skip to primary navigation skip to content
<107>

Epistola
H. Mori ad V. C.

Quæ Apologiam complectitur pro Cartescio, quæque Introductionis loco esse poterit ad universam Philosophiam Cartesianam.

[1]1. Rem magnam à me postulas, V. C. nempe ut de Philosophorum Triumviratu hujus seculi maximè insignium sententiam feram. Quorum quidem de duobus nihil planè statuere possum, utpote quos nondum perlegi; nec è re credo fore mea eos unquam perlegere. Miror equidem quòd ex me quæras quid de tertio illo sentiam, cùm præclaram illam opinionem quam de eo concepi plùs semel publicè testatus sim. Sed dum porrò sciscitaris, quas potissimùm ob causas illius Philosophiam tam avidè sim amplexus, uberioris Responsi argumentum mihi suppeditat importunior illa interrogatio. Neque enim quæstio est una atque simplex, sed accusatiunculæ cujusdam aculeo præarmata, quasi Cartesiana omnia sine delectu admitterem & foverem.

Verùm multò aliter se res habet ac suspicaris. Quamvìs enim incomparabilis Philosophus in Inventis suis ac Rationciniis plerisque omnibus adeò supra humanam sortem felix sit ac ingeniosus ut, quod ubique ferè præstat, id nullubi eum non præstitisse credere cogi videamur; me tamen Natura tam tardo ac hæsitabundo ingenio finxit, ut nullius mortalis authoritas mentis aciem ità potuerit unquam perstringere, ut hoc fascino devinctus eis Theorematis fidem haberem quorum veritas satìs solidis argumentis non sit suffulta, multò minùs eis quæ propriis animi sensibus ac rationi repugnant. Itaque breviter dicam; Tantum abest ut tam avid. Cartesiana omnia cruda cocta perinde devorem, ut liberè apud te profitendum censuerim, me in illius Scriptis observâsse nonnulla quæ nullo pacto deglutire possum. Quæ operæ pretium fore existimo tibi recensere, ut postquam Cartesium perlegeris, quod brevi te facturum scribis, judicium tuum experiri possim, an de eisdem Theorematis juxta mecum sentias.

[2]2. Ad tria causarum genera revocare possumus quicquid uspiam lapsus est Cartesius. Nimirum vel ad simplicem nudámve inadvertentiam, qualis in omnes ferè mortales cadere solet: Vel ad nimium sive prudentiæ sive honestæ cujusdam astutiæ studium, cujus haud adeò multi rei sunt: Vel denique ad enormem quandam Mathematicæ certitudinis ac necessitatis in singulis suis conclusionibus affectationem; quò certè perpauci adhuc aspirârunt in rebus naturalibus, nemo prorsus eo usque pervenit, nec fortassis unquam est perventurus.

[3]3. Ad primum genus referri potest modus ille quem explicat Refractionis, Dioptric. cap. 2. & ratio sitûs imaginum in Reflexione, cap. 6. cum paucis aliis, de quibus forsan mox plura dicemus.

[4]4. Secundi generis duo insignia occurrunt exempla. Primum est, explicatio naturæ Motûs, quem dicit semper esse reciprocum. Quæ quidem notio manifestis contradictionibus mihi semper visa est involvi. Maluit tamen hoc modo obscurare verbis scientiam, quàm non videri minus motûs tribuere terræ quàm aut Copernicus tribuit aut Tycho; imò omnem motum illi adimere, ut majorem gratiam Philosophiæ suæ conciliaret, sibíque meliùs caveret ab eis hominibus apud quos inveterata consuetudo cæcáq; authoritas plus valet quàm luculentissima quævis demonstratio. Manebat enim proculdubio altæ menti infixum durum illud Galilæi fatum, qui tam liberos circuitus terræ tribuendo circa Solem, libertatem sibi ademit suam, gressúsque proprios intra carceris limites circumscripsit.

Alterum exemplum est de brutis animantibus, quas inanimes Machinas insensatáque Automata esse fingit. Quod lepidum commentum necesse erat comminisci, nè brutorum animas pariter ac nostras ex sua philosophandi ratione concluderet immortales. Cùm enim firmiter teneret nè vilissimum quidem cogitandi actum cadere in Materiam <108> qualitercunque modificatam, si agnovisset sensum inesse brutis, debuisset etiam concedere substantiam ipsis inesse realiter à materia distinctam, hoc est, animam immortalem. Sensu igitur maluit bruta privare, quàm se sinere insensatorum & captiosorum hominum odiosis quæstiunculis de brutorum statu post mortem irretiri & torqueri.

Huic generi accenseri debet quod obiter profert Princip. part. 3. Art. 2. de non investigandis finibus earum rerum quas in Naturæ complexu videmus. Quo monito proculdubio sibi præcavit ab importunis illis sciscitationibus quas male-feriati homines urgere possent de universo genere tam Cometarum quàm Planetarum, utì etiam de Stellis, quas totidem quasi Soles esse ipse planè agnoscit. Admodum enim proclive erat porrò interrogare, in quem finem tot Soles creâsset Deus, quibúsve lucerent. Et, cùm in Planetis omnibus (utpote qui eandem ferè originem, ab incrustatis scilicet solibus, eundémque productionis modum, habuerint) sit terra, mare, aër, magnes, aurifodinæ &c. quærere insuper, annon etiam tum bruta animalia, tum nobiliores, illi incolæ, homines, singulis inessent. Transcurrentes denique Cometas hospitiúmque sibi in aliquo Vortice quærentes, annon credibile sit novorum ipsos Terrarum orbium esse jacta rudimenta. E quibus spinosis quæstionibus facillimè se expedire posse sperabat Cartesius, maturè præmonendo tam profundum esse Dei consilium in Naturæ operibus, ut summæ sit temeritatis fines eorum investigare. Novit enim homo nasutissimus, potiorem multò esse ignorantiæ simulationem, quàm intempestivæ venditationem scientiæ.

