum per istam januam longiùs propulerit, quàm quò illi qui aperuerant, eum lubenter vellent sequi.

3. Et certè, ut maximè cautam subtilémque Philosophicam Rationem cum fervidissimo Enthusiasmo comparemus quantùm ad suos effectus: Utrum probabilius est, ut tribuendo motum vitalem, intellectum, & perceptionem partibus Materiæ (in qua vitali colluctatione lusúque Fontanorum Spirituum partes Materiæ palpant percipiúntq; <541> aliæ alias in Luce, quemadmodum J. B. loquitur) ut sic, inquam, cognitione præditæ, in maximè elegantes formas, commodásque rerum structuras quas videmus, se disponere queant; an ut Materia nullâ aliâ re præterquam motu locali freta, solâ aliarum partium in alias collisione seipsam possit in hunc rerum ordinem quem in Universo cernimus, redigere: in hæc duo, inquam, commenta dum oculos conjicio, ubi unus exclamat, Mathematica Demonstratio, alter, Infallibilis Inspiratio, seriò equidem rogo, Ratióne an Enthusiasmus magìs insanire sit existimandus?

Confidentia æquè vesana est utrobique, errórque ex eadem Origine, hoc est, ex defectu debiti gradûs Moralis Prudentiæ, illiúsq; εὐαισθησίας, quemadmodum Pythagorei appellant, illius sensibilitatis Spiritûs, quæ illâ continetur.

4. Nam ut ad partem alteram hujus quæstionis transeamus; ex isto imperfecto & inconsummato Purificationis statu quem tam strenuè in scriptus suis defendit J. B. factum est ut huic errori esset obnoxius. Cùm enim minimè persuasus esset de tam perfecta victoria in corpus suum, quàm fortean possiblis sit, (saltem in aliquibus) defuit illi ea reverentia atq; metus quo inhiberetur à prophetando ante tempus. Nam nisi corpus penitus subdomitum sit, equidem certò, quanquam insensibiliter, menti ludos facturum est & imposturas, homóq; necessariò se fatis suis expositurus est, si quicquam hîc tentet audeátve ultra suas facultates. Ac proinde decies millies magìs seduli ac diligentes homines esse debent in purgando corde, vel à minima labecula, superbiæ præsertim & sui-admirationis, quàm in accendendo cerebro curiosâ prosecutione cuicuimodi scientiæ.

5. Non quòd non satìs persuasus sim, J. B. cor habuisse bene probum ac sincerum, penitúsq; angores Regenerationis expertum esse & ad novam pervenisse Nativitatem. Verùm Incredulitas ista tanto obstaculo erat incremento Novi Hominis, ut Nova Nativitas corpus Stellarum & Elementorum, quod vocat, haud ità tingere valeret, ut securum eum reddiderit ab Incommodis Enthusiastici sui Temperamenti.

6. Verùm, cùm propriæ sinceritatis pro dato illi lumine, sibi conscius esset, crederétque, ut par erat, omnem veram solidámq; Sapientiam à Patre Luminum proficisci, & cùm multâ fide magnóq; fervore donum Spiritûs sancti secundùm promissum ab eo petiisset, cúmq; vehementia desideria frequentésque preces totam corporis fabricam magnopere calefecissent, inflammâsséntq; spiritus (unde factum est ut Imaginatio admodum fortis evaserit atq; prævalens) illa Cogitationum Scena, quæ in Aurora ejus repræsentatur, mentem ejus hisce in circumstantiis occupans, facilè illi imponere potuit, & efficere ut crederet infallibilem esse Illuminationem à Deo, fructúmq; votorum suorum atq; Precum. Quemadmodum Eva primum Infantem quem peperit, promissum semen putabat, qui contriturus esset caput Serpentis.

Adeò ut, tametsi error erat, specimen tamen quoddam piæ Gratitudinis ei subesset, quòd, cùm putaret se ità totum veritate atq; luce repletum, soli Divinæ Gratiæ, non propriis Ingenii dotibus, suæve sedulitati ac industriæ ascripserit.

7. Cæterùm id quod eum adhuc magìs animare potuerit ad Supernaturalem Illuminationem admittendam, Familiaritas esse potuit quam contraxerat cum Scriptis præsertim H. N. aliorúmq; istiusmodi hominum, qui eò se pervenisse profitebantur. Qui tam fervidè ac raptuosè de Sanctitate vitæ loquentes, ad quam J. B. tam seriò anhelabat, declarantésque adeò expressim, quàm sublimes Illuminationes mirandáque dona à Divino Spiritu assecuti essent, Inspirationis spem, innocenti huic ac bene sincero illius Candidato adeò familiarem reddere potuerunt, ut quicquid sub ulla istiusmodi specie illi se obtulerit, ab eo inscienti, promptè pro tali acceptaretur; Temperamento etiam ejus naturali eum in errorem illum impellente.

8. Ratio autem cur alii eum inspiratum existimaverint, est ingenua illa proclivitas ad fidem adhibendam dicto viri probi. Et sincera quidem sapidáque styli ratio, quæ omnimodam Sanctitatem tam vehementer urget, & tam simplici libertate ac fervore in omnia vitiorum genera invehitur, facilè quemlibet Lectorem persuasum redderet, de pietate & integritate Autoris.

Præterea, vilitas familiæ ejus & educationis, & Literarum credita Ignorantia, non potuit quin suspicionem augeret, istiusmodi sublimes & inopinatas Speculationes hominis adeò illiterati à nullo alio Fonte profluere potuisse quam Spiritu Dei. Verùm hic revera est error.

9. Nam in multis Scriptorum suorum locis, profitetur se legisse libros Literatorum. Et particulatim, in Aurora sua, ait se legisse Astrologorum scripta, mentémque ipsorum se intelligere probè, narrátque ut ipse Planetarum ordinem approbet & situm, Hypothesínq; Copernicanam reliquis præferat. Et in Tribus Principiis, se perlegisse ait multa eximia Scripta ad investigandam Margaritam, &c. Et rursus, cap. 13. v. 21. <542> Vix enumerare possum, inquit, fastidiosos cumulos Scriptorum de Anima; præter multa alia loca. Et propter similitudinem & congruentiam Imaginationis ipsorum, nullus dubito quin Paracelsi opera evolverit. Adeò ut sat Materiæ ingesserit, quæ bulliret & fermentesceret in Cerebro ejus.

10. Cæterùm hoc tendit ad probandum potiùs eum non fuisse inspiratum, quàm ad rationes detegendas cur homines eum sic esse existimaverint. Quæ satìs indicatæ sunt antea.

Quæstio III.

Quænam esse possent Occasiones præcipuorum J. B. errorum particularium?

1. Tertia Quæstio longè majoris est momenti, si fœliciter res succedat in illius solutione, nempe, Quænam occasiones esse possent præcipuorum Errorum in particularibus ejus Inspirationibus? [1]Ut verbi gratiâ, In Errore illo maximè omnium Fundamentali, de Æterna Generatione Deitatis in septem Fontanorum Spirituum sive septem Proprietatum Naturæ motu. Et Deum Patrem imaginando vallem tenebrosam sine partu Filii quem appellat Dei Cor.

2. De quo partu, in Aurora, cap. 9. v. 28, 29. sic scribit. Calor generatur amaram inter & astringentem Qualitatem, in dulci Aqua Fontana, atque illîc Lux accenditur in Calore. Et v. 36, 37. Non potes hoc intelligere nisi Spiritus sanctus Animam tuam accendat, ità ut hæc ipsa Vita luceat in corde tuo, atque tunc hæc ipsa Lux generabitur in te sicuti in Deo, orietúrq; in astringenti tua & amara Qualitate, in tua Aqua dulci, & triumphabit ut in Deo. Postquam hoc factum fuerit, tum demum intelliges Librum meum, non autem antea. Quapropter Regenerationis processus in seipso, occasionem ei dedit concipiendi Naturam Dei Filiíque ejus generationem ad eundem planè modum.

3. Rursus, cap. 10. v. 103. Cunctæ tres Personæ generantur in corde tuo. Et v. 108. Quemadmodum Deitas generatur in Creatura, ad eundem planè modum generatur in universa Abysso Patris, in omnibus locis partibúsque illius. Et in libro de Tribus Principiis, cap. 9. v. 34. Quemadmodum enim fit in partu Sanctæ Deitatis, in desiderio & angore ante eruptionem Lucis, ità & tu, O homo, debes in dolore, esuritione & desiderabunda voluntate intrare rursus in partum, &c. Et in Triplici Vita Hominis, cap. 2. v. 5. Haud ità difficile est Æternam contemplari Naturam, utì & Deum etiam regnúmque Cœorum & Inferni. Tibi incumbit tantùm, ut novum aggrediaris Partum sive Regenerationem ex Tenebris in Lucem, sine qua ad Profundum pervenire non possumus in Centro. Et postremò, in libro de Tribus Principiis, cap. 10. ubi summam suam sitim maximè sublimis Scientiæ profitetur, illîc similiter narrat, investigationem illius esse in novo Partu.

4. Ex quibus abunde constare existimo, eum Regenerationis nostræ processum exactam facere Repræsentationem æternæ Generationis Deitatis, Patris, Filii & Spiritûs sancti, quemadmodum ille fingit. Et propterea, quia, quando nos vehemens tantùm desiderium habemus ad partum Christi in nobis, in angore, tenebris, & amaritudine versamur, calorémq; habemus & ardorem sine gaudio lætitiáque Lucis, hinc in æterna generatione Deitatis Patrem concludit primum esse desiderium & appetitum ad Filium, cap. 7. libri de Tribus Principiis, v. 13. facítque quatuor primos Spiritus Fontanos qui Lucem præcedunt, Deum Patrem. Qui sine Filio inquit, Vallis est tenebrosa, sine solatio & gaudio. Quodnam enim esse potest solatium aut gaudium, in Astringentia, Amaritudine, Angore & Calore? Quæ quatuor Proprietates, secundùm eum, Deus Pater propriè sunt. Lux verò, illius Cor est sive Filius, qui Christi partui in nobis respondet. Qui post angorem nostrum & desiderium ad eum, interna nostra sit Lux & Gaudium. Sub Patre in Ira, sed post partum Filii, in Amore constituti sumus totíque conciliati Deo. Adeò ut Moralia illa Mysteria Patris & Filii, quæ toties in Familismo inculcantur, quæq; J. B. sit expertus, is imperitè ad Speculationem Theosophicam transferat.

Atque hoc quidem unà cum observatione succi acerbi, amari & dulcis in Arborum corticibus, quibus additus est Calor Solis ad quartam Proprietatem constituendam, (Auror. c. 9. v. 54.) occasio est hujus principalis maximéq; fundamentalis Erroris, circa Naturam Dei ac Trinitatem.

5. Cæterùm quòd Naturam Patris ad numerum usque Septenarium extenderit, <543> juxta illud in Aurora sua, cap. 9. v. 74. Septem Spiritus Dei omnia complectuntur, etiam totum Patrem sine Principio aut Fine: hunc numerum eum affectâsse existimo propter Numerum septem Planetarum & septem Chymicorum corporum. Quæ magni momenti res sunt apud ipsum, quibúsque frequenter septem Fontanos Spiritus assimilat. Ut omittam quæ suspicari potuerit latere sub septem Sigillis, septem Tubis, septem Tonitruis, septem Candelabris aureis, & sub septem præsertim Spiritibus Dei. Hæc intimamina verisimillimum est satìs momenti habuisse ad imaginationem illius determinandam ad Numerum septenarium, quamvìs nulla causa sit in re ipsa, cur restringat aut extendat has Naturæ, quas vocat, Proprietates ad hunc omnino Numerum.

Atque hoc sufficiat ad detegendam occasionem hujus primi maximéq; Fundamentalis erroris Philosophi Teutonici. Percurremus nunc breviter reliquos errores universos, eodémq; ordine quo eos recensuimus.

6. [2]Primùm igitur de Sole & Stellis. Quòd Solem dicit Vitam impertire & Lucem omnibus Stellis, eúmq; ex Stellis universis esse generatum, huic errori occasioni fuisse credo magnam ejus securitatem & confidentiam de sua cognitione æternæ Generationis Dei, & similitudinis quam hic Mundus gerit cum illo. Circulum enim Stellatum Deo Patri comparat, & Filium Soli; ac proinde pro concesso habet, quòd quemadmodum Filius generatur à Patre, ità Sol generatur à Stellis; & sicut Filius illuminat & vivificat Patrem, ita Sol illuminat vitámq; largitur Stellis.

7. Quòd autem Stellas facit *[3] Ignem concretum & Aquam, credo placidam mitémve earum Lucem & quasi refrigeratoriam, fixationémque in suis qui supponuntur Orbibus, phantasiâ in vulgare Systema divagante, eum in hanc & loquendi formulam, & imaginationem impulisse.

Quòd vero *[4] Vitam ministrant, Imaginationem & Rationem, quòd Insomnia & Visiones, dum dormiunt, hominum mentibus immittunt; quòd Artes, Scientiæ, & Mercaturæ à Stellis Sunt, quódq; ingens inter ipsas sit Caligo, valde equidem suspicor, Paracelsi Scripta inter alia occasionem dedisse hisce Imaginationibus. Vide [5]Enthusiasmum Triumphatum. Quemadmodum Astrologiæ studium atq; amor, opinionem illi injecit, quasi *[6] differentes rerum species à Stellarum differentia proficiscerentur, cùm nullus earum præter hunc, usus ei innotuisset.

8. [7]Isti etiam errores circa Planetas, ex sua proclivitate ad Astrologiam, originem ducunt. Oportet enim res admodum bellas fingat, quibus tam mirandos attribuit effectus, nec tam stupidos & opacos supponere quàm Tellurem. In quam persuasionem splendor etiam eorum, eò faciliùs ipsum occæcare potuit. Ac propterea credo eum putavisse Venerem, Mercurium, Martem & Jovem, è Sole ut scintillas ex igni vehementi, evolâsse.

Vulgaris autem duorum Mundorum comparatio, Magni utique & Parvi, quem Microcosmum & Macrocosmum appellant, facilè ei occasionem dare potuit magìs particulatim explicandi, pro suo modulo, Analogiam. Unde minimè mirari debemus postquam Solem Cor constituerat, Martem, (qui & rutilum aspectum habet & Planeta igneus perhibetur) Fel eum facere voluisse. Quemadmodum alicubi Saturnum ait crasso Cranio respondere, Stellásque appellat aut Coronam aut Verticem.

9. Cúmque sensum Planetis tribuat, eò magìs illi in proclivi erat imaginari delicatulum illum Planetam Fœmineum, Venerem, ad aspectum Telluris exterreri, atque sic è longinquo circuire potiùs quàm ad eam appropinquare velle. Quódque Lunam Syderearum Proprietatum saccum facit, ex eo fit, quòd eam supponit respondere septimo Fontano Spiritui sive proprietati Naturæ quod Corpus est & reliquarum sex Proprietatum domus. Atque sic Luna supponitur recipere & transmittere Stellarum ommnium influentias. Unde illi consentaneum etiam videbatur, ut Terra adeò sitienter Radios Lunares imbiberet.

10. [8]Quantùm verò ad diem Judicii, fortis impressio tam terribilis ac stupendi Objecti in Melancholicam ejus Imaginationem, facilè ei sensum induxit propinquioris distantiæ illius quàm revera est. Et, quòd ad Conflagrationem Terræ omnes Stellæ Cœli transituræ sint, ad sic opinandum induci potuit ex aliquibus locutionibus Scripturæ perperàm intellectis, & ex proprio suo commento, quasi Terra totúsq; Cœli stellati ambitus unum esset Animal, totúmq; ex Sal-nitro corrupto Luciferi factum, quod repurgandum sive purificandum sit in Die Judicii.

11. [9]Quantùm ad errores in exponendo loca Prophetica Scripturæ, præsertim Apocalypseos, fortis fervidáq; impressio est Mysterii septem Fontanorum Spirituum in illius phantasian & fidem, quæ eum imaginari fecit aut ipsos aut alias notiones ab eis <544> dependentes in illis Visionibus recondi. Nam illius Mysteria cùm tantâ dignitate, (suâ quidem opinione) tantâq; profunditate essent, eò faciliùs suspicabatur ea Vaticinia, quæ stylo maximè sublimi ac Mystico scripta essent, eorum fuisse Repositoria, nunquam interim periculum faciens particulatim, ut res congruerent, Rotâ igneâ Imaginationis tam velociter versatâ, ut illi permitteretur leviter attingere tantummodo, neutiquam autem immorari.

Et indicio quidem est Impressiones ejus Imaginationis admodum fortes fuisse, quòd coactus sit profiteri dilectum Hominem Mosen non fuisse qui scripsit creationem, sed alium aliquem qui nec verum Deum cognovit nec Stellas; nempe quia res non conveniebant cum suis præconceptionibus. Qui verò Cabbalam intelligunt, intelligunt pariter istud scriptum ostendere dilectum hominem Mosen sapientissimum fuisse Philosophum qui unquam extiterit in Orbe terrarum; illiúsq; scripti Autorem satìs accuratè intellexisse Stellarum naturam ac Dei.

12. [10]Quî factum sit ut putaret se peritiam linguæ Naturæ nactum esse, satìs ei obvium est qui scripta illius perlegerit. Nam, in Aurora, cap. 10. vers. 89. ait, Adamum dedisse nomina Creaturis secundùm earum naturas, quæ ipsissima lingua Naturæ est, cujus peritiam sibi communicatam ait à Spiritu Dei, quem se oblectari, addit, suíque amore languere. Cui consimile occurrit in Triplici Vita Hominis, cap. 3. v. 18. Ex lingua Naturæ res omnes sua nomina sortitæ sunt. Quam Philosophi Scholarum tertii Principii hujus Mundi non intelligunt, sed Theosophi Scholæ Pentecostes intelligunt bene. Quibus adde quod occurrit cap. 2. v. 2. Viri literati & periti in Historia, qui de peregrinis linguis jactitant & gloriantur, linguam suam vernaculam non intelligunt, quam si intelligerent unà cum spiritibus literarum, Naturam simul intellecturi essent. Et cap 5. v. 85. Lingua Naturæ intelligenda est in lingua cujusq; vernacula, quamvìs illius peritia perdita sit in lapsu Adami, dicit verò se in Regeneratione eam rursus esse assecutum.

13. Equidem fateor quòd nihil videbatur mihi magìs absonum ac vesanum in J. B. quàm hæc peritiæ linguæ Naturæ venditatio. Nunc verò minùs demiror, postquam tam clarè perspexerim occasiones hujus erroris. Error enim Fundamentalis hic est, quòd nesciret ritè distinguere inter Corticem Mosaicæ Cabbalæ & Medullam, sive Mysterium, in quo vera consistit Philosophia. Ac propterea supposuit recuperationem illius quod nunquam extiterat uspiam. Etenim neque fuit nec esse potest ulla lingua quæ ex sua natura menti præcisè transmittere potest distinctam ullius rei naturam, sed expressa significatio verborum primitivorum debet esse ex pacto, quemadmodum quivis qui rem seriò perpenderit, facilè agniturus est. Quod verò fecit ut J. B. contrà sentiret, error ejus erat circa Literam Mosis.

Hoc autem errore semel admisso, quódque Regeneratio in omnia nos restituit quæ perdidimus in lapsu Adami, is statim imaginatus est donum intelligendi linguam Naturæ ex privilegio novæ Nativitatis, sibi fuisse restitutum. Eóque fortiùs allectatus est ad sic cogitandum, ut indè haberet de quo gloriari posset & se jactare, contra linguarum peregrinarum jactatores. Quod, ut intelligere est ex istis locis, vehementer provocabat stimulabátque illius æmulationem. Ac proinde ut ille adversùs eos se jactare posset de suis Interpretationibus linguæ Naturæ, perinde atque literati adversùs eum, quippe hominem illiteratum, de sua linguæ Latinæ, Græcæ & Hebraicæ peritia jactabant se, facilè passus est sibi imponi in hoc Figmento Enthusiastico.

14. [11]Jam verò quantùm ad Opinionem ejus de Deo quòd sit corporeus & discerpibilis, (quod tam fusè probatum est ex Aurora illius) nempe quòd in ea sententia erat istoc quidem tempore, occasionem hujus erroris jam indicavimus, ex eo nempe quòd Regenerationis processum æternæ Generationis Deitatis perfectam fecisset imaginem, esse profectum. Ac proinde quia in doloribus novi partûs, illam Acerbitatem, Amaritudinem, Angorem & Ardorem tam crassè & corporaliter in seipso senserat, ante eruptionem puræ Lucis & Amoris, qui est Christus secundùm Spiritum; hinc nullum alium imaginatus est partum æterni Filii Dei nec Patrem alium ullum ex quo generaretur, quàm qui ità sit corporeus, ut in seipso adeò acerbus sit, amarus, anxius, ardens, tenebrosus, acidus, aliáque id genus alia, consideratus sine partu Filii: Cùm hoc, inquam, persensisset, in suo proprio corpore, ante novum partum, Deum Patrem imaginatus est talem tenebrosam, anxiam, corpoream essentiam, qualem seipsum expertus erat in ista conditione. Hæc origo esse potuit hujus Fundamentalis Erroris de corporeitate Dei.

15. [12]Quæ proculdubio occasio erat multorum aliorum. Ut illius qui immediatè sequitur de Creatione Angelorum ex Deo, tanquam ex ipsorum Materia.

Neque omnino mirandum est, quòd Animarum Brutorum ex Elementari & sydereo <545> Regno originem deduxerit, cùm jam admisisset Deum ipsum, qui vitam habet & intellectum, essentiam tamen esse corpoream. Ut omittam animari potuisse ad hoc commentum per scripta Paracelsi.

[13]Et quòd septem Spiritus Fontani nullum habent Principium, isti suo dogmati valde consequens est, quòd sint Deus Pater. Et quòd infinitum & æternum corpus, supposito quòd perceptionem in se habeat & intelligentiam, seipsum comprehendere nequeat, non est inscita conjectura. Adeò ut hoc consectarium meritò censeri possit Corporeitatis Dei.

16. [14]Et quòd Infernum sive Mundus Igneus tenebrosus ubiq; est, hoc eum imaginatum fuisse suspicor ex similitudine Ellychnii, (quanquam satis oscitanter) & flammæ Candelæ. Ignis in Ellychnio, etiam tunc est quando Flamma ipsum circundat. Vel quia Tenebræ Luci remotæ immediatè succedunt, Tenebras illîc imaginatur antea fuisse, quanquam nundum detectas.

[15]Quòd autem nec boni Angeli cernunt Tenebras nec Diaboli Lucem Solis, consectarium autumo ejus opinionis de tribus personis Trinitatis, quasi aliæ alias non comprehenderent. Ac proinde particulares illæ Creaturæ quæ ad primum Principium sive Mundum igneum tenebrosum pertinent, in eo solo Principio cernunt, & lucidæ in Mundo lucido. Atq; hinc extendebatur ad omnia Principia: Quòd nulla Creatura cernere potest nisi in proprio suo Principio, quódq; propterea Diabolus in lumine Solis cernere non potest. Quoniam Mundus hic Externus, cujus Sol est pars, tertium Principium est non primum. Quòd autem tres Personæ aliæ alias non comprehendunt, alicubi innuit, ex eo fieri quòd sunt Personæ. Videtúrque porrò ad illam opinionem invitari à consideratione Ignis, Flammæ & Aeris. Ignis non comprehendit Flammam quæ ab eo provenit, nec Flamma Aerem qui procedit ab utrisque. Illiúsq; Imaginatio superaddidit, Ne vice versâ.

17. [16]Quòd Anima propagatur ut surculus ex arbore, obvium ei creditu erat, ut qui tam proclivis esset ad omnia faciendum corporea. Præterea ejus Ignorantia Cabbalæ Mosaicæ Philosophicæ, quæ eum in istam opinionem conjecit, quòd Adamus fuerit Ἀνδρόγυνος & per seipsum potuerit propagare, ulteriùs sibi confirmare potuit commentum de Animarum Traductione.

[17]Quódque æterna erat colluctationis & lusûs Fontanorum Spirituum successio, necessaria illius dogmatis sequela est, quo eos fecit Deum Patrem. Alioqui Deus, Æternitatem, futurus fuisset sine Vita ac Luce. Corporea Deitas necessariò infert æternam Motûs successionem. Quæ cùm impossibilis sit, manifestum est Deum non posse esse corporeum.

18. [18]Quòd autem Adamus ante lapsum, corpus habuit Angelicum, Virgo fuit, Matricémq; habuit in seipso, & à seipso Magicè potuit propagare, hoc ex eo tantùm provenit, quòd Corticem & Mysterium Mosaicæ Narrationis simul misceret seu confunderet. Cùm enim imaginatus esset Adamum hominem singularem ad Paradisum, creatum, & Paradisum tam sublimem conditionem sive statum, ut libido concubitúsq; cum mulieribus ei nequaquam competeret, hinc factum est, ut singularem istum Adamum, Viro-virginem Magicam & prolificam fingeret, qui posteritatem sibi suscitaturus esset, eo quo declaratum est modo.

19. [19]Quòd Animam facit rem adeò rigidam sive asperam & fortem in quatuor primis Principiis, Acerbo, Amaro, Angore, Calore; id equidem autumo ei suggestum esse ex eorum sensu & detectione in Passionibus truculentioribus. Et Oppositorum Regula eum in istam opinionem conjecit; Si Originalitas ejus dulcis fuisset, ei nullum futurum fuisse robur.

[20]Ratio cur Adamus Solem non cerneret, quando in suo Angelico erat corpore, eadem est quæ suprà memorata, cur putaret bonos Angelos Tenebras cernere non posse nec Diabolos Lucem.

[21]Quódque Adamus nec Intestina habuit nec Genitalia ante lapsum, ex eadem causa est ob quam fingebatur pura Viro-virgo cum Matrice, quippe quòd Intestina & Coitus statui Paradisiaco non congruebat. Post lapsum autem ejus & in quem conjectus est soporem, nulla pars magìs idonea erat quæ ab eo auferretur ad constituendam Mulierem, quàm ea quam J. B. ejus appellat Veneris-Matricem.

20. [22]Quòd putabat septem Artes liberales ex septem Fontanis Spiritibus oriri, ex eo solo factum est, quòd Septenæ respondebant Septenis. Quælibet enim septena ad septem Spiritus Fontanos refert, etiam septem Filios Japhet.

[23]Opinioni ejus de Figuris & Umbris rerum omnium & verborum post hanc vitam mansuris, pia dari potuit occasio ex illo Fidei articulo, quòd rationem quisq; redditurus sit de singulis suis operibus atq; verbis in die novissimo.

<546>

[24]Occasio autem cur nos existimaret natos denuo in Anima Christi propagata à Maria, hinc, opinor, erat, propter mortem utiq; Animarum nostrarum in lapsu Animæ Adami, unde as propagatas putabat, cùm tamen nullæ Animæ propagatæ erant ab Anima Christi ut qui cœlebs mortuus est.

[25]Quòd malorum Dæmonum Spiritus crudos imaginatur sive cruentos sine corpore, coruscamen igneum, hoc figmentum in ejus phantasian injecisse credo, tanquam si proprius ipsorum Calor atq; Ignis, corpora eis detrivisset.

21. Quòd nec Spiritus, nec Intellectus sit sine corpore, obvium ei erat imaginari qui Deum fecit corporeum, talémve Deum qui seipsum percipere nequiret nisi per manifestationes in Creaturis.