[5]5. Ad tertium genus spectat id quod adhibet ad demonstrandum Rarefactionem & Condensationem fieri ad modum spongiæ: nempe Distantiam, sive Spatium, ac Corpus idem esse realiter, nec ullam ullubi fingi posse Extensionem quæ non sit realis affectio alicujus corporis. Quod fundamentum magnopere Cartesio placuit, quoniam certitudine, si fieri potest, plusquam Mathematicâ suum Rarefactionis & Condensationis modum confirmat; ac præterea totam doctrinam de immensis numero ac magnitudine Vorticibus, déque particulis primi elementi in infinitum divisis, mirificè suffulcit. Mihi verò Fundamentum illud non arridet ullo modo. Tum quòd rationes illæ quas pro eo adducit Cartesius non satìs validæ sunt, prout fusè in literis meis probavi; tum quòd innuit materiam aut per se independenter exsistere, aut saltem ab omni æternitate simul cum Deo exsistisse, necessariò ab ipso productam eíque coævam. Quorum prius cum vera Dei notione planè ἀσύστατον est, posterius durum ac temerarium. Quamvìs non sit diffitendum fuisse semper, atque etiamnum esse, qui utramvis opinionem cum Dei Exsistentia cultúque religioso seriò conjungunt.

Porrò, ad morbum hunc Mathematicum summæque certitudinis pruriginem reducenda est & illa Cartesii de conclusionibus ex Mechanica Motûs necessitate, per universam suam Philosophiam, perpetuò deducendis magnifica Pollicitatio. Neque enim putabat Vir sagacissimus se satìs securum de certitudine eorum modorum quibus Naturæ Phænomena fieri asserit, si Divina consilia (quæ variis modis eadem Phænomena exhibere possint) cum Materiæ Motûsque legibus miscerentur. Sed ingens hic ardor atque studium deducendi singula ex certa hac atque inevitabili Materiæ lege, Motûsq; ejusdem mensurâ in universo Mundo semper permanentis, generosum Cartesii ingenium ità effascinavit, ut non raro præproperè nimis imaginatus sit se id præstitisse, quod tam efflictim ubique præstare disiderat. Omissis aliis, unum duntaxat, sed præfulgidum maximíque momenti, producam exemplum, nempe de efformatione particularum striatarum, earundémque motu. Tantum enim abest ut necessario fiant eo modo quo ille rem explicat, ut valde improbabile videatur, imò forsan impossibile, eas ità efformari, aut formatas ejusmodi legibus moveri.

Intorsionem enim particularum striatarum ex motu globulorum Vorticis per quem transeunt oriri asserit, magísque vel minùs intortas esse pro celeritate motûs globulorum circa axem Vorticis circumvolutorum; eas nempe quæ longius, magìs, quæ verò propiùs absunt ab Axe, minùs intorqueri; quemadmodum constat ex *[6] Artic. 90, & 91. tertiæ part. Princip. Philosophiæ. Sed nulla prorsus videtur Mechanica necessitas ut columellæ illæ triangulares communi Vorticis raptu in gyrum vertantur circa proprios axes. Idem enim hic experiri possemus in qualibet materia, præsertim in rotunda pariter ac longa, positâque in tubo vel canali aliquo Telluris axi parallelo. Hanc enim nemo somniaverit ex raptu terræ in circuitum, circa proprium itidem axem in canali suo gyratum iri. Pari igitur, si non potiori, ratione intelligamus triangulares illas particulas in columnæ formam productas communi Vorticis motu circumagi, nec tamen interim sibi ullos proprios gyros acquiere ex hac circumactione. * Nam æquè certum est (ídque certitudine prorsus mechanicâ) omnes globulos ab axe Vorticis illâ circumrotationis vi repelli, quàm gravia omnia crassáque corpora versùs centrum terræ remitti; ità ut omne subterfugium hinc præcludi videatur inania responsa commi <109> niscenti. Quibus addas vel ipsam figuram harum columnarum triangularium magno fore impedimento istis propriis ipsarum gyrationibus quas fingit Cartesius. Nam simul ac lentor ille materiæ satìs sit induratus ad retinendam hanc formam triangularem, anguli columellarum adeò erunt robusti ob crassitiem suam ut haud facilè siverint se intorqueri. Recto igitur, sed celerrimo, cursu pergent triangulares hæ columnulæ per spatia illa triangularia sine ulla sui intorsione, modo continuâ serie spatiorum anguli in eisdem ferè reperiantur lineis.

Quòd si anguli horum spatiorum triangularium in eisdem lineis non reperiantur, sed anguli & latera alternatim se mutuò secent, (quod sanè factu facilius videtur, globulis eo situ in formam stabiliorem magísque compactam relabentibus;) videamus tandem an hoc modo res feliciùs successura sit, exsistátque ulla Mechanica necessitas ut dictæ columnulæ in formam cochlearem torqueantur. Supponamus igitur materiam primi Elementi transeundo per spatium triangulare ABC sibi acquisivisse figuram triangularem, ipsi verò hoc modo formatæ proximè occurrere alterum spatium triangulare DEF, angulis suis prioris latera secans, si eo nempe situ committerentur. Profectò longè abest ut intorqueantur hæ particulæ eis legibus quibus intorqueri contendit Cartesius. Nam tametsi Materia subtilissima simul ac satìs lentuerit formam necessariò acquirat triangularem transeundo, putà per ABC; præ teneritudine tamen consistentiæ suæ motûsque celeritate vix credibile est quin, dum impingit hæc columna in DE, EF, FD, latera trianguli DEF, abradat prorsus & deperdat omnem illam materiam quæ continetur angulis aAa, bBb, cCc, fiatque indè non triangularis, sed sexangularis, penéque rotunda; unde & contorsionis necessitas illa Mechanica planè periret. Et certè si daremus productos illos angulos columnulæ triangularis allisione illâ non abradi, sed protuberantiâ globulorum, qui succedens triangulare spatium claudunt, inverti duntaxat & intorqueri, (quod tamen, ut dixi, ob celeritatem transitûs recénsque formatæ particulæ teneritudinem nullo modo est probabile,) sequeretur tamen nihilominus rem admodum esse fortuitam quas in partes hæ columnulæ intorqueantur, nempe an secundùm ordinem Vorticis GH, an verò contrá. Nam cùm globuli ætherei proximè sibi adjacentes sint ejusdem magnitudinis, triangularia illa spatia æqualia erunt æqualitérque se intersecabunt, ità ut angulus A, dum impingit in latus FD, in ipsum medium lateris necessariò cadat; & sic de reliquis. Unde nulla suppetit ratio quare columnæ illæ triangulares intorqueantur versùs H magìs quàm versùs G, & vice versâ: Ac proinde meritò concludi possit, particulas striatas nunc hàc nunc illàc in efformatione sua torqueri, nec omnes ab eodem polo venientes in easdem partes esse intortas. Quo quidem pacto everterentur penitùs notissimæ illæ Magnetismi leges, Mundíque Phænomena mutarentur. Quamobrem necesse est altiorem aliquam causam & diviniorem quàm Materiam Motúmque purè Mechanicum ad hoc opus adsciscere, si tam affabrè, tam constanti artificio, ínque tam utiles fines destinato, cochlearem in formam columnulæ illæ triangulares sint torquendæ.

Idémque statuendum est de cursu & tendentia ipsarum hoc modo jam intortarum. Nam ad certas partes lege certâ pergere supponuntur, quæ tamen Mechanica esse non potest. Ut quando transeunt per Materiam subtilem sideris jam cortice incrustari incipientis, aut jam ferme incrustati; nisi hic vis aliqua directrix Mechanicâ divinior striatarum cursum regat ac moderetur, impossibile est quin ab axe sideris latera versùs rejiciantur, alterâque extremitate eò porrectâ corticem feriant lineâ ad axem sideris non parallelâ, sed ad angulos saltem obliquos eum secanti: Incredibile enim est alteram extremitatem striatarum particularum alteri ut plurimùm non præponderare magísve solidam esse. Hoc saltem manifestum est, cùm hæ striatæ simul cum sidere circumrotentur, necesse fore, ob rapidissimos materiæ subtilissimæ gyros, ut ab axe recedant, confertímque versùs eas sideris partes quæ propiùs absunt ab Ecliptica retrudantur; unde maxima vis Magnetismi versùs Telluris Æquatorem, nulla ferè versùs Polos, reperiretur. Quòd si minùs pura jam evaserit Elementi primi Materia, contractísque sordibus aliquantulùm lentuerit, particulæ striatæ tam longo itinere motum suum perderent, viam sibi findendo per hunc Materiæ lentorem crassiorémque consistentiam.

Sed concedamus rectè hic omnia intus peragi ac feliciter, videamus quid fiat de his striatis particulis cùm integro impetu exsiluerint foras. Certè mihi credibile non est, <110> si nullam aliam vim haberent moderatricem præter legem purè mechanicam, eas tam prospero exitu reditúque cursus suos repetere posse. Nam ut omittam quàm facile sit particulas Australese in foramina Borealia & Boreales in Australia impingere, illísq; impactionibus meatus magneticos (præsertim dum teneri sunt recénsq; formati) turpiter deformare; id certè mihi videtur supra omnem Mechanicæ legem positum, quòd factis quasi agminibus tam constanti cursu revertantur à Polo ad Polum, & in liberum ætherem non rectà proficiscantur ut jacta spicula vel sagittæ Mechanicis enim legibus magìs consonum esset ut viam sibi perforarent per aerem, (etiamsi eum fingeremus aliquantò crassiorem,) motúmque suum ac vim hisce conatibus impendendo perderent, quam ut, datâ quasi operâ, reditum molirentur, cursúmque ad alterum polum tam longè distantem dirigerent. Nam cùm semel è partibus Terræ magneticis in aerem se projecerint, clauduntur protinus aeris partibus omnimodè consimilibus, ut quæ proximè sibi invicem adjacent. Unde manifestum est, nihil corporei in causa esse posse cur hæ particulæ, homogeneis undique aeris partibus isthoc modo involutæ, hàc potiùs erumperent quàm illàc, aut quòd reverti mallent quàm rectà viam conficere, vel in sublime ferri; sed subesse altius aliquod Principium & divinius quod errantes revocet, quódq; motus cursúsq; earum in fines certos & destinatos ubique moderetur & gubernet.

Postremò, ad κιμινοπριστίαν hanc sive μικρολογίαν Mathematicam referre poteris cautum illud ac scrupulosum Principium, viz. Quòd nè tantillo quidem plus minúsve motûs sit in rerum Universitate uno tempore quàm alio. Quod nullis, quod sciam, rationibus defendi potest nisi precariis vel fictis. Cujus generis duæ mihi occurrunt. Prima est, nec Genios nec Animas humanas materiam posse movere, sed motus ejus duntaxat versùs hanc vel illam partem determinare; cùm planè gratìs dictum sit Essentiam ullam activam ac operativam, qualis ab omnibus æstimatur substantia spiritualis, habere vim coërcendi, sistendi ac gubernandi materiam motam, & tamen nè minimam quidem vim unquam habere posse eandem ullatenus movendi. Altera est, Corpus quod alteri corpori motum imprimit, quantum illi motûs imprimit, tantundem de suo semper perdere, partémque quam perdit eandem numero in alterum corpus transire: quod credo me, si vacaret, ex speculatione Potentiarum, quas vocant, Mechanicarum facillimè posse refutare. Sed cùm hæc de eodem prorsus, tam numero quàm mensurâ, motu in Mundo semper permanente opinio ad quosdam Cartesii sequaces magìs quàm ad ipsum pertineat, illis potiùs quam ipsi impingenda est hæc temeritatis culpa.

Vides tandem quàm non omnes illas dapes quibus tam lautè amicos suos excipit Cartesius promiscuá ingluvie devorem.

[7]6. Postquam igitur hanc suspicionem dilui, libenter quæstioni respnderem, si verba sensúmque paulùm mutaveris. Utique si mihi non exprobraveris tam avidos Inventorum Cartesianorum arctósque amplexus, sed interrogaveris solummodo quare profiteor me tanto cum studio & voluptate Philosophiam evolvere Cartesianam. Habeo enim in promptu multa quæ respondere possum.

Primo enim, nullus dubito quin omne id quod appellit ad sensus nostros à Mundo sensibili (hoc est, ab externis Objectis, quæ Phænomena vulgò vocantur, quibúsque sensus nostri afficiuntur) nihil omnino sit aliud quàm motus corporeus aliter atque aliter ex magnitudine, figura, sitúque partium Materiæ modificatus. Quod manifestò patebit omnes sensus ipsorúmque objecta percurrenti.