[26]Quantùm ad Spirituum intelligentium multitudines in Abysso Terram inter atque Stellas, qui tamen sint mortales, istam opinionem (prout suprà notatum est) à Paracelso haurire potuit, faciléque propter corpoream suam Imaginationem pro vera admittere.

[27]Idémq; dici potest de eo, quòd corpus sydereum Animam Mundi magni facit, & rationalem vitam omnium Creaturarum.

[28]Quòd autem Deus manifestare seipsum sibi ipsi nequeat sine creatione alicujus rei à seipso distinctæ, ex speculorum usu eum hoc hausisse autumno, cùm nemo proprium vultum contemplari possit nullâ re objectâ, quæ eum suo aspectui reflectat.

22. [29]Et postremò, quod ad tres Throno-Angelos spectat Michaelem, Urielem & Luciferum, ipse fatetur se tres eos constituisse, ut Divinæ Trinitati respondeant. Quantùm verò ad lapsum ac prælium Luciferi in quo Michael cum ipso pugnavit, hujus Commenti occasionem sumpsit ab aliquibus locis Scripturæ, & expressè, licèt imperitè, bellum Michaelis cum suis Angelis adversùs Draconem, in Apocalypsi, de hoc terribili prælio interpretatur. Quòd autem Creationem Mundi hujus Externi à corrupto Sal-nitro per Luciferi rebellionem sic facto & per ingentes fulminationes ac pugnas duorum alterorum Throno-Angelorum cum suis legionibus contra ipsum deducit, hoc illius commentum introductum est ut rationem redderet de origine Mali Naturalis perinde atq; Moralis, cur utiq; res tam deformi squalidóq; aspectu appareant in Orbe.

23. Atque sic quidem omnia Occasionum intimamina horum errorum J. B. quantâ potui brevitate percurri. Quæ eodem ordine tumultuario & confuso indicavi, quo errores ipsi mihi occurrebant. Ad quod exemplum quivis alias consimiles Rationes reddere potest, de quibuscunq; aliis erroribus qui apud ipsum reperiantur. Neque enim profiteor me omnes ejus errores notâsse.

Quæstio IV.

Quasnam verisimillimum sit Animi sui in his Erroribus fuisse Parturientias, hoc est, Ad quid tenderent Enthusiastici isti æstus & fermentationes Animæ illius, si erumpere valuisset in magìs claram distinctámq; Lucem?

1. Venimus nunc ad Quæstionem quartam quæ solutu omnium difficillima est & curiosissima. Nec me obligatum censeo investigare, ad quamnam veritatem aspirare posset Anima ejus in singulis prædictorum errorum, sed in eis tantùm qui maximi videantur momenti, & in quibus conatus nostri maximè fœliciter succedant. Quam rem priusquam aggrediar, operæ pretium esse existimo ante oculos ponere Tabulam istam sive Diagramma septem Spirituum, quod Clavi ejus inseritur. Quod breviter sic se habet.

1 2 3 4 5 6 7 Forma Acerbum, Amarum, Angor Mundus tenebrosus. Ignis Tenebrosus, Lucidus Mundus igneus. Lux sive Amor, Sonus sive Mercurius, Substantia sive Natura Mundus lucidus.

2. Hæc est Tabula Formarum Universalium in tota rerum Comprehensione. Quas septem facit secundùm suam illius Numeri affectationem. Mundus autem igneus à Mundo lucido & Mundo tenebroso distinctus superfluus est. * Ac propterea expungemus <547> Solem. Et quia ☽ haud ità idoneum Symbolum est Divini corporis sive substantiæ Mundi lucidi, ejiciemus viliorem istum Planetam, Solémque qui Mundi tenebrosi Emblema pessimum est, in locum ejus substituemus. Ità Sol & Saturnus plenâ oppositione alter alteri respondebit. Quemadmodum & ipse in Aurora sua, Saturnum, astringentem, frigidum, austerúmque Solem appellat & omnis corporeitatis & palpabilitatis Cor.

3. Jam verò notatu digna sunt quæ J. B. ipse de hac Tabula tradit. Apprimè, inquit, observandum est, quòd septima semper & prima Proprietas pro una habetur, & similiter secunda & sexta, & tertia itidem ac quinta, & quarta tantùm limes est terminúsve distinguens. Nam secundùm manifestationem Trinitatis Dei, non sunt nisi tres Proprietates Naturæ. Est igitur Syzygia ☽ & , & , & simul, ad ostendendam analogiam quam gerant alteræ ad alteras in suis utrinque Mundis Ignis tenebrosi & Ignis lucidi, in Mundo Amoris & Mundo Iræ. Ac sic, inquit, Effluentia Divinæ Manifestationis quantùm ad tres proprietates in primo Principio ante Lucem est Naturalis, sed in secundo Principio in Luce, est Spiritualis. Ac propterea, inquam ego, exteramus ☽, & substituamus in hisce combinationibus. Et tunc respondebit Soli in Mundo lucido, & , Saturno in Mundo tenebroso.

4. Atque ità satìs propinqua erit ac aperta similitudo cum vetere Diagrammate Cabbalistico sex universalium Formarum in tota rerum comprehensione, quas in Tabulam disponemus, sic:
Forma 1 2 3 4 5 6 Supremum Bonum, Æternus Intellectus, Divina Anima Trinitas puræ Divinitatis. Anima Mundi, Spiritus Naturæ, Abyssus Physicarum Monadum Trinitas Universalis Naturæ.
Hypostases heîc utriusq; Trinitatis alteræ alteris per manifestam ἀντιστοιχίαν respondent, Sol Saturno, Jupiter Mercurio, Venus Marti: Cùm Trinitas universalis Naturæ sit quasi umbratilis projectio Trinitatis puræ Divinitatis per Divinam Animam, ut in Arbore super Fluvii ripam posita quæ suam umbram in aquam projicit, Ramorum summi infimi fiunt in projectione, sed respondent alteri alteris, debitámque inter se gerunt similitudinem: Sic sive Abyssus Physicarum monadum Solis imaginem refert sive Supremi Boni, quod Platonici Τ'αγαθὸν appellant.

5. Etenim quemadmodum Supremum Bonum Divina est Tactualitas sive Intellectualis Dulcedo, ità Abyssus Physicarum Monadum Fons est naturalis Tactualitatis sive Palpabilitatis. Et sicut Τ'αγαθὸν uniformis est Luciditas & Claritas Deitatis, sic Abyssus Monadum Caligo uniformis, sed quæ accendi potest in universalem splendorem atque Lucem. Quo fiat unicum illud Elementum de quo J. B. loquitur, éstque verus Lucifer cum suo Divino Sal-nitro qui Soli sive supremo Bono respondet, Patri illi Luminum & Phosphoro inaccessibili, qui maximè propriè appellatur Cor Dei ut qui primum Vitæ Lucisque in Trinitate puræ Divinitatis est Centrum. Ac proinde Luciferum Naturæ vero Cordi Dei secundùm hanc Hypothesin respondere oportet non autem Filio, quippe qui Cor quidem Deitatis non est, sed Mens sive Intellectus, hoc est, .

6. Cui Menti sive Intellectui Ζηνὶ Jovi (quem Mythologi, de Æterno Intellectu, filio Divini Saturni sive Κρόνου, qui apud Proclum idem sonat quod Ἀκρόνους, quod Τ'αγαθὸν est, cui in Animabus humanis respondet τὸ ἀγαθοειδὲς) huic, inquam, Menti sive Intellectui (qui & ὁ θεῖος λόγος nuncupatur) Ἑρμῆς Mercurius, hoc est, λόγος προφορικὸς, Interpres, Verbum expressum, sive λόγος σπερματίτης, nempe Spiritus Naturæ accuratâ ratione in projecta umbra respondet. Verùm Jupiter Intellectualis perceptiva Omniformitas est, Mercurius Omniformitas imperceptiva ac plastica. Et nota, quòd J. B. in sua Tabula è regione , eum Mercurium perinde atque Tonum sive Sonum appellat, cui in Aurora, rerum omnium Figurationes ascribit.

Neque heîc omitti oportet, quòd quemadmodum Saturnus semel in lucem accensus fit Lucifer Naturæ, ità propter Naturalem Nemesin ipsi intertextam, fit Michael Naturæ, & Michael Divinitatis, qui gladium æternæ Rationis adversùs omnes Transgressores, qui contra Supremum Bonum peccaverint, vibrat, illiúsque causam apud omnes Rationales Creaturas agit.

<548>

7. Et postremò Veneri, τῆ θεία ψυχῆ, Divinæ Animæ (quam Plotinus appellat τὴν οὐρανίαν ἀφροδίτην) Mars κατ' ἀντιστοιχίαν admodum appositè respondet, cùm altera Ignis Amoris sit, alter Ignis Angoris. Venus , ut quæ verus Uriel sit in Igni Divini Amoris in pura Deitate, tota fertur in fruitionem Divinæ Sapientiæ ac Bonitatis, in liberam Lucem & Majestatem Divinitatis; sed Mars sive Anima Mundi, ut qui Uriel sit Naturæ, suum habet desiderium & Imaginationem in Naturam solummodo propensam, & determinatur ad Particularitates & Ipsitates, éstque, Divinâ quidem Influentiâ destitutus, Igneæ libidinis Origo atque Belli.

Divina Anima imprægnatur æternâ Mente sive Intellectu, & in voluptatem ineffabilem rapitur ex unione cum Supremo Bono. Anima Mundi Sensationis tantùm, Imaginationis, & Concatenationis Phantasmatum Fons est, totáque in sensu & possessione corporearum varietatum Naturæ occupatur, importunáque ad falsa, ex sui amore, Ratiocinia instigatrix est, ubi illuminatio puræ Divinitatis intercipitur.

8. Hæc brevis est duarum generalium Sphærarum rerum descriptio, quarum altera puræ Divinitatis est, altera Universalis Naturæ. Quæ si actu à priori abscindi posset, Anima utique Mundi à Divina Anima, evaderet quidem ut Plotinus loquitur, δαίμων μέγας, ego verò mallem, μέγας δράκων. Cæterùm cùm tam plenè Sphæræ puræ Divinitatis exposita sit, tota ferè evadit immensa Paradisus Dei. Cunctæque sex Formæ simul sumptæ & ut una immensa Sphæra sextuplex consideratæ, cujus Formæ per totum se invicem penetrant, Totum hoc, sive Universum, ab eodem Philosopho appellatur Θεὸς, * hoc est, tota sive integra Deitas, universalísve Origo unde res omnes particulares proficiscuntur.

9. Atque hæc quidem inservire possunt paratui ad conjecturas nostras quid sit quò probabiliter J. B. collineet in suis erroribus. Etenim etiam illîc ubi Meta non attingitur, proquinqua tamen tendentia detegit quis fuerit eorum Scopus qui Sagittam emiserint. Et certè non possum non augurari mentem Jacobi Behmen quæ septem suis Formis sive Fontanis Spiritibus adeò oppleta erat, * revera non plures intendisse quàm hasce sex. Et propterea quantùm ad Numerum non multùm aberravit à Meta.

10. Cæterùm, quod ad æternam spectat generationem Dei sanctæque Trinitatis in septem Fontanis spiritibus, formulæ ejus loquendi apertè ostendunt eum intricatum oberrâsse in Sphæra Universalis Naturæ illámque sumpsisse pro Deo. Immo verò, quasi nocte oppressum, in ipsis infimis illius extremitatibus divagatum esse, æternámque quæsivisse Deitatis Generationem in Saturno, sive tenebrosa Physicarum Monadum Abysso. Ex coagulatione enim hujus Saturni, quæ est Astringentia, orta est subtilis amaráque vividitas, tenuissimi omnium Principii, globulis subtilioris: Lævis autem mitísque ac pacifica Globulorum forma atque Ratio, illa Dulcedo est sive Aqua dulcis, quemadmodum eam in Aurora appellat. Agitatio verò horum simul calorem gignit, qui quartus Spiritus est Fontanus. Et ex Fermentatione Caloris, (ex quo stridor exiit & coruscamen) in disjunctione passim Globulorum, per totam Abyssum orta est alacris Lux. Quæ secundùm illius sententiam lætus Partus est Filii Dei, vel Cordis Dei, cùm revera nihil ampliùs sit, quàm Lucifer Universalis Naturæ, & nè Filio quidem Dei respondet in pura Divinitate, sed Divino Soli sive Phosphoro, Majestati utique Dei Patris, qui verum est puræ Deitatis Cor.

11. Cæterùm, ut errores ejus porrò prosequamur in Abysso. Ex Luce provenit Tonus sive Sonus. Quem etiam Divinum Mercurium appellat, éstq; sextus Fontanus Spiritus (sicuti Lux est quintus) quem Spiritui sancto assimilat, eúmque facit rerum omnium Formatorem. Postquam enim Abyssus luce semel sit perfusa, Fontani Spiritus videre, percipere & se mutuò intueri possunt. Atque ex hac cognitione oritur totius molis Abyssi dispositio in debitas Formas ac Figuras; Quæ simul sumptæ Divina est Corporeitas, quemadmodum & septimum Fontanum Spiritum appellat Corpus. In Aurora quidem omnia quæ illîc dicit, ad nullum majus videntur assurgere Mysterium quàm hoc ipsum. Adeò ut æterna Generatio Dei sanctæque Trinitatis secundùm ejus quidem Theosophiam in illo Tractatu, usitatásque loquendi formulas illîc occurrentes, ultrà non pertingat quàm ad has Modificationes Physicarum Monadum Abyssi.

12. Equidem verum est eum aliquando videri distinguere inter partum intimum atque extimum. Veruntamen istud difficultatem nequaquam exhaurit. Sed indicium est speculationem hanc haud ità bellè secum cohærere ipsi visam esse, quin mens ejus aliam aliquam Theoriam magìs congruam parturiret. Et per charitatem suspicor hanc ipsam quam feci Descriptionem ei futuram fuisse satìs gratam & accommodam. Quippe in qua sibi fingere potuit si voluisset, septem suos Spiritus Fontanos.