De tactu palàm est, qui non afficitur nisi alicujus corporis pressione, adfrictione, impactione sive illisione, & similibus. Porrò, quòd id quod admovetur corpori nostro videatur molle vel durum, calidum vel frigidum, & id genus reliqua, motui tribuendum esse æquè manifestum est. Saccharum enim, saxa & ferrum, attritione confracta & in tenues pulvisculos comminuta, mollia fiunt; Aqua verò, ex motûs privatione partiúmque unione ac quiete in glaciem compacta, dura. Unde constat duritiem consistere in firma unione quiescentium partium, mollitiem in earum disjunctione, modò satìs tenues sint, majorémque fore mollitiem si motus tenuitati accesserit: quod fusè, si opus esset, demonstrari posset. Eandem etiam esse rationem de calido & frigido ex eo liquet, quòd motu ad hunc vel illum gradum adsurgente calor excitatur, & remisso illo motûs gradu vel diminuitur vel tollitur: Quemadmodum clarè videmus in aqua bulliente super ignem in vase posita. Quin & ipsius ignis naturam in vehementissima particularum agitatione consistere ex eo planè deprehendimus, quòd maximam partem pabuli sui in flammam, quæ vehementi motu agilíque vibratione sursum fertur, absumit, ipsosque cineres in minutissimas partes disjungit, unde & ipsi molles aliquatenus evadunt. Pari ratione reliquæ qualitates tactiles ex natura motûs explicari possent: sed id justi voluminis, non unius Epistolii, opus esset.

Cùm autem de tactu constet, quòd nihil id sit aliud quàm motus corporeus quod ip <111> sum afficit; securi esse possumus idem contingere in gustu, cùm & ipse sit tactus quidam, (etiam astipulante *[8] Aristotele,) illiúsque perceptiones fiant ex Objecti atque Organi contactu corporeo, varientúrque ex variis motûs effectis in objecto. Omnes enim cibi ex aliis atque aliis ignis ministeriis (cujus naturam in vehementiori particularum agitatione consistere modò probatum est) alios atque alios sapores sibi adsciscunt, variísque modis gustum afficiunt. Quod æquè verum est de Medicamentorum tam saporibus quàm viribus. Utraque enim ignis arte (qui, ut sæpius dixi, nihil aliud est quàm motus quidam Materiæ modificatus,) augentur, minuuntur, variantur. Est autem & ipse Sol ignis, cujus itidem calore fructus terræ omnes maturitatis gradus subeunt.

Et quod ad odoratum attinet, quamvìs non videatur hic esse idem ille Organi Objectíque contactus, sensationem tamen notu corporeo fieri ex eo constat, quòd odores vento feruntur ad nares, & odoratûs organo impingentes. Quod adhuc manifestiùs apparet in suffumigationibus, ubi agitatione ignis odores majori copiâ excitantur fortiúsque nares feriunt.

Soni etiam ab aere transvehuntur, deflectuntur corporum obstaculis, & ab adversis ventis impediuntur. Unde planè suam produnt naturam, indicántque se esse certos quosdam motus per aerem transmissos. Quod etiam planiùs apparet ex ipsorum generatione. Nunquam enim auditur sonus nisi ex aliquorum corporum collisione: Quemadmodum palàm est tam in Animalium vocibus, & in pulsandis inflandísve instrumentis Musicis, quàm in inconditis quibuslibet strepitibus & fragoribus. Ipsa etiam Echo huic veritati accinit, quæ nihil aliud est nisi sonus à corpore aliquo concavo repercussus, sive reflexus. Quid autem, quæso, à corpore reflecti potest quod ipsummet non sit corpus? Sonus igitur nihil aliud est quàm motus quidam aeris, Echo autem nihil præter motûs hujus reverberationem.

Quemadmodum verò ex Echo deprehendimus sonum motum esse quendam corporeum; ità pari ratione concludere possumus id quod ad oculos nostros appellit ab Objectis visibilibus nihil esse aliud præter hujusmodi motum distinctis quibusdam legibus modificatum. Nam species illas visibiles, quas vocant, à corporibus reflecti apud omnes est in confesso. Nihil autem à corpore reverberari posse nisi corpus, jam monuimus ex se satìs esse manifestum. Universim igitur verum est, Sensationem nihil esse aliud nisi motûs corporei perceptionem, * aut saltem sine istiusmodi motu nunquam excitari.

Cujus quidem Theorematis (quod obiter moneo) insignis est utilitas ad eos refutandos qui specificas nescio quas somniant Materiæ differentias, fingúntque certas particularum congeries, omni figuræ, motûs, soliditatis sitúsque vi sepositâ, ex sola specifica sua natura immediata & immutabili varia illa Mundi Phænomena sensibus nostris exhibere. Nam planè constat ex prædictis, aliísque id genus quamplurimis quæ adjici possint, tum species hujusmodi materiales omnes subindè mutari, tum sensus nostros non aliter ab ipsis affici quàm per certas figuræ, motûs, magnitudinis sitûsque leges in ipsis particulis.

Et certè quod ad prius attinet; Nemo qui hujusmodi specificas differentias in Materia fingit, nisi temerè & absque omni ratione philosophari velit, negare potest quin quæ, sensu judice, maximè discrepant, specie etiam eadem oporteat differre. Jam verò, quæ major, obsecro, differentia sensibus nostris unquam occurrit, quàm quæ Stellam inter & opacam hanc Terram, quàm calcamus, intercedit? Quod præclarum esset argumentum demonstrandi * eandem numero materiam species quàm maximè oppositas subire, ac proinde Materiam nullubi specie differre, si Hypothesis Cartesiana de mutatione Stellarum in Planetas nuda Hypothesis non esset, sed agnita veritas. Hoc enim pacto constaret, quodlibet corpus terrestre, quantumvìs durum & crassum, ex subtilissima omnium materia (quæ ex ramentis globulorum æthereorum, ubique, utì patet ex uniformi luminis perceptione, homogeneorum, originem duxit) conflatum esse, &, si arte quidem non possit, saltem Naturâ & Temporum Fatorúmque serie in easdem minutias deteri posse ac dissolvi. Cæterùm ut Hypotheses missas faciamus, succedaneam sanè ac fermè æqualem vim habet solida illa macularum Solis observatio, quæ proculdubio ex subtilissimis illis particulis fiunt ipso æthere tenuioribus. Quin & quæ cominùs conspiciuntur idem testantur, ut crassorum corporum, putà sebi, ceræ, ligni in tenues splendentésque flammas transmutatio; quemadmodum & graminum herbarúmq; in sanguinem, carnem ossa, pellésque bovinas vel ovinas conversio. Gramina enim, si sensus nostros consulamus, ab istis animalium partibus immane quantum differunt, ac proinde, juxta suprà dictum postulatum, specificé.

<112>

Quod verò ad alterum illud spectat, de particulis Materiæ specie distinctis, quasi solâ hâc specificâ virtute Phænomenωn varietatem sensibus exhiberent, motu, situ, quiete, figurâ, cæterísque Materiæ modificationibus seclusis; abunde mihi refutatum videtur ex prædictis observationibus, quibus clarè constabat, * Omne id quod ad sensus nostros appellit motum esse corporeum aliter atque ex magnitudine, figura & similibus partium Materiæ affectionibus modificatum. Nec opus est quicquam huc adjicere, postquam animadverteris quàm manifesta hujus veritatis instantia è natura luminis & colorum elucescat. Lumen enim oriri ex motu inde patet, quod, si vehemens sit aut propinquum, calor sensibilis ipsum comitetur. Colores autem non esse specificas quasdam qualitates, sed motum certis legibus modificatum, constat ex Iride & Prismate; quandoquidem nec in roridis illis nubium guttis, nec in ipso prismate, utpote diaphanis, ullus insit color, sed lumen certis modis refractum reflexúmve in istam colorum varietatem degenerat. Quod manifestum est indicium nec ullos specificos colores corporibus opacis inesse, sed lumen ab eorum superficie aliter atque aliter, pro situ exteriorum particularm, reflecti, quo mutato colores protinus mutantur: utì constat in ære, ferro, aliísque metallis, quorum superficies colorem mutant aquis corrodentibus vel salinis aeris particulis impetitæ & fodicatæ. Quippe quòd necesse sit, quòd particularum situs saltem, si non figuræ, in superficie æris ferríve hâc insulturâ atque impetu mutentur, globulíque ætherei aliter ab ære, putà, nitenti, ab ærugineo aliter, reflectantur.

Quamobrem cùm tam clarè constet omnia mundi Phænomena, quatenus sensibus nostris patescunt, motu perfici, certè ille mihi verissimas Philosophiæ leges observare videtur qui tam accuratè causas horum Phænomenωn & tam profundè scrutatur, ut præcisè nobis enarret quo situ, quâ tenuitate, quibúsque particularum figuris, motus illi omnes qui variè sensus nostros afficiunt modificentur. Hoc autem stupendum in modum nobis præstitit à me nunquam satìs Cartesius.

[9]7. Præterea, nemo quisquam est qui Materiæ Motúsque naturam vel mediocriter intellexerit, qui non planè viderit ex eo solo quòd Deus certum Motûs gradum (eundem putà quem in Mundo jam experimur) Materiæ impresserit, quòd varia indè Phænomena sint emersura. * Fieri enim non potest quin ea motûs mensura materiam ità diffringat & in exiles minutias conterat ut, quanquam quædam dura, (id enim ex minori motûs gradu alicubi contingeret,) alia tamen mollia, quædam sensui frigida, alia calida, alia planè ignea apparerent. Credóque Deum ex destinato * duobus hisce simplicissimis rerum Principiis liberos suos vagósque gyros semper permisisse, quamdiu intra illos limites continerentur qui æquè commodi rerum Naturæ forent, atque si ipsorum impetus diviniori quadam vi ac lege compescerentur; ut eò magis adblandiretur ingenio humano rerum naturalium contemplatio.

Physicum enim puto esse neminem qui, si mentem propositúmque suum probè noverit, non * agnoscet se causas rimari effectrices rerum corporeas, eásque, si fieri potest, longiori serie deductas, nexúque necessario concatenatas. Quales certè nullæ reperirentur, * si naturalibus & in se necessariis motús corporei legibus Deus, intermediante superiori aliquâ virtute, ubique sedulo obsisteret: Nulliúsque causæ efficientis investigatio esse posset nisi immaterialis, nobísque minimè omnium intelligibilis; * qualis est Peripateticorum forma substantialis, quæ eâdem ferè notione pariter ac nomine per res singulas pervagatur, nihílque nobis indicat præter ignorantiam nostram ac nugacitatem, quos non puderet interroganti de Aqua, Igni & similibus, quid & unde sint, elatis superciliis respondere, Ignem & Aquam Aquam esse & Ignem, ex eo quòd formæ quædam substantiales, quæ Ignem & Aquam constituunt, è gremio Materiæ in nescio quas Materiæ partes prorepserint, eóque pacto duo illa elementa Mundo exhibuerint. Apage frivolas istas ac otiosas nænias, quibus omnis humani ingenii industria consopitur & sufflaminatur, omnísque ejus sagacitas & acumen retunditur & inutile redditur! Non tam torpidum naturalis Contemplationis objectum nobis proposuit Deus: sed tantum necessariis Motûs ac Materiæ legibus prudenter permisit quantum ad perscrutandas rerum naturalium causas nos excitare, & inventarum voluptate delinire, possit. Adeò ut non sit ubique necesse * ad cæcum illud ignaviæ & ignorantiæ asylum confugere, internas scilicet formas substantiales. Quis enim qui inter Philosophos nomen suum profitetur rogatus de Lunæ phasibus, de eclipsibus utriusque Luminaris, si, omissis apertis illis ac necessariis Matheseωs ac Naturæ rationibus, responderet ea omnia proficisci ex internis Lunæ Solísque principiis formísque essentialibus, quæ faciunt ut certis temporibus Sol juxtà ac Luna lumine privetur Lunaque statis vicibus sub hac vel illa phasi videatur, quis, inquam, est è Philosophorum grege qui tam frigidè & jejunè respondens non altis cachinnis ab omnibus exciperetur?

<113>

Quid autem faceret misellus hic homuncio, si de Planetarum stationibus, directionibus & retrogradationibus fieret quæstio? Neque enim recipere se potest ad Hypothesin Ptolemaicam, utpote quæ manifestissimis scatet contradictionibus, utì omnes jam nôrunt qui vel primoribus labiis rem Astronomicam delibârunt. Succedat igitur Tychonica, ubi in libero æthere Planetæ omnes gyros suos perficiunt; & rogemus hunc nostrum quid in causa sit, cur Mars, Jupiter & Saturnus, postquam festinantiùs perrexerint secundùm ordinem Signorum, mox tanquam obtutu tacito defixi derepente subsistant, posteáque, quasi jam in memoriam revocâssent rem aliquam cujus obliti fuerant, inopinatò recurrant. Proculdubio eâdem semper oberraret chordâ, dicerétque id fieri ex internis horum Planetarum formis quas ipsis à prima creatione indiderat Deus, omnésque eorum lusus, progressus, regressus & stationes eis naturales esse ex principiis suis constitutivis, quemadmodum motus deorsum lapidi motúsque sursum igni connatus est. Præclarum quidem Responsum, talísque Responsoris ignaviâ & inscitiâ nequaquam indignum! Dimisso igitur Nugatore hoc nugacissimo, experiamur quomodo huic quæstioni satisfieri possit ex apertis & confessis Materiæ Motûsque legibus, quales Naturæ Artíque Mechanicæ planè communes esse meritò statuit Cartesius.