Etenim coagulatio Abyssi in Materiam subtilissimam & Globulos (quorum lusus tamen & colluctatio facit Luciferum Universalis Naturæ) locum suppletura esset dua <549> rum istarum ejus Formarum, Astringentis & Amaræ. Et tunc Mercurius , sive Spiritus Naturæ, qui Homogeneitatem tenebrosarum & subtilium Monadum Abyssi in Heterogeneas particulas distinguit, reveráque omnis corporeitatis est formator, sedésque Angoris & Solicitudinis pro Vita corporea quando erumpit, & naturalis Nemeseos origo, hic tertiæ ejus Formæ respondet, quem Angorem expressim appellat. Et tunc noster Mars sive Uriel Naturæ locum occupabit illius Solis, quem ego expunxi. Atque in his reperturus esset istud contineri quod (in Libro de Tribus Principiis) æternum vinculum nuncupat. Non quòd ex seipso sit æternum, sed quòd tam æternum sit, quàm quicquam, quod non est pura Divinitas, esse potest.

13. Anima Mundi rectè appellatur Mars, quoniam absque puræ Divinitatis Influentia esset corporéque Paradisiaco, igneus furiosúsque Diabolus foret δαίμων μέγας sensu pessimo, hoc est, δράκων μεγας. Adeò ut Sphæra Universalis Naturæ verus futurus esset Mundus Igneus tenebrosus, ut J. B. loquitur. Verùm, hoc ipsum Deum Patrem appellare, admodum cæcus ac vesanus est Error. Deprehendemus Deum Patrem in loco suo debito. Primùm verò nobis occurrit Divina Anima in pura Divinitate, quæ respondet Spiritui Sancto. Quæ cœlestis Venus est, Ignis Amoris, sive Uriel puræ Deitatis. Atque hæc quidem esse posset Forma quinta apud Jacobum Behmen, quam ipse etiam Lucem sive Amorem vocat.

14. Et nunc quidem puræ Deitatis sive æternus Intellectus vel Divina Sapientia secundùm quam res omnes formantur, hæc accuratè respondet illius Tono sive Sono, sextæ Formæ quam ille rerum Formatricem facit. Est autem hic verus æternus Dei Filius, qui non est Cor sed Sapientia in Deitate. Cor verò Centrum intimum est ac profundissimum, dulcissima maximéque suprema Bonitas, purissima substantialis uniformis Luciditas, immensa Divina Tactualitas in pura Deitate. De qua illud Plotini intelligendum est, quando Anima secundùm suam Boniformem Facultatem unionem cum illa attingere potest, quod κέντρον κέντρῳ σηνἀπτει, centrum cum Dei centro conjungit. Atque hæc in locum septimæ Formæ J. B. substitui potest, quam is Corpus appellat, per quod intelligit Corporeitatem Dei. Cùm tamen nulla talis res sit in pura Deitate, quanquam radicalis substantia illîc sit, omni corporeâ Naturâ infinitò substantialior.

15. Quòd J. B. Animus tale aliquid parturiebat, quódq; hæc Hypothesis sive Descriptio ei placere potuisset, hoc facit fidem, nempe, Tum quia ista Tabula illius aliquam saltem congruentiam habet cum hac Tabula quam ego proposui, tum etiam quia tandem (scilicet, in Triplici Vita Hominis) expressè profitetur talem ferè puram Deitatem qualem ego in mea Tabula descripsi.

Immò verò nequa fraus fiat veritati, in Capite 26. Auroræ suæ, videtur divinare esse aliam aliquam rem sive Essentiam ab illo corpore Naturæ distinctam. Nam post descriptionem tenebrosæ Abyssi, v. 56. quæ genuina videtur Repræsentatio Abyssi Physicarum Monadum, ait, in hac tenebrosa valle septem esse Spiritus Dei. Et v. 63, 64. Quando septem Spiritus non colluctantur, sed universa quies est & tranquillitas per totam Abyssum extra, intra & supra omnes Cœlos, hoc Domicilium appellatur Æternitas. Non appellatur autem Deus, sed inomnipotens Corpus Naturæ, in quo Deitas mortua quidem non est sed abscondita in septem Spirituum Nucleo. Et tale quidem Domicilium erat totum hujus Mundi spacium quando Deitas seipsam abscondidit ab horribili Diabolo, donec Sol Stellæque suam emisissent lucem. Hoc quidem videtur subindicare quòd Mens ejus etiam tunc ferebatur versùs Deitatem incorpoream.

16. Cæterùm admodum expressim adversatur priori suæ sententiæ qua Deum Patrem vallem tenebrosam, Deitatémque corpoream statuit; in Triplici vita Hominis, cap. 2. vers. 75. * Illud quod quietum sive tranquillum est ac sine essentia in seipso, quod nullas tenebras in se habet, sed est omnino tranquillum, clarum, lucidúmque gaudium sine Essentia, illud Æternitas est, quæ sine re ulla consistit, & supra res alias omnes appellatur Deus. Nihil enim mali in ea est, & sine Essentia consistit. Deus Pater in seipso talis est, sed sine Nomine. Etenim in seipso est, lucida, clara, splendidáque Æternitas sine essentia, si loquamur simpliciter de Luce Dei.

Et rursus, cap. 5. vers. 29. Patris Proprietas non sunt Tenebræ, sed Tenebræ generantur in austero desiderio; sed Proprietas Patris est, lucida, clara ac libera Æternitas quæ voluntatem habet ad Naturam, &c. Et in Mysterio Magno, cap. 1. vers. 4. Ibi Æterna Voluntas dicitur Pater; Mens ex Voluntate concepta, Filius; & egressus Voluntatis & Mentis, Spiritus sanctus. Quod non multùm abludit à Trinitate puræ Deitatis in nostra Tabula. Hoc enim & hîc existere supponitur, ante Naturam aut Creaturam.

<550>

17. Porrò, in Triplici Vita Hominis, cap. 4. v. 64. Pater generat Naturam ex Æterna tranquilla libertate quæ est ipse, qui tamen in hac tranquillitate non appellatur Pater, sed propter æternam Naturam quam generat. Et v. 86. Unicum Deum intelligimus in tribus Personis unius Essentiæ & Voluntatis. Verùm hoc vos de Trinitate monemus, tria in illa esse Centra quæ in Æterna Natura cognita sunt, sed extra ultráve Naturam sunt incognita. Nam extra Naturam Deitas appellatur Majestas, sed in Natura appellatur Pater, Filius & Spiritus Sanctus. Notabilia profecto hæc loca sunt in illius Scriptis, taliáq; quæ eum à crasso illo errore liberent faciendi puram Deitatem aut tenebrosam aut discerpibilem & corpoream, illáq; asserunt quæ eis omnino adversantur, quæ in ejus Aurora occurrunt, Trinitatémq; planè indicant ultra Naturam in Æternitate tranquilla atq; lucida. Quemadmodum etiam apparet ex Tabulis Mysterio magno præfixis. Quòd autem distinctiones puræ Deitatis ante Naturam & Creaturam, in septem producit, id quidem sit ex temeraria sua & superstitiosa affectatione Numeri septenarii, quem in septem Fontanis Spiritibus in Aurora, usurpaverat.

18. Verùm, mentem suam explicans in hisce aliis suis scriptis, Patrem, Filium & Spiritum sanctum (quos in Aurora ait ipsam Trinitatem esse quam nos Christiani colimus) manifestationem tantummodo facit Trinitatis in æterna lucida libertate, quæ supra res alias omnes appellanda est Deus. Nos verò Christiani Trinitatem Naturæ non colimus, sed Trinitatem puræ Divinitatis. Quam postquam J. B. invenisset, abstinere debuit ab appellando Trinitatem Naturæ, Patrem, Filium, & Spiritum sanctum, errorésq; suos in Aurora agnoscere, & fateri se in Sphæra Universalis Naturæ inscientem oberrâsse, nec penetrâsse adhuc in Sphæram puræ Deitatis tranquillæque ac lucidæ Trinitatis illius. Cujus Imaginem, ejus Trinitas in æterna Natura, tam aptè, quàm Trinitas nostræ Spheræ universalis Naturæ in sua inversa projectione, à Sphæra tranquillæ lucidæq; Æternitatis supra Naturam, nequaquam refert.

19. Nam in nostra Sphæræ duplicis Tabula, Saturnus perquam aptè respondet Soli, Mercurius Jovi, & Mars Veneri, quemadmodum jam notatum est. Et tametsi quantùm ad essentiam non derivatur à , nec à aut , Energia tamen dependet à & Martis ab utrisque. Nam si non existeret, neutri eorum ullam habituri essent operationem. Hæ duæ igitur Trinitates solæ universales sunt Formæ totius comprehensionis rerum, unde omnia oriuntur. Súntque hæ sex, quantùm ego quidem existimo, ad quas aspiribat Mens J. B. si in earum distinctam notitiam penetrare potuisset, non autem septem quæ nullum Fundamentum habet, præter hallucinantem Imaginationem: Nec affectaturus fuisset ullum alium Numerum præter Ternarium in pura Deitate & in universali Natura, quam Æternam appellat, quippe quum Numerus septem ejus Spirituum illîc æquè ratione caret, atq; in æterna lucida libertate, sive Sphæra ipsius puræ Deitatis.

Atque hactenus de detectione, quæ fortè esse posset Mentis J. B. parturientia in sua doctrina de Æterna Generatione Dei ac Trinitatis in septem suis Fontanis Spiritibus. Divinemus nunc quæ sit illius mens in aliis apud eum locis.

20. [30]Ut Stellæ sint Ignis cum Aqua concretus, augurari nequeo cum qua veritate istud ullam gerat similitudinem: útve Sol genitus esset ex omnibus Stellis, sed tantùm ex tali Materia ex qua reliquæ Stellæ sint genitæ. Nec dici potest hic Sol illuminare & vivificare omnes Stellas, sed Lucifer universalis Naturæ, qui Soli respondet in Mundo Intellectali, Lucem dedit Stellis ac Substantiam. Ex eo verò quòd subtilis Materia ab uno Vortice transit in alium, omnes Stellæ dici possunt nutriri, quanquam non generari, aliæ ex aliis.

Et cùm universus Mundus quasi maceratus jacet in Æthere per quem subtilis se insinuat Stellarum Lux (Nam Lucifer universalis Naturæ quanquam non ubiq; lucet, seipsum tamen in omnes res insinuat quæ vitam habent, sensum, ac perceptionem) cúmque virtute hujus Astralis Influentiæ, & Anima Mundi & omnes aliæ Animæ vivunt, cogitant, imaginantur reliquásq; operationes suas exercent, hac quidem ratione Stellæ etiam dici possunt vitam ministrare, imaginationem, & rationem, Artésq; atque Scientias impartiri & Visiones immittere & Insomnia &c. Hæc enim omnia fiunt virtute absconditæ lucis Stellarum, sive Luciferi universalis Naturæ.

21. Cum Planetis verò opacis hîc nihil rei est, nec percipere possum ullam omnino tendentiam versùs ullam veritatem, in eo quòd Caliginem sive Tenebrositatem aliquam imaginatur in Regione Stellarum, nisi fortè sint Planetæ aliqui opaci qui circa Stellas fixas moveantur, quíque semper sint habitacula Spirituum lapsorum.

Credóque Jacobum Behmen si rem penitiùs inspexisset, pleniùs sibi satisfacturum fuisse in concipiendo Planetas genitos fuisse ex Solibus sensu vetere Cabbalistico, quàm <551> in imaginando eos evolâsse ex Sole secundùm suam descriptionem. Reliqua ejus commenta circa Planetas admodum aliena sunt ab omni veritate Philosophica, quantum ego quidem intelligo, sed tantùm supponunt in genere Mundum substantiam esse animatam.

22. [31]Et quod ad diem Judicii attinet, Si per diem Judicii intelligeretur effusio Phialæ septimæ, computus magìs tolerandus foret; sed ut die Judicii, quando Tellus conflagrabit, omnes in Cœlo Stellæ interituræ sint, commentum est temerè quidem divulgatum. [32]Nec aliter possum sentire de Tentaminibus ejus in Apocalypsin, & de ejus peritia in Lingua Naturæ, prout suam ea in re mentem explicat.

23. [33]Quòd autem Deum corporeum facit, si propriam mentem pleniùs distinctiúsq; tenuisset, intellecturum eum fuisse opinor eâ notione, * quâ totum Orbem sex generalium Formarum ordinúmve rerum Deus complectitur. Illud enim etiam Abyssum Physicarum Monadum includit, quæ materialis est & corporea. Mens igitur illius esse debet, (candidè interpretata) non quidem quòd Spheræ puræ Divinitatis sit corporea, nec dum Anima Mundi Spiritúsve Naturæ, sed tantùm exterior Partus maximè extremæ projectæ Formæ à Centro puræ Deitatis, Abyssus utiq; Physicarum Monadum, in qua reliquæ quinq; Formæ passim inveniuntur.

Ac proinde quando ait, Deus est omnia & omnia fiunt ex Deo, Aer, Aqua, Terra, Lapides reliquáq; universa, illud intelligendum est de Deo in suprà dicto sensu Plotiniano, qui totum Orbem comprehendit universalium Formarum rerum. Etenim ex Abysso Physicarum Monadum, Terra, Aqua, Lapides, omnésq; res coporeæ {sic}, Cœli, Stellæ, omniáq; Naturæ Objecta sensibilia consistunt.

24. [34]Atq; ubi ait quòd Angeli fiunt ex Deo tanquam ex Materia sua, id etiam cautè intelligendum est, nempe quòd sola eorum corpora fiunt ex Abysso Physicarum Monadum, non autem Spiritus. Quantùm ad corpora sua, inquam, fiunt ex Deo, laxo illo sensu. Quantum verò ad vivos suos & intelligentes Spiritus, fiunt, non quidem ex, sed tantummodo secundùm puram Divinitatem in imitatione & participatione facultatis Intellectualis, & secundùm Animam Mundi Spiritúmq; Naturæ quoad ipsam Essentiam eorum, si non aliquanto superiores essentiâ sint.

Et quod de Angelis dictum est, idem est intelligendum de Animabus humanis in statu suo Paradisiaco. Ità ut tum homines tum Angeli * non tantùm sint μικρόκοσμοι, sed μικρόθεοι, non tantùm parvi Mundi sed parvi Dii. In quo sensu tantùm, illud Jacobi Behmen tolerabile est, ubi dicit, Quòd Angeli pusilli Dii sunt ex totali sive universali Deo. Nihil enim discerpibile est Physicéve divisibile præter Materiam.

25. [35]Atque eodem modo ubi Animas Brutorum ex Stellis & Elementis vult generari, Assertionis hujus veritas non ultrà pertingit quàm ad eorum corpora Animarúmque operationes. Atque illud quod Elementare appellat & Sydereum Regnum, conjunctim intelligendum est cum Anima Mundi ac Spiritu Naturæ, qui ità uniuntur cum Lucifero universalis Naturæ & Elementis, ut illi nec agere nec vivere possent sine his. Ac proinde si pro una Formarum Sphæra eos habeamus, J. B. sic intelligi debet: Quòd Brutorum corpora ex elementari fiunt & sydereo Principio mixtim, & Animæ eorum secundùm, non autem ex Anima Mundi, Spiritúque Naturæ. Animæ enim Brutorum Sensum habent, Imaginationem, Memoriam & Phantasmatum concatenationem, præter Facultatem Plasticam.

Quòd autem Rationem Ingeniíque acumen ex hac Sphæra derivat, illius Effati veritas non ultrà extenditur quàm ad callidam suíq; quærentem Rationem, quatenus callida est & sui-quærens. Pura autem Ratio ab omniformi Intellectu petenda est, & à Divinia Anima in Sphæra puræ Divinitatis.

26. [36]Quòd autem ait septem Spiritus Naturæ omni principio carere, Deúmq; in hac Infinitudine seipsum comprehendere non posse; hæc omnis principii carentia ostendit eum ad puram Deitatem collineâsse: verùm ubi ait eum seipsum comprehendere non posse, indicium est, in hac sua Dei investigatione, in Aurora, sive Rubedine Matutina, mentem ejus supra Sphæram Martis, Animæve Mundi nondum emersisse. Nam Infinitudo imaginationi quidem incomprehensibilis est, sed Æterna lucida libertas in pura Deitate seipsam comprehendit & omnia.

27. [37]Opinio ejus de Inferno, sive Mundo igneo tenebroso quòd ubiq; sit, vera tantùm est de ejus Potentialitate. Tota Sphæra universalis Naturæ potest quidem in Mundum igneum tenebrosum converti. Atque tunc Mars magnus illius Diabolus sive Belzebub Catholicus foret. Et Infernalis Mercurius, Divino Sal-nitro corrupto & contaminato, monstrosis horrendisque Formis Universum esset oppleturus.

<552>

Nihil verò tale, qualis est Mundus igneus tenebrosus, jam actu existit, tanquam una universalis Forma Naturæ. Nam Lucifer universalis Naturæ, salubris passim est, ac purus & Paradisiacus, præterquam ubi Opacitas intraverit aliquáve illuc tendentia, prætérque vicinas Regiones quæ particulares istas Opacitates involverint. Quæ cum reliqua Sphæra universalis Naturæ comparatæ, vix eam rationem habent, quam Arenæ granulum ad globum totius Terræ. Adeò triumphans est Divina Providentia per immensam Naturæ Sphæram, universam ferè constituens florentem Paradisum Dei.

Immò verò hujus Paradisi semina in Mundum Elementarem se immittunt Regionésq; Opacitatis, adeò ut vis illius sentiatur ab Animabus magìs puris perfectéq; regenitis. Tam parùm Inferni est uspiam, nisi Diabolo hominibúsq; improbis qui in Elementari hoc Mundo sibi ipsis illud creant.

28. Quòd Adamus Solem non vidit ante lapsum, quódq; Boni Angeli tenebras cernere non possunt, nec Mali lucem, nisi sensationem in nudis Spiritibus sine corpore admittere velimus, omninò temerè mihi dictum videtur, nec conjectare possum quid sibi hîc velit, nisi Parabolam loquatur Moralem.

[38]Quòd autem Anima propagetur, ut ramulus sive surculus ab Arbore, id tantùm æquè verum est, quàm quòd surculus ab arbore causa sit ac principium illud quod postea efficit ut per seipsum crescat in Terra, fructúsq; ferat & florescat. Quod quidem nulla substantia est, ab arbore sumpta, sed Spiritus Naturæ quæ operatur in eo. Arbor occasionem quidem dedit Spiritui Naturæ prosequendi opus suum in surculo illúdq; promovendi donec completa facta sit arbor: Ità Fœtus in utero occasionem dat particulari animæ exerendi vitam suam & operationem in corpus istud, ipsúmq; regendi, actuandi & gubernandi ad certam temporis periodum, quæ nulla tamen pars est Animæ Parentum ut Fœtus corporis eorum. Ipséq; J. B. alicubi sic loquitur ac si Animam tenuisset præexistere.

29. [39]Quantùm verò ad æternam successivam Colluctationem septem Spirituum ante Creationem Angelorum, credo eum hoc voluisse, quòd successiva ista colluctatio tam infinitæ durationis extiterit, ut à nostris retro temporibus numerando nullo numero eam valeamus exhaurire. Non quin Æternitas sit puræ ac lucidæ Deitatis ultra hanc, ad quam J. B. non penetravit in sua Rubedine vespertina, sed oberravit quod suprà dixi, intra sphæram Martis.

30. [40]Quòd singularis homo Adamus ab eo supponitur corpus habuisse cœleste, Paradisiacum & Angelicum ante lapsum sine Intestinis & Genitalibus, Angelicam istud innuit naturam Animarum ante lapsum. Quòd autem singularis hic homo Viro-virgo erat, Matricem habuit talésq; Angelicos Adamos sibi similes Magicè propagare potuit, id quidem subindicat, multitudines Animarum in tali Angelico statu à Divina Providentia fuisse destinatas. Quòd deniq; Veneris-matrix Adami post lapsum formata sit in Evam, quódque Sexus uterque Intestina habuerint & Genitalia, hoc quidem statum hunc significat crassi cibi potúsque & carnalis Coitûs, statum esse Animarum lapsarum.

Adeò ut J. B. miscendo sic Corticem & Mysterium Textûs simul, videatur per eum ad Mosaicam Cabbalam Philosophicam penetrare voluisse, talem utiq; qualem ipse descripsi in Triplici Cabbala in prima tria Capita Geneseos.

31. [41]Quod ait de asperitate Animæ in quatuor primis Proprietatibus, Acerbo, Amaro, Angore, Calore, intelligendum est propriè de parte Animæ Plastica, quæ cùm unita sit cum corpore ipsáq; propriè Vita sit, non Sensus, sensum vitalium suarum Qualificationum à corpore ad Perceptivam Animæ partem transmittit. Quæ in crasso hoc corpore Terrestri facilè sentientur austeræ atque asperæ, præsertim cùm austeræ asperæve Passiones excitantur. In Angelico autem corpore omnia suavia sunt & grata.

Robur autem in utrisq; pars Plastica est, quæ Spiritui Naturæ in Spheræ universalis Naturæ respondet, qui omnia corpora, quantælibet molis ac crassitiei, quæ moventur, movet. Hic Spiritus & separat quæ separantur, & quæ constringuntur simul constringit. Et pars Plastica in Spiritibus Hominum atque Dæmonum istud est quo prensuram habent illius Materiæ quam actuant, quam ipsi Dæmones ità possunt constringere, ut ad tempus dura fiat & tinniens Vitri instar aut Metalli. Aspera est fortitérque prensans Plastica, desiderii voluntatísve influentiâ instigata, quæ totum hoc præstat.

Ac proinde quando dicit, si Originalitas Animæ dulcis esset, nullum habitura esset robur, hoc tantùm intelligendum est de accessione roboris quod ex ferocitate provenit. Nam Plastica Angelica dulcis est propter corpus suum Paradisiacum, & tamen proculdubio robur habent admodum firmum, stabile & invictum, & tamen admodum celere simul atq; agile.

<553>

32. [42]Quòd septem liberales Artes oriuntur ex septem Formis Naturæ, dictum est sine omni scopo. Nam pura dilucidáque Ratio cujus egregia sunt specimina in aliquibus saltem harum Artium, supra Sphæram universalis Naturæ assurgit, suámque ducit originem à Sphæra puræ Deitatis, ab omniformi utique Intellectu in Deo.

[43]Quódque Animæ humanæ denuò natæ essent in Anima Christi è Maria, illius Effati veritas ultrà extendi non potest, quàm quòd, cùm Filius Dei dignatus sit nasci homo, tempus jam advenerit quo seria, præter solitum, efficáxque Gratiæ oblatio facta sit hominibus quò regenerari possint fieríque Filii Dei.

[44]Et quantùm ad Figuras Umbrásq; rerum omnium ac verborum sine Spiritu aut Substantia post hujus Mundi Scenam mansuras, quod J. B. toties inculcat sed nusquam narrat in quo reserventur, equidem intelligi non potest ac si futurum sit ut in Universo pendeant sine omni subjecto, sed potiùs quòd conscribenda sint * in memoriam Animæ Mundi ac si illud ingens Registrum esset Dei. Aut hoc fortè commentum voluit, aut omnino simplicitérve deliravit.

33. [45]Atque istud etiam quod toties apud eum occurrit, quòd Diaboli toti cruenti sint & excarnati, sine corporibus, sic quidem intelligi non potest, ac si nulla omnino haberent corpora; tunc enim ex eo quod mox sequitur, nullam habituri essent intelligentiam; sed quòd omni destituuntur corpore quod ad pacem eorum faceret atque gaudium. Coruscamen in eis igneum non omne quidem corpus eis absumit, sed pars maximè dulcis & oleosa accenditur & dissipatur in momento, nihílque relinquitur nisi quod acerbum sit, aspersum & acidum, carboníque ardenti simile sine flamma. Talis quidem per similitudinem est natura corporis eorum. Corpus verò quo destituuntur, pura est, benigna alacrísque Lux.

34. Nunc verò, ubi ait, Quòd nullus Intellectus Spiritúsve subsistere potest sine corpore, non intelligendum est nisi de Spiritibus creatis, nec de ullo Spiritu qui secundùm essentiam est supra Sphæram universalis Naturæ. Adeò ut supponendo Spiritus Hominum atque Angelorum quantùm ad essentiam suam secundùm Animam Mundi ac Spiritûs Naturæ creatos, quanquam facultates habent quæ secundùm Imitationem sive participationem in Sphæram puræ Deitatis extendantur, tamen ex eo quòd, quantùm ad essentiam, secundùm Sphæram universalis Naturæ creati sunt, unio cum corpore necessaria est ad eorum operationes, sine qua in statum silentii subsiderent.

35. [46]Jam verò quod ad opinionem illius attinet de tot multitudinibus intelligentium Spirituum qui toti mortales sint, quorúmque domicilium à Terra usque ad Stellas vult extendi, eorúmque originem duci à Spiritu Mundi Externi; considerare debemus {sic}

Primùm, Nullum esse Mundum externum ad quem jure collineare potest præter illum ex quatuor Elementis, cui Lucifer universalis Naturæ est internus. Lucifer verò universalis Naturæ ultra confinia Mundi cujusvis Elementalis, ipse maximè externus Mundus est qui illic reperiatur.

Secundò, Quòd nullus Mundus Elementalis sive Externus in sensu explicato, à centro suo ad Stellas usque extenditur, sed limitandus est propriâ suâ Atmosphærâ.

Tertiò, Quòd nulli Spiritus intelligentes totam suam Originem ducunt à Mundo Externo, sed corpora eorum solummodo; Animæ verò sunt, quantùm ad Essentiam, secundùm Animam Mundi & Spiritum Naturæ.

Et postremò, Animæ hæ non sic habendæ sunt mortales ac si penitùs evanescerent in nihilum; verùm, ut quæ ad Elementalem tantùm Vitæ congruitatem factæ sint, Elementalíque corpore diffluente in statum silentii transeant, nec Cœli nec Inferni capaces.

Cæterùm Homines atque Angeli cùm quantùm ad eorum essentiam creati sint in primo statu secundùm sphæram universalis Naturæ in tribus suis Formis Uriele, Michaele, & Lucifero, hoc æternum est eorum Vinculum & Origo Immortalitatis, quippe quorum Vitalis Congruitas ad omnes mutationes universalis Naturæ extenditur. Atque sic capacitatem habent Animæ, humanæ præsertim, actuandi Terrestre corpus perinde atque Aereum & Æthereum. Ac proinde secundùm Dei ordinationem in Natura vivunt post mortem, & miseræ fiunt aut fœlices, secundùm evigilationem earum facultatum quæ influentiam recipiunt aut ab efferato & , aut à sphæra puræ Divinitatis. Hoc est summum veritatis ad quod hic locus potest collineare.

36. [47]Et quòd corpus sydereum à Sole dependens magni Mundi Animam facit, veritas ad quam illìc aspiratur hæc esse videtur: Quòd Lucifer scilicet universalis Naturæ, qui non tantùm Solem nostrum sed omnes præterea Stellas complectitur, vitaliter cum Anima magni Mundi unitur, quódque eousque unum sunt ut nec Mars nec <554> Mercurius universalis Naturæ sine eo possint operari. Id quod verum est. Quòd autem hæc Anima Mundi vita rationalis sit omnium Creaturarum, istud falsum esse autumo, quippe quum phantasmatum concatenationes tantùm suppeditet, subtilémve quandam versutiam ad ea prosequenda quibus proprii expleantur appetitus.