Venerem citra ultráque Solem circuitus suos peragere ex ipsius phasibus constat; eadémque ratio est de Mercurio. Martem autem, Jovem & Saturnum circa Solem ferri nemo adhuc dubitavit. Hos igitur quinque Planetas circa Solem ire & redire manifestum est. Quærendum est deinceps an moveantur viam sibi secando per materiam ætheris, an motu ipsius ætheris circumvehantur. Primum autem non fieri ex eo liquet, quod tam celeres Planetarum transitus materiæ cœlestis resistentia impediret, perderéntque pauxillo tempore motum suum fluido ipsum ætheri communcando. Reliquum est igitur ut circumvehantur ipsius ætheris motu, totáque materia cœlestis, cui innatant, Vorticis instar circa ipsum Solem torqueatur. Investigemus tandum quid de Terra fiat, quæ proculdubio intra limites hujus Vorticis invenitur. Stabítne illa in rapido hoc flumine, an movebitur? Quibus autem uncis, quibus funibus & anchoris, in profundo hoc mari detinebitur? Sed fingamus eam vi aliquâ supernaturali & immateriali stabilem & defixam. Deus bone! quantas procellas excitabit hoc contra sanctissimas Naturæ leges Admissum! Cœlestis enim Materia rapidissimi Torrentis instar Telluris faciem tanto insultu impetúque affligeret, ut animalia, arbores, turres, omniáque prorsus ædificia dirueret, secúmque abriperet, imò universam terram decorticaret, & saltem ad metallicas usque regiones penitùs diffringeret, abruptásque partes, ad modum infandi naufragii, secum in vasto hoc ætheris pelago transportaret. * Terram igitur oportet permittere, juxta Materiæ Motûsque leges, cum reliquis Planetis æthere quietè innatantibus circa Solem circumduci.

Et nè fortè interim de Luna sis solicitus; cùm certum sit eam circa Terram perpetuò singulis mensibus tanquam assiduam illius pedissequam circumcurrere, nec id fieri posse nisi ope Vorticis, quemadmodum jam demonstratum est; necesse est ut Luna peculiari Vortice circa Tellurem circumferatur. Cujus in medio cùm sit ipsa Tellus, omnésque illius poros materia cœlestis, quæ in hunc particularem Vorticem torquetur, pervadat, fieri non potest per leges Naturæ * quin ipsa Tellus hujus Vorticis vi in gyros circa proprium axem rapiatur. Ut summatim igitur dicam, Impossibile est, si motûs corporei leges consulamus, quin Terra diurno illo motu annuóque feratur quibus eam ferri olim docuit Ethnicorum sapientissimus Pythagoras, cujúsque doctrinam ante seculum unum & alterum Nicolaus Copernicus in lucem revocavit.

Vides ex quàm perspicuis simplicibúsque Principiis vel inviti ducimur ad eam Hypothesin, (si modò Hypothesis illa dicenda sit quæ reali Naturæ compage necessariò continetur,) quâ positá rationes & causæ non possibiles vel probabiles, sed necessariæ & ineluctabiles, omnium ferè Phænomenωn quæ Astronomorum ingenia per tam multa secula torserant, manifestò deteguntur. Non enim magìs necessariò corpus nostrum in Sole umbram projicit, quàm ex hoc rerum quod demonstravimus systemate Pythagorico nota illa Planetarum Phænomena omnia, quæ mox ordine breviter recensebimus, consequuntur.

Cuiusmodi sunt, Motus Saturni, Jovis, Martis, Mercurii, Veneris, in Epicyclis suis; quâ tamen interim supellectile Sol destituetur.

Quòd dicti illi quinque Planetæ sint directi, stationarii & retrogradi in Epicyclis suis; cùm tamen Luna in suo Epicyclo nec stationaria videbitur, nec retrograda.

Quod circuitus Epicyclorum Saturni, Jovis & Martis eam habeant ad motum Solis rationem, ut semper perficiantur eo temporis spatio quod elabitur ab una singulorum conjunctione cum Sole ad alteram; quódque in singulis istis conjunctionibus cum Sole reperiantur in Apogeis Epicyclorum, oppositionibus verò in eorundem Perigeis.

<114>

Præterea, Periodos Epicycli Saturni celeriores fore quàm Jovis, & Jovis quàm Martis; Martis verò Retrogressiones majores fore quàm Jovis, Jovísque quàm Saturni.

Porrò, quòd Venus ac Mercurius nunquam procul distent à Sole, centráq; Epicyclorum utriusq; Soli videantur ἰσίδρομα.

Postremò, hisce omnibus addas Phænomena ex motu Terræ diurno emergentia; Stellas nempe Planetásq; omnes, quamvìs immensis spatiis & à Terra & à se invicem distantes, viginti tamen quatuor horarum spatio circa terram ineffabili celeritate impetúque contrario retorqueri.

Quorum Pænomenωm omnium, necnon aliorum quorundam, simplex hæc Pythagoræ Hypothesis (quam veram esse tam certi esse possumus, quàm quòd folia quæ ab arbore in fluvium decidunt secundo, non adverso, flumine feruntur) tam evidentes & necessarias causas exhibet, ut nemo nisi planè stupidus & delirus de eis possit dubitare, nisi Deum datâ operâ Naturæ leges turbare, cùm non opus sit, fingere vellet. Quod quàm sit insulsum figmentum satìs suprà demonstravimus.

Tandem perspicis, V. C. quàm pulchra sit & apprimè grata humano ingenio hæc philosophandi ex immutabilibus & necessariis Naturæ legibus petita ratio: quo in genere cùm Cartesius cæteros mortales infinitis parasangis antecelluerit, [10]Qui genus humanum ingenio superavit, & omnes Præstinxit, stellas exortus utì æthereus Sol, minimè mirari debes si aliquantò frequentiorem scriptorum ipsius lectionem mihi soleo indulgere.