37. [48]Et quòd Productionem Naturæ in eum finem factam existimet, ut Deus seipsum sibi manifestaret, ac si, absque hoc esset, sibi mansurus esset incognitus; Jacobi Behmen imaginatio videtur hîc ex Sphæra puræ Deitatis in Sphæram universalis Naturæ dilapsa, illúdque puræ Divinitati attribuere quod verum tantummodo est de Anima Mundi cum Spiritu Naturæ simul considerata. Etenim absque vitalibus operationibus esset & efformationibus Spiritûs Naturæ ex Abysso Physicarum Monadum, Anima Mundi in perpetuo versaretur silentio & Tenebris, nec perceptionem haberet aut sui ipsius aut cujusquam rei alterius.

38. [49]Et postremò, quantùm ad tres istos principales Throno-Angelos, quos J. B. excogitavit, Michaelem, Luciferum & Urielem, quos respondere facit Patri, Filio & Spiritui sancto, narrátque præterea, quomodo per rebellionem Luciferi præliúmque adversùs Deum, cui Michael & Uriel tulit suppetias, Divinum Sal-nitrum puráve Corporeitas corrupta esset, in turbinibus & fulminationibus istius belli, atque hoc dedisse occasionem creationi totius Mundi visibilis Stellas comprehendentis & Elementa, qui Mundis est ex bono malóque mixtus (Mundum quatuor Elementorum in Clavi sua vocat, distinguítque à Mundo tenebroso & Mundo lucido, quos illic duos Mundos Internos appellat. Quos tres Mundos, Mundum tenebrosum, Mundum lucidum, & hunc Mundum Externum etiam Tria Principia nuncupat) omnis, inquam, Veritas ad quam J. B. hic aspirare jure censeri potest, hæc ferè est: Horum trium scilicet potentum Throno-Angelorum loco, Patri, Filio & Spiritui sancto respondentium, tres istiusmodi esse posse Formas in Sphæra universalis Naturæ quas & nos appellavimus Urielem, Michaelem & Luciferum, Urieli, Michaeli & Phosphoro in Sphæra puræ Divinitatis respondentes. Nullúmque tale fuisse formidabile Prælium ante Mundi hujus externi Creationem, ità ut ex disperso fumo sulphureo ac pulvere istarum Fulminationum & Fulgurationum Rudimenta hujus Mundi, utut vastus sit, collecta essent, sed conflictationem magìs silentem fuisse ac spiritualem.

Nec potentem illum fuisse Throno-Angelum Luciferum, quem J. B. tam immensam portionem fingit ex Deo excisam, qui cum corporeis suis Legionibus adversùs talem Michaelem & Urielem cum suis Legionibus pugnavit: Sed dum particulares Angeli à Divina Luce quæ à Phosphoro puræ Deitatis eis illuxit, deficiebant, incipiebántque seipsos majori solito gustu persentiscere, suásque particulares ipsitates sapere modo palpabiliori in universali Lucifero Naturæ, in istis putà portionibus quæ ipsorum erant appropriatæ Corporeitates, (cùm Boniformem è contrà facultatem fideliter unitam habere deberent cum libero Supremo Bono, in æterna, lucida libertate Deitatis) atque sic accendendo sua desideria deorsum, Divinum Sal-nitrum in discrimen ducebant nè inquinaretur corrumperetúrque; tunc Michael puræ Deitatis, Christus secundùm suam Divinitatem, & Uriel Divina Anima sive Spiritus sanctus cum suis copiis ac virtutibus se ingesserunt, ad sistendum defectum; quemadmodum & Michael etiam universalis Naturæ (in qua errantium Animarum Nemesis includitur) igneæq; Martis stricturæ sive Urielis prædictæ Naturæ, scindebant pungebántque ad sursum eos repellendos ad Sphæram puræ Deitatis, in suis lapsibus.

39. Spiritus verò lapsi plus Divini Sal-nitri non corruperunt, corporísve Luciferi universalis Naturæ, quàm quod ad appropriatas ipsorum corporeitates pertineret. Ac proinde hæc corruptio sat materiæ suppeditare non potuit ad tam vastum Mundum Externum conficiendum, qui totum hunc Orbem visibilem ex Terra, Cœlo, Stellísque consitentem comprehendat.

Dei verò omnia prospicientis Providentia cùm illorum Spirituum lapsum prævideret, qui in Paradiso puri creati erant, ex ordine cursúve Naturæ carceres eis præparavit. Atque hoc quidem occasionem dare potuit creationi Mundi Elementalis propriè sic dicti, convertendíque splendidissima Luminaria Luciferi Naturalis in opacos caliginosósque globos Terræ, Aquæ & Aeris, in quibus Diabolus & princeps est & captivus cum suis legionibus perinde atque humanæ Animæ in suis terreni corporis ergastulis.

40. In Mundo igitur tantùm Elementali inveniendæ sunt cameræ Inferni, qui in universale Infernum convertendus est in Conflagratione. Admittere autem actualem Inferni-carcerem, sive Mundum igneum tenebrosum æquè latè patentem atq; ipsam Deitatem, immensa in Providentiam contumelia est, sive plenus sit sive vacuus. Atque hæc quidem sufficiant per modum conjecturæ de parturitionibus Animi J. B. in istis Enthusiasticis Theorematis suprà recitatis.

<555>

Scholia
In Quæst. IV. Sect. 2.

Ac propterea expungemus Solem. Atque id jure quidem. Sol enim hîc sive Ignis vel potiùs Mundus igneus quasi Genus est Mundum tenebrosum & Mundum lucidum sub se continens. Nam & Mundus tenebrosus igneus est perinde atque Mundus lucidus, quemadmodum apertè indicat. Ac proinde, per Limitem Terminúmve distinguentem, Confinium communémve Terminum eum intellexisse auguror in quo utrique mundi conveniunt, continentúrve, ut duæ oppositæ species conveniunt genere, propter Logicæ autem ignorantiam Limitem dixisse (i. e. confinium) non Genus.

Sect. 8. Hoc est, Tota sive integra Deitas, universalísve Origo, &c. Sic quidem Plotinus Mundum sive Universum Deum facit. Sed qui Divinæ Majestatis sanctitatem satìs considerant, voce pariter atque re Sphæram puræ Divinitatis à Spheræ universalis Naturæ religiosissimè distinguent.

Sect. 9. Reverà non plures intendisse quàm hasce sex, &c. Quod constare potest ex eis quæ diximus in Sect. 2. Ubi Mundum igneum Genus tantùm esse probavimus, quod Mundum tenebrosum & Mundum lucidam complectitur, qui cùm singuli ternas omnino Formas habent, necesse est tantùm esse sex.

Sect. 16. Illud quod quietum sive tranquillum est sine essentia, &c. Si omnino sine essentia esset, nihil foret. Unde credibile est eum per essentiam corporeitatem aliquam intellexisse.

Sect. 23. Quâ totum orbem sex generalium Formarum, &c. Sed quàm temerè & impropriè tres inferiores accenseantur Deitati, suprà monui ad Sect. 8. Veruntamen hoc multò tolerabilius est quàm Deum facere omnino corporeum.

Sect. 24. Non tantùm sint μικρόκοσμοι sed μικρόθεοι, &c. Sensu nempe Plotiniano qui Mundum Deo in unum Numen conjungit. Quò spectat etiam illud Philonis, qui Mundum μέγαν ἄνθρωπον facit atque Hominem parvum Mundum. Cæterùm istiusmodi voces à Divina sanctitate mihi humaniter abhorrere videntur, sed J. B. ignorantiam & temeritatem aliquantulum interim excusare, quippe qui à tantis Philosophis haud ità multùm recesserit.

Sect. 32. In memoriam Animæ Mundi ac si illud ingens Registrum esset Dei, &c. Animam Mundi nullam habere Rationem, liberúmque arbitrium apud me certissimum est, & cùm Ratione caret nullam habere Reminiscentiam, sed memoriam (si quam omnino habet) passivam duntaxat, & ferè stupidam, & si quid illîc reconditur, ab alio esse eliciendum. Hasce autem res ingens quædam & impenetrabilis obsidet caligo & obscuritas.

Quæstio V.

Quàm consistens videri possit cum Divina Providentia, cum bonitate & perfectione illius, tam innocuam permittere & Christianam Animam in tam multos & manifestos errores seduci, eósq; conjunctos interim cum errore omnium maximo, nempe quòd putavit se infallibiliter inspiratum?

1. Ad ultimam jam venimus Quæstionem, Quàm bene consistat cum Bonitate Providentiæ, tam seriam sincerámque Animam permittere in tam crassos errores prolabi, & tamen interea seipsum quoad eos opinari inspiratum, qui omnium maximus est error?

Equidem fateor hoc mihi primo aspectu admodum absonum visum esse in Divina Providentia Phænomenon; postquam verò paulò propinquius ipsum inspexissem, nescivi profectò unde ullam cujusquam momenti instituerem querelam. Proculdubio J. B. prolubium majus non habuit, ut ullus error tam fortiter suæ Imaginationi imprimeretur, quàm alius quivis vir probus ut Febri corriperetur, aut Paroxysmo Phrenetico. Unde morbi potiùs quàm vitii speciem præ se fert, ac proinde eò magìs consistens est cum bonitate Hominis utì etiam Providentiæ, quam citra offensionem permittimus morbos immittere bonis perinde atque malis & improbis.

<556>

2. At enimvero, ut tam fortiter impressum errorem Divinæ Inspirationis fructum existimet, propriósque suos errores attribuat Deo? Respondeo autem, ejus Infirmitatis fuisse quòd errorem pro magni momenti veritate sumpserit, postquam verò sumpsisset, pietatis ac gratitudinis quòd Illuminationem Dei donum agnosceret.

Hoc verò dices ad excusationem hominis potiùs facere quàm Providentiæ, sed difficultatem adhuc manere, cur homo qui tam sincerum cor habuit, tàm imbecillum haberet cerebrum. Quod quidem Problema est non multùm ei absimile de Virtute ac Divitiis; Cur tam sapiens probúsque homo tam parum haberet potestatis ac divitiarum in hoc Mundo. Quasi verò propterea quòd Deus alicui homini magnum aliquod bonum dederit, is jus sibi continuò vendicare posset, & quasi monopolium omnium reliquorum. Quid verò est, cur Deus passim dona sua ac charismata acervatim accumulet, nec sinat potiùs in aliquibus solitaria jacere, ut modo magìs nudo exponantur aspectui, ad magìs distinctam naturarum eorum discriminationem, quid valeant sola & quid conjuncta cum aliis?

3. Quídve est cur Deus graduales emergentias ac tentamina Ingenii, prout in nova Nativitate exurgit, sufflaminet, quæ suum Pueritiæ statum habet, perinde atque illa in Natura? Et quis, obsecro, Pater aut Avus Philosophicas ægrè ferret Filii Nepotísve sui garritiunculas circa seipsum, quanquam in puerili sua confabulatione, niger ejus pileus tramosericus pro naturalis capitis parte accipitur, longáque barba quæ inter loquendum toties se motitat, præcipuum sermonis ejus instrumentum à puero declaratur? Ità sanè existimare possumus Patrem nostrum cœlestem æquè parum offendi erroribus filiorum suorum, qui virtute novæ Nativitatis fervidum erga eum amorem habent ac desiderium cognitionis naturæ illius, cogitationésque suas in pueritia circa eum occupantes, in multos crassos errores incurrunt. Quam conditionem primùm fuisse autumo Jacobi Behmen, qui Ætherem cæruleum Stellásque pro parte Dei Patris accepit, cùm tamen nè bactreatum quidem illius sint Nocticapitium. Sic sanè dum puer erat, cogitavit scripsítque ut puer. Postea verò intellectus ejus ad magìs puram ac spiritualem Deitatem penetravit.

4. Verùm enimvero præter infantilem ætatem novi hominis, si veteris hominis vigorem consideremus vitiosæque naturæ reliquias in J. B. prout ipse sat liberè confitetur, (& sanè contemptus ejus & insultatio in Literatos non-illuminatos, (ut is opinatus est,) nimis quàm conspicuus est) quid est cur arbitremur quod Divinam dedeceret Providentiam tam audacem mysteriorum scrutatorem sinere, (qui nondum sufficienter purificatus esset) in errores tam palàm aspectabiles prolabi, & tam fervidum Imperfectionis morum vitæque Patronum permittere Posteritati seipsum prodere, non obstante Inspirationum suarum confidentiâ, erroneum etiam & imperfectum in suis Opinionibus, ut nemo Philosophicæ Inspirationis jus sibi temerè vendicet?

5. Intereà tamen loci, error ejus & confidentia non injucundam nec inutilem scenam sat gnaris spectatoribus introduxit, dum puerilis hic innocénsq; Enthusiastes (quem non dubito, quin suam portionem habuerit Regenerationis sanctificantísq; Spiritûs Dei) tantâ audaciâ animatus erat in suis Paroxysmis, ut putaret se plura profunda scire Mysteria quàm omnes profanos Philosophos meréve formales Theologos per totum terrarum orbem. Et instar parvi impudentuli confidentísve Pueruli in Paterna Familia, ignorantiæ insimulabat universos qui virtute novæ Nativitatis Scholares in Pentecostes Schola non fuissent, admodúmq; acriter & liberè reprehendebat pariter ac detegebat technas dolósque servorum in Familia. Et quò ludus puerilis perfectior appareat, per imitationem linguarum doctarum, Jargonicè loquebatur, hoc est, omne genus vocabula Mysticè interpretabatur, ex lingua Naturæ, ut solent pueri, domi, eruditionem imitari Concionatorum, qui Latinas Græcásque sententias de suggesto effundunt, per voces barbaro-fictitias, quas ad suum libitum ipsi fingunt.

Quæ confidentissima à puerili hoc Athleta provocatio quid aliud esse potest quàm communis profanitatis Tribûs literatæ exprobratio, qui quanquam Spiritum sanctum profitentur, nullum tamen auxilium opémve in regenerandis suis animabus in debitam puritatem & sanctitatem, quò tutiùs suâ utantur ratione, à Spiritu Dei expectant?

6. Et præterea cùm hic Jacobus Behmen, explosor tam rudis esset contemptórq; rationis, adeóque totus professioni Spiritûs addictus, & tamen tam manifestò erroneus in suis Inspirationibus, numnam Providentiam dedecebat permittere hanc rerum scenam procedere ut Posteritas inde discant, quemadmodum in Ratione merè naturali nondúmque sanctificata, sine debita mentium purificatione opéque Spiritûs Dei, neutiquam confidere, ità nec illuminationem Spiritûs profiteri in speculationibus Philosophicis, dum nullam interim in seipsis facultatem experiuntur aut peritiam rectè utendi ratione suâ naturali?

<557>

7. Et quòd tam apertus erat Imperfectionis Patronus, fieri etiam potest, ut nec istud suâ careat utilitate. Quoniam manus ejus magìs parata est ac propinqua ad eos adjuvandos qui à perfectione maximè sunt remoti. Ad quos si nulla alia fieret adhortatio nisi ab eis qui perfectionem statim tantopere extollunt, Pensum videretur tam immensum, ut deterrerentur prorsus à moliendo quicquam. Talis verò homo, qualis est J. B. tam impensè sincerus atque fervidus in promovendo internam vivámque Justitiam, sine omni gloriatione de perfectione in eadem, instrumentum videtur magis accommodum ad eos prensandos qui magnis Naturæ impedimentis onerantur, & tamen prolubium habent ad Deum.

8. Præterea, si consideremus Scriptorum illius Theoreticorum rationem confusam, obscuram & erroneam, simul cum ejus confidentia quòd Divinitùs sint inspirata, & declarationem quòd nemo capax sit penetrandi ad eorum profunditatem nisi sit regenitus totósq; intendat nervos quò perveniat ad summum quàm potest sanctitatis gradum; ecqua magìs efficax machina est quàm hæc apud profundorum Mysteriorum curiosos, quæ eos illiget Pietati prosequendæ omni studio, perpetuóq; eos detineat in prosecutione? Quia illius nunquam futuri sunt compotes, quod in aliquibus locis perinde falsum est atque in plurimis obscurum, & tamen traditum tanquam Divinitus inspiratum in omnibus.

9. Quodsi quis semel compos sit Theorematis, quantumlibet magnum sit, quantumlibet sacrum, certamen plerunq; finitur, studiúmque Sanctitatis defervescit, prædámq; quam nacti sint, tanquam notionale Cerebri ornamentum gestant, plumeti instar in pileo, cordáq; facilè cum vanitate fornicantur, victoriáq; mutatur in meram superbiam spiritûsq; levitatem.

Adeò ut deterreret profectò virum quemlibet probum & intelligentem, à clarè distinctéque scribendo ulla magna, licèt haud ità necessaria, mysteria, nisi quòd, postquam ratione maximè perspicuâ ac demonstrativâ tradita sint, adhuc mansura sunt Parabolæ instar aut ænigmatis, hominibus improbis & indignis qui videntes non videbunt, nec intelligent credéntve. Tam justam presséq; se insinuantem Nemesin Naturæ rerum intertexuit Deus. Qua de re hoc etiam addas, Quòd ille qui semel viderit, pro mutatione tamen internæ suæ vitæ, postea potest evadere cæcus.

10. Et postremò vera viváq; Christi Ecclesia, quorum animi Regenerationis opere novæq; Nativitatis sincerè occupantur, si ut unus homo consideretur, varias suas habere potest ætates veritate vitæ in omnibus inexistente, licèt virili intellectu non item. Et Specimen quidem talis Ecclesiæ, quantum ego existimo, quasi in Fasciis apparuit, in istiusmodi H. N. sectatoribus qui fidem Symbolo Apostolico habentes secundùm communem ejus sensum & orthodoxum, Notionibus Philosophicis minimè indulgebant, sed purificationi cordis toti incumbebant & excitationi ac nutritioni internæ vitæ spiritûsq; Amoris, recénsq; in ipsis natum Christum sedulò fovebant. Atq; equidem fateor me Jacobum Behmen considerare tanquam ex ista stirpe surculum, sed dispensationem vitæ in eo ex fasciis cunísq; evasisse, eúmque ad ætatem pervenisse ambulantis garrientísque pueruli, qui audaculè argutéq; in Scientiarum Mysteria inquireret, & confidenter, licèt sæpenumero hallucinanter, declararet quid ipse de rebus sentiret, maximéq; liberè ac sincerè omnia quæ detexisset in domo Paterna vitia, reprehenderet, quemadmodum suprà descripsi.

11. Cæterùm, quòd quædam opportunè locutus sit, ut in aliis propterea nunquam falleretur, cur illud expectandum est ab ista ætate? Quídve est cur Pater eum à loquendo prorsus inhiberet, quòd omnia nequeat sapienter loqui? præsertim cùm prævideret alios apparituros in ulteriori adaugescentia Dispensationis Vitæ, qui ad magìs virilem intellectum perventuri sint & antecedentes errores emendaturi: Considerato insuper quòd hoc incrementum sit non nisi unius ejusdémq; corporis, quod est vera viváq; Ecclesia, quæ gradatim in perfectionem crescit, quódque gradualis hic processus Scientiæ, magìs utilis est ad incrementum sanctitatis vitæ, & ad Divinæ nostræ Fidei corroborationem, quàm si omnia primitùs reperta fuissent semel.

12. Illud enim quod vetustum est, sæpenumero aliquid de virtute sua perdit, maximéq; præclara Remedia si primitus reperta fuissent, virtutem ante hoc tempus in curandis morbis perdidissent. Quapropter Illuminationem gradualem esse orportebat. Quippe quum unumquodq; recens Inventum novus esset Providentiæ aggressus, ad humanas Animas potentiùs abripiendas ad Fidem vitæq; Sanctitatem.

Tam manifestum est undiquaque, tale Phænomenon, qualis erat Jacobus Behmen, Gemmam potiùs fuisse quàm Maculam in Divina Providentia, quamvìs quantùm ad opinionem de sua Inspiratione planè esset deceptus.

<558>

Conclusio.

1. Quanquam verò eum infallibiliter inspiratum fuisse nullo pacto admittere possumus, non possumus tamen quin fateamur aliquantulùm mirabile esse & præter opinionem omnino contigisse, ut homo adeò illiteratus, in præcipua antiquæ Sapientiæ Lineamenta, quæ reverà inspirata erat, tam manifestò incideret. Dogma quidem de Trinitate, illius educatio quatenus Christianus erat, meritò censeri potest ei suggessisse. Quid autem fuit quod efficere posset, ut Pythagoricum Mundi Systema eligeret potiùs quàm Aristotelicum, nisi aut magno ingenio esset, aut aliquod proprio ingenio majus ei adfuisset, quo regeretur? Et quòd Adamo corpus Angelicum ante lapsum attribuit, id si Cabbalisticè exponatur, Præexistentiam Animarum planè implicat, tertium illud dogma eximium in Cabbala Mosaica.

2. Cui opinioni quanquam expressim adversatur, in dicendo, eam propagari ut ex arbore surculum; in libro tamen suo, de Triplici Vita hominis, tanquam si Ecstatico quodam Paroxysmo abreptus esset, illic ait, Mentem generari ex Æterna tranquilla Placiditate, & extitisse ante tempus hujus Mundi in Sapientia Dei, & fœcundam fuisse Pluviam in æterna sua Matre tranquilla, ubi nondum creata erat Spiritus. Ubi manifestum est * ex eo quòd dicitur nondum creata esse Spiritus, intelligi in tali conditione nondum fuisse constitutam, ut actuaret sive informaret ullum fortean corpus, nedum terrestre.

Et quòd dicitur fœcunda fuisse pluvia, illud apprimè consentaneum est sensui Cabbalæ Mosaicæ quæ Animas, quæ εἰς γένεσιν descendunt in hæc elementaria corpora, Aquas superiores facit. Quemadmodum & Synesius Animam suam appellat λιβάδα οὐρανἰαν, Guttam Pluviæ cœlestis.

3. Et quòd Animam, Mentem hîc appellat potiùs quàm Animam, illud etiam exponi potest de tali statu quo concipi possit Anima ante Luciferum universalis Naturæ & Paradisum, * quando Mars & Mercurius universalis Naturæ in perfecto erant silentio, & Saturnus si omnino erat, Monadica tantùm adhuc erat Abyssus. Tunc enim Mens pura requievit in matre sua, in Venere utique Sphæræ puræ Divinitatis, in Divina scilicet Anima, * Plasticâ ejus omnino silente quoad ullas operationes corporeas, intellectu verò toto ab æterno omniformi Intellectu actuato, & boniformi ejus facultate firmiter concentratâ in supremo Bono. Videtur autem insinuare, quòd mentes humanas, quanquam olim sic fixæ erant in Divina Tranquillitate, postea tamen depluebantur è Sphæra puræ Deitatis in Paradisum, sed post lapsum earum illinc, subsidentes porrò, in Mundum hunc Elementalem aliquæ delapsæ sunt.

Hoc summè Platonicum est, etiam ad ipsius Plotini sublimem gradum. Cæterùm an omnino, quotáve ex parte verum sit, * magis curiosam requirit disquisitionem. Verùm quòd Præexistentiam Animæ supponit, extra omnem positum est controversiam.

4. Sunt autem & aliæ memorabiles apud ipsum Stricturæ antiquæ Cabbalæ, præter hasce tres. Ut ubi ait, Ex virtutibus Dei erant Cœli, ex Cœlis autem Stellæ (quæ & tot Soles sunt) & ex Stellis Elementa, Terra, Aqua, Aer & Animantes. Hoc Cabbalæ Mosaicæ valde est consentaneum. Atque huic cognata est ista Assertio quæ plus semel bísve apud eum occurrit, Quòd ante Mundum hunc elementalem, totum Profundum integráve Abyssus universim lucida erat & splendescens. Utì & illud ubi dicit, Quòd hujus Mundi Sol generatus sit ex unico illo puro Elemento, quod est Lucifer universalis Naturæ.

Et postremò, illud de Cherubino cum gladio flammante, qui Paradisi introitum custodit, quem de conditione interpretatur per quam nos transire oportet, antequam queamus reintromitti, scopum hîc admodum Cabbalisticè fœlicitérque attigit, si illius Interpretationem comparemus cum Cabbala Philosophica.

5. Sunt quidem tam egregiæ tendentiæ versùs antiquam Cabbalam in multis illius Scriptorum locis, ut si credere possem quicquam ampliùs Inspirationis subfuisse, quàm quod nativorum Privilegiorum novi Partûs cum Temperamento Melancholico imaginabundo conjuncti, fructus esse posset, suspicarer profectò aliquem bonum Genium antiquæ illius Sapientiæ custodem adnixum aliquoties fuisse mentem ejus in illius Repræsentationem figurare. Verùm, cùm ejus Spirituum temperies & educationis tenuitas eum istuismodi impressionibus minùs idoneum reddidissent, totum omnino repertum est instar Imaginis à turbata aqua reflexæ, Repræsentamen factum est abruptum, obscurum & confusum.

<559>

6. Utcunque tamen res quædam particulares mirâ ratione videntur & inopinatâ injectæ, Propheticas perinde intelligo atque Philosophicas, quarum pauca nunc tantummodo subindicabo exempla.

Primum quod in mentem occurrit est quidem Divinatio potiùs in genere, quàm Prædictio, de tempore scilicet restitutionis antiquæ illius Theoriæ de motu Terræ circa Solem immobilem in medio Planetarum situm. Ait enim, Eos qui dicunt Solem egredi, loqui ut cæcos de coloribus, nec eos unquam cognovisse Centrum. Addit autem hoc Mysterium reservatum fuisse ad septimum Tubæ clangorem.

Quæ conjectura ejus de clangore Tubæ septimæ magìs accurata mihi videtur quàm aliorum qui aiunt illius clangorem nondum incepisse, quanquam aliis in rebus satìs fœlices Apocalypseos Interpretes. Adeò ut mirabilis sit Metæ ictus apud J. B. qui clangorem Tubæ septimæ æquè maturè incipere facit atque tempora Copernici, cujus Astronomia primùm publicata est Norinbergæ, Anno 1543. Quod factum est postquam Reformatio incepisset & Luthero adhuc vivente.

7. Illa verò admodum dextra Prædictio est, propriè sic dicta, de Apocalypsi, Quòd recta illius intelligentia adeò brevì esset expullulatura. Quod tam verum est, ut ex eo tempore quo illam scripsit Prædictionem (& sanè vix quinquaginta anni ex eo tempore effluxerunt) ad eum gradum impletum sit, ut tota ferè Apocalypsis tam pervia ac perspicua jam facta sit, quàm Domus crystallina in Solarium radiorum medio sita. Quæ Prædictio eò mirabilior est quòd ipse J. B. videtur vix unam illius sententiam rectè intellexisse.

8. Et quod præsagit de modo ulterioris ruinæ Antichristi, ut omnibus bonis acceptissimum est & gratissimum, ità mihi videtur omnino verisimillimum. Verba illius hæc sunt: Non confringeris hastis instrumentísve belli O Hypocrita, sed Mendacia tua suffocabunt te. Et in alio loco: Nullus gladius Meretricem interficiet, sed os suum proprium ei præcludet spiritum.

9. Et in alio loco, de recèns quodam suscitato Antichristo, sic scribit: Sunt quidem nunc scopæ & virga in veterem Antichristum Avum suum; est autem venturus qui eos etiam perstringet, veritatémq; ante eorum oculos exponet. Et paulò pòst: Hoc est signum postremi Antichristi in suo Regno & opinionibus, negant corpus & sanguinem ex quibus renascimur in Deo: hoc est, Omnis eorum Religio Opinio est aut Formalitas, sed quantùm ad Substantialitatem Vitæ potentiámque Spiritûs in nova Nativitate, ea quidem in re peregrini omnino sunt atq; hospites.