[11]8. Veruntamen quamvìs admodum certus sim aliquammulta Naturæ Phænomena ex Mechanicis legibus demonstrari posse; nihil tamen æquè persuasum habeo quàm non omnia, imò nè millesimam quidem eorum partem, eo modo posse explicari. Primò enim, si ex eo solo, quòd Deus ad certum aliquem gradum Materiam agitaverit & in motum civerit, totius Mundi fabrica facta fuerit, plantis brutorúmque corporibus, imò & hominum, non exceptis; creatio Universi Benignitati solummodo Divinæ ac Omnipotentiæ, exclusâ illius Sapientiâ, esset tribuenda. Nisi quis fortè putaret, non minoris esse sapientiæ ex consilio talem Mundi Materiam creâsse quæ ex solis Mechanicæ legibus necessariis in hanc rerum formam pulcherrimam emergeret, quàm aliam aliquam quæ innumeris aberrantium motuum correctionibus & castigationibus indigeret.

Deinde, hæ motuum leges adeò simplices sunt, idémque ferè ubique præstantes, ut incredibile prorsus videatur miram hanc rerum varietatem indè posse oriri. Quid enim præstat motus ullibi nisi quòd rectà pergat, aut saltem rectà pergere conetur? quòd pars materiæ ab altera parte reflectatur, aut eam secum auferat, partémque sui motûs ipsi communicet? quòd denique in varias minutias diffringatur magnitudine, figurâ, situ distinctas? Diffringe igitur, si lubet, corpus quodvis durum, & pistillo in pulverem contunde; mox adhibito microscopio singulos pulvisculos contemplare. Videbis, proculdubio, pulvisculorum figuras à ruderum fragmentis nihilo differentes, nisi quòd minores sint; nec primi tertiíque elementi particulas à pulvisculis hisce differre, nisi quod ipsis adhuc multò sint minores. I nunc & judica quàm bellæ rerum formæ ex cæcis confusorum horum fragminum concursibus, allisionibus & coalitionibus oriantur, quali artificio illa depingant aut papilionum alas aut caudas pavonum. Ut nihil dicam de stupendo Divinæ Mentis consilio in formando internas omnium animalium partes: ubi nihil ineptè admissum est, sed singula tam accuratâ arte perfecta, ut necesse fit agnoscere Principium aliquod Materiâ motúve corporeo longè sanctius ac divinius huic provinciæ invigilare. Quamvìs enim concederemus (quod tamen ego nullo modo concedam) viliora quædam animalcula hoc modo produci posse; tamen omnes animalium species sic esse productas, nullásque interim à tam cæco & fortuito principio ineptè esse formatas, omnino est impossibile; quemadmodum copiosè demonstravi in Tractatu adversùs Atheos.

Quamobrem ex eo, quòd quædam Phænomena exhibere possit simplex Materiæ motus, omnia hoc pacto præstari posse confidere, abjectissima quædam ὑλολατρεία, i. e. ridicula & superstitiosa quædam Materiæ cæcæ adoratio & cultus, mihi videtur, non legitima philosophandi ratio. Qua de re cùm semper fuerim satìs persuasis, certè ex lectione Cartesii jam evasi omnium persuasissimus. Neque enim dubito, quantum ingenium humanum præstare possit ex Mechanicis rerum rationibus, incomparabilem hunc Philosophum præstitisse. Deprehendo tamen eum magnis illis pollicitis de perpetua conclusionum certitudine ex necessariis Mechanicæ legibus deducendarum sæpiuscule <115> excidisse, ídque in reddenda ratione rudiorum generaliorúmque Naturæ Phænomenωn: neque enim ultra illos limites adhuc processerat. Quid igitur eum fuisse facturum putemus, si tentâsset humani corporis vel alîus alicujus Animalis generationem ex eis solis principiis demonstrare?

Sive vacillet igitur Cartesius, sive firmiter figat pedem, utrumque sanè mihi perjucundum est Spectaculum. Nam si incedit firmiter, speculationem hoc pacto necessariam puróque naturalem nactus sum: Si titubat, id etiam in lucro pono. Hoc enim non parùm facit ad veritatum Metaphysicarum certitudinem, & ad demonstrationem Essentiæ à Materia prorsus distinctæ. Nam si istiusmodi in Mundo inveniuntur Phænomena quorum generatio Materiæ leges excedit, necesse est ut introducamus Principium immateriale & incorporeum, quem vulgò Spiritum appellitant. Ad quam vocem quàm exhorrescant, tanquam pueri ad spectrum, barbati quidam ac grandævi hujus seculi Philosophastri, nemo est qui ignorat.

[12]Sed nequa fiat injuria mirando Cartesii ingenio, quamvìs omnia per universam illius Philosophiam nexu hoc Mechanico planéque necessario non cohæreant, ità ut unam perpetuam ac congenerem catenam exhibere possint; fatendum est tamen, * non paucas hujusmodi inveniri catenulas verè aureas affabréque factas; ex quibus omnibus, non nudis quidem Materiæ legibus, sed diviniori aliquâ vi coarctatis & ligatis, pulchra sanè satísque firma conclusionum omnium fit concatenatio. Verbi causâ, Quamvis certi esse non possimus ex legibus Mechanicis striatas illas particulas solâ Vorticis contorsione formari, quemadmodum jam diximus; facilè tamen supponere possumus, (nisi ὑλομανίᾳ quadam correpti eousque insanire velimus, ut audacter affirmemus omnia prorsus Universi Phænomena, nè stirpibus quidem, necdum animalibus, eâ conditione exemptis, solo motu corporeo fieri,) facilè, inquam, possumus supponere vim aliquam virtuti illi analogam, quâ animales fœtus (sive matrum in utero, sive in Telluris communis omnium parentis matrice) tam admirabili artificio efformantur, in cœlo juxtà ac in terra regnare, id est, Divinam Providentiam nullis locis aut spatiis excludi, sed ubique præsto esse paratámque ad attenuatæ subactæque Materiæ motus ità moderandos, ut nihil ullubi omittatur aut fiat quod non cedat aut in utilitatem aut in ornatum Universi: atque ex hac vi * (sive Animam, cum Cartesio, illam appellare malles, sive Spiritum) ubique & omnibus sedulò prospiciente, effectúsque suos præcipuos in subtilissimis & fluidissimis Materiæ partibus exhibente, cochleares illas particulas (sine quibus Axis terrestris parallelismus, Tempestatum cardines, Magnes, Navigatio, Gentium commercia stare non possint) maturè fuisse efformatas.