10. Et de Reformatione in genere, quanquam ex Babylone externa exierunt, multum tamen Miseriæ & Calamitatis eis comminatur, propter superbiam suam & avaritiam quæ contrariantur Spiritui Amoris. Quemadmodum & præfiguratum est etiam in Epistola ad Ecclesiam Sardiensem.

11. Et postremò, Addam etiam Prædictiones illius de temporibus Lilii, quæ sæpenumero quidem attingit, præsertim in libro De Tribus Principiis. Quæ Phrasis, opinor, menti ejus inhæsit, aut ex familiaritate quam cum Familistarum libris contraxerat, quorum in Frontispiciis utplurimum duæ manus conjunctæ conspiciuntur cum Lilio inter ipsas inserto, & quibusdam subscriptis versiculis; aut ex Typo illo puræ Ecclesiæ in Cantico Salomonis, ubi dicitur, Sicut Lilium inter spinas, sic Amica mea inter filias. Verùm sive ex alterutro sive ex utrisq; factum sit, Typus admodum significans est illius statûs Ecclesiæ qui appariturus est in Intervallo Philadelphiæ. Quam Ecclesiam Familia Amoris, ut vocantur, nimis maturè ac præposterè seipsos esse gloriati sunt, perinde atque Typum sibi ipsis assumpserunt, qui Lilium est, prout ipse J. B. insinuat, quem fateor me considerare tanquam surculum hujus arboris præmaturæ Liliorum.

12. Hæc verò nec Lilii tempora sunt nec Intervalli Philadelphiani; sed quotquot fuerunt, aut etiamnum sunt qui tam cauti innocuíq; sint Patris illius Familiæ admiratores, ut cum Jacobo Behmen omnia officia usúsq; Christi externi omnésq; circa eum Veritates Apostolicas agnoscant, ejúsq; præcepta omnia quæ facienda præcipit ad finem usq; seculi, observent, perinde atquæ novæ Nativitati promovendæ in seipsis aliísq; sedulò dent operam, qui præcipuus est omnium scopus; Qui salutem suam in vita Jesu Christi in ipsis operentur, quemadmodum habet J. B. Symbolum, Salus nostra in vita Jesu Christi in nobis; Hi quidem cum reliquis è Reformatione qui sic animati sunt, quanquam ad Philadelphianæ Ecclesiæ constitutionem assurgere non possunt, meritò tamen existimari queunt pauca illa esse Nomina in Sardibus, quorum tam honorifica sit mentio, & quæ semina sunt puræ illius ac gloriosæ Ecclesiæ Philadelphianæ, quæ tametsi nunc dispersa jacent inter spinas, tandem introductura sunt integrum Liliorum Agrum, totúmq; Orbem conversura in pulcherrimum Lilietum <560> Dei. Quemadmodum apparet ex nostra interpretatione Epistolarum ad septem Ecclesias. Hoc est, Tempora Lilii, quæ J. B. toties memorat, & de quibus res adeò gloriosas declarat, eadem sunt cum Intervallo Ecclesiæ Philadelphianæ.

14. Et prædictio ejus de natura horum temporum in una quidem re tanto intervallo supra extráve ejus viam remota est, ut meritò mens illius rursus videri possit Ecstatica, quando hanc vaticinationem scripsit. Nam utplurimum egregius est vilificator oppugnatórq; Rationis, & tamen de hisce temporibus sic scribit: Lilium non invenietur in contentionibus & bellis, sed in amico, demisso, benignóq; spiritu, unà cum bona solidáq; Ratione. Hoc dissipabit abigétque fumum Diaboli, & florebit in suo tempore.

Quinam melior esse potest character Ecclesiæ Philadelphianæ quàm amicus, demissus, benignúsq; Spiritus? Quídve meliùs præfigurare potest claritatem illam & comprehensibilitatem veritatis quæ illa tempora cohonestabit, quàm bona solidáq; Ratio? Hæc quidem fugabunt omnes nebulas ac pulverem, qui hactenus excitatus sit, aut à Diabolo aut ab iracunda superstitione.

15. Et in alio loco de Judæis, Turcis aliísque Gentibus loquens, Nihil opus est, ait, ut ullum aliud tempus expectetis. Nullum aliud tempus instat præter tempus Lilii, signúmque illius Temporis est signum Eliæ.

Hoc ità dictum est, ac si ad successiva septem Ecclesiarum Intervalla respexisset. Secundùm quæ nullum aliud tempus instat præter illud Lilii, hoc est, Philadelphiæ, quò excitetur expectatio aut Judæorum & Turcarum, aut aliarum ullarum Nationum. Hæc enim tempora sunt in quibus totus Israel salvabitur, Nationésq; ambulabunt in luce Novæ Hierosolymæ. Quod nomen, Lilialis Ecclesia (pura illa, candida, immaculata, mansueta, amica, benevoláque Ecclesia) Ecclesia nempe Philadelphiana gerit.

16. Dicítque signum appropinquationis horum temporum, adventum fore Eliæ in Spiritu. Qui, quemadmodum ipse de bona solidáque Ratione suprà narravit, Instaurator erit ac Recuperator tam sanctæ, tam cœlestis, tam solidæ támque cohærentis Sapientiæ ac Theosophiæ, ut tota humani ingenii vis ac ratio, nullam in ea unquam labeculam ullámve enervitatem deprehensura sit, nec ulla ex parte confutatura.

17. Et simul cum hac Luce exibit Ignis & cum hoc Igne Spiritus flammeus, qui fiderabit exurétq; omnem Improbitatem atque Hypocrisin. Lux illius sapientiæ tota tendet ad correctionem vitæ, & ad corroborandam fidem nostram, & ad redimendas animas nostras à vanis desideriis ac voluptatibus hujus Regionis Mortis ac Corruptionis, ad perpetuam sitim veræ Justitiæ perfectæque Sanctitatis, jugémque suspirationem ad illa gaudia gloriásque quæ suprà sunt, in conspectu Dei sanctorúmq; Angelorum.

18. Hujus ignis Cœlestis calor omnes terrenos consumet ardores Iracundiæ, Libidinis, Dissidii, Superbiæ, Contentionis, Persecutionis & quicquid contrariatur Amori Dei & Proximi. Hic est promissus Elias qui conversurus est cor patrum ad filios & cor filiorum ad patres. Hic est Spiritus qui infusurus est paternam charitatem Principibus erga subditos suos, & filialem Reverentiam sincerámque obedientiam subditis erga suos Principes. Atque hæc denique est illa Dispensatio Vitæ ac Potentiæ, quæ terrarum orbem repletura est solidâ, verâ ac sanctificâ Cognitione; Justitiâ, Prosperitate ac Pace.

19. Campum ingressus sum, qui quemlibet invitet qui semel intraverit ad longè latéque in eo expatiandum. Atenim vereor nè fastidium jam tibi pepererit prolixa hæc nostra Epistola. Quamobrem ut de Inspiratione J. B. quæ præcipua res est quæ præ manibus erat, tandem finiam, equidem existimo, (credóq; me id satìs demonstrâsse) Jacobum Behmen in suis scriptis infallibiliter constantérq; non fuisse inspiratum, immo verò nè in eis quidem locis ubi se inspiratum expressè affirmat. Cæterùm videntur tamen nihilominus variæ fuisse Injectiones in illius mentem & ab eadem Eruptiones in rebus Philosophicis perinde atque Vaticinationibus circa Ecclesiam, in quibus observari potest mira quædam & inopinata, aut Providentia aut Fortunium, quòd in hisce suis æstibus Enthusiasticis longiùs non aberraverit à Scopo.

Sed enim, tametsi infallibili illâ ac supernaturali Inspiratione circa exteriores speculationes exciderit, videtur tamen non omnino hospes esse in Mysteriis Spiritûs Vitæ in Nova Nativitate, sed admodum sapidè scribit & experimentosè de illo Processu, & bene magnas illius fruitiones videtur assecutus, secundùm eam ad quam pervenisset Regenerationis mensuram.

20. Quæ Regeneratio magìs realis perfectio est Hominis, quàm vel summa infallibilis Inspiratio. Quemadmodum major perfectio foret, si possibile esset, ut Equus mutaretur in veram naturam Hominis, quàm ut inequitaretur regeretúrve à generosissimo Heroe qui unquam extiterit. Ac proinde scripta J. B. mihi profectò sat magni <561> momenti videntur, quòd tametsi haud ità accurati sunt in exterioribus speculationibus duces, tam utilia tamen sunt atque accommoda ad promovendum opus Regenerationis, ad extinguendam Superbiam, Oppressionem, Avaritiam, omnéq; sui-desiderium, & ad deducendam Animam in liberam Lucem Divini Amoris quò particeps fiat Divinæ Naturæ, séq; oblectare possit & convivari in cœlesti communione sanctorum Angelorum. Quod privilegium est quod subtilissimorum Philosophicorum Theorematum cognitioni longè est præferendum.

21. Hæc maximè probabilis est maximéq; favorabilis Ratio quam tibi reddere possum de Jacobo Behmen ejúsq; Philosophia. Atque equidem hunc candorem quo usus sum in illius scriptis interpretandis, cuivis Autori debitum existimo ejusdem Innocentiæ & Simplicitatis. Etenim spondere ausim, eum minimè in animo habuisse antiquam Fidem Apostolicam ulla ex parte subruere, sed tantùm opinatus est magìs accuratum profundámq; rerum manifestationem sibi fuisse communicatam.

Quod ad eos verò attinet, qui sub prætextu Inspirationis ac Spiritualitatis, Christianam Fidem in inanes Allegorias difflant, & Fidelibus orthodoxis quantumlibet piè justéque viventibus insultant tanquam hominibus carnalibus, quia in parem cum ipsis Infidelitatem non subsederunt; Dies ignominiam eorum Mundo manifestabit, deprehendentúrq; Synagoga Mimoprophetarum & Impostorum, & quanquam tantopere de sua spiritualitate gloriantur, ab aliis tamen viris Apostolicis, (prout Apostolus ipse de ejusdem farinæ hominibus pronunciat) ψυχικοὶ censebuntur τὸ πνεῦμα μὴ ἔχοντες, Homines merè Animales judicabuntur, sive Carnales, Spiritum non habentes.

H. M.

Scholia
In Conclusionem. Sect. 2.

Ex eo quòd dicitur nondum creata esse Spiritus, &c. Vox Spiritus apud Cabbalistas appropriatur Animæ quatenus in Mundum Jetzirathicum descenderit. Tunc enim Anima vocatur רוח Spiritus, ut in Mundo Briathico נשמה. Verùm opinarer J. B. statum Animæ Aziluthicum hîc inscientem descripsisse, ubi Anima appellatur חייה, (quod & nomen Spiritûs Sancti est apud Johannem Evangelistam,) nisi quòd Mentem heîc nuncupet non Vitam, omníq; Indumento eam destituat. Quem, quicquid statuerint Cabbalistæ, Aziluthicum ego non credo esse statum.

Sect. 3. Quando Mars & Mercurius universalis Naturæ in perfecto erant silentio, &c. Immò verò potiùs omnino non erant. Quid enim est cur essent cùm operari non possent, Monadum Abysso destituti, nisi Abyssum hanc Materiámve æternam esse velimus? Verùm tunc nec Mars nec Mercurius in perfecto unquam forent silentio.

Plasticâ ejus omnino silente quoad ullas operationes corporeas, &c. Id quod necesse est fieri cùm nullum corpus jam existere supponatur, sed Animæ Plasticam à Divina Anima tantùm affici.

Magìs curiosam requirit Disquisitionem, &c. Verùm si missis sublimitatibus aridísque subtilitatibus Plotinianis, verè Divina consulamus Oracula, statum Animæ vel fœlicissimum inveniemus corpore nequaquam destitutum. Nam qui perfectissimo modo nos servaturus est Christus, non abolitionem omnis omnino corporeitatis nos expectare jubet, sed ejusdem glorificationem.

[1] Quæst. 1. Sect. 11, 12, 13, 14, 15.

[2] Quæst. 1. Sect. 5.

[3] Ibid.

[4] Ibid.

[5] Sect. 4.

[6] Quæst. 1. Sect. 5.

[7] Sect. 6.

[8] Sect. 7.

[9] Sect. 8.

[10] Sect. 10.

[11] Sect. 11.

[12] Ibid.

[13] Sect. 18.

[14] Sect. 19.

[15] Sect. 20.

[16] Sect. 21.

[17] Sect. 22.

[18] Sect. 23, 24.

[19] Sect. 25.

[20] Sect. 26.

[21] Sect. 27.

[22] Sect. 28.

[23] Sect. 30.

[24] Sect. 29.

[25] Sect. 31.

[26] Sect. 32.

[27] Sect. 33.

[28] Sect. 34.

[29] Sect. 35.

[30] Quæst. 1. Sect. 5.

[31] Sect. 7.

[32] Sect. 8.

[33] Sect. 11, 12.

[34] Sect. 11.

[35] Sect. 17.

[36] Sect. 18.

[37] Sect. 19.

[38] Sect. 21.

[39] Sect. 22.

[40] Sect. 23.

[41] Sect. 25.

[42] Sect. 28.

[43] Sect. 29.

[44] Sect. 30.

[45] Sect. 31.

[46] Sect. 32.

[47] Sect. 33.

[48] Sect. 34.

[49] Sect. 35.

Cite as: Henry More, ‘Philosophiæ Teutonicæ censura’, from Opera omnia, I (1679), 529-561, https://www.cambridge-platonism.divinity.cam.ac.uk/view/texts/diplomatic/More1679A, accessed 2024-03-29.