Evictâ autem earum efformatione, vel suppositâ, cætera omnia quæ tradit egregius Philosophus, usque ad locupletissimas illas de virtutibus magneticis demonstrationes, mirificè inter se consentiunt. Quamvìs nollem vel hîc fidem dare Universa Mechanicâ planè necessitate ubique concatenari, prout suprà monui. Sed è contrà, ut dicam summatim, suspicor potiùs in Phænomenis plerisque omnibus producendis, ubi conspicitur satìs magna partium multiformitas conspirans in insignem aliquam utilitatem aut pulchritudinem, rudes Materiæ impetus cæcásque propensiones & tentamina à divina illa virtute semper gubernari ac perfici. * Nam quod ad Halones Iridesque spectat, & id genus reliqua quæ suam diximus, ullo modo in eis reperitur. Multò plus meretur admirationis illa quæ vel oculum vel ardentem lampadem referre videtur, Pavonis pluma. Cujus artificium tot distinctis filis, tot & tam amœnis coloribus, nunc intermissis nunc resumptis, támque scitè attemperatis ad efformandam diversicolorem illam Ellipsin, consistit; ut tam operosum effectum bruto Materiæ motui vel casui, non consilio, tribuere extremi mihi videatur stuporis aut dementiæ.

Eadem igitur rerum series quæ reperitur apud Cartesium tutò agnosci potest, sed non eadem ubique hujus seriei connexio. Necesse enim est ut subindè se intermisceat Divina illa Mundi rerúmque generandarum Gubernatrix Providentia.

[13]10. Quamvìs autem id à Cartesio non sit præstitum quod à nullo mortali præstari posse pro certissimo habeo, nempe ut causæ rerum omnium naturalium uno tenore congeneríque serie à capite ad calcem deducantur, nullâ aliâ interpositâ vi præter mechanicam illam prorsúsque corpoream, cujus effectus cognoscere proculdubio * pura puta illa Naturæ scientia habenda est: tamen in immensam Gentis philosophicæ voluptatem pariter ac commodum hoc saltem accuratè perfecit, ut clarè scilicet intelligamus immediatas causas effectrices, eásque congeneres semper puréque corporeas, omnium ferè rerum sensibilium quas tractat. Quæ certè difficilis est provincia, & quam nulli præter eum suscepere quos non meritò pœniteret eam unquam suscepisse. Perseniscis tandem ob quàm multas gravésque causas tanti facio Cartesium.

<116>

[14]11. Sed ut nihil te celem, una adhuc mihi superest peculiaris ratio, quæ quamvìs forsan aliis admodum paradoxa videri possit, apud me tamen non parùm gratiæ conciliat Philosophiæ Cartesianæ. Est autem illius cum Mosaica Mundi creatione conformitas. Rem miram, inquies, narras. Sed, mihi crede, valde verisimilem. Nam, quod nôsti, Pythagoram suam sapientiam à Judæis mutuatum fuisse constans sustinuit fama. Præterea, exstiterunt per singula ferè secula qui operam dabant applicandis nunc his nunc illis Philosophiæ principiis textui Mosaico. Quo autem successu mallem alii judicent quàm ego. Communibus igitur omnium suffragiis exspectandus est illic sensus aliquis Philosophicus; addo, Mose Deóque dignus. Neque enim vilia ac puerilia sanctissimo illo Literæ velamine abscondisse credendum est intimum illum Dei sapientissimi Amicum, sed tam ampla, tam augusta & tam fulgida, ut meritò verendum esset vulgi oculos ea ferre non potuisse. Mosem tamen ejúsque posteros, Prophetas intelligo & Sacerdotes, cum probatissimis quibusque maximéque cordatis tum suæ tum aliarum gentium hominibus ea liberè communicâsse.

Hanc Cabbalam à Judæis acceptam, numerísque singulorum dierum opera adumbrantibus involutam, magni fecit Pythagoras; nec sivit Arcanum in vulgas emanare, quamvis fortè de eo discipuli ejus symbolicis istis numeris sensum tegentibus vel apud imperitos aliquando garrire non recusarent. Nucleum igitur sibi servantes, putaminis fragmina ἀμιήτῳ populo projecerunt; quæ alii risu, stomachatione alii, alii suspicaci quadam veneratione exceperunt; indéque quàm plurimas numerorum & appellationes & virtutes verè Pythagoricas literis mandârunt. Quorsum autem ista omnia? inquies. Breviter tibi dicam. Equidem mihi videor horum corticis fragminum ope nucleum ipsum invenisse ac recuparâsse. Dum enim Mosaicæ creationis sensum Philosophicum seriò meditabar, oculis hinc indè, nunc in verissima quælibet, quod judicare potui, Philosophiæ principia, nunc in Textum ipsum conjectis, revera nulla invenire potui quæ tam examussim Mosaicæ paginæ congruerent quàm illa Cartesiana.

Tria ejus Elementa, non numero solùm sed & naturis eorum haud obscurè indigitatis, ibidem contineri deprehendi. Tellurem etiam observavi circa Solem circumvolvi, imò verò eam cum reliquis Planetis ejus esse naturæ tanquam si ipsi olim fuissent Soles. Ex materia denique cœlesti Terram, Lunam, cæteráque astra universa generari. Quæ omnia, pro tenui illa quâ polleo vocum Hebraicarum peritia, in Defensione Calbbalæ meæ Philosophicæ Mosaico Textui ità convenire demonstravi, ut nemo sit, modò tam certus esset de Philosophiæ Cartesianæ veritate quàm plures se profitentur de Principiis Aristotelicis, quin statim agnoscat me verissimum fidissimúmque egisse Interpretem. Quod si postea animadverterit quàm exactè Pythagoricorum illorum numerorum & nominibus & virtutibus res illæ congruant, quas fingulis diebus adjudicavi, novum certè argumentum, neque id levissimum, ad Philosophiæ Cartesianæ fidem faciendam se reperisse exsultanter gaudebit, mirabitúrque operosissimum hoc ingenii humani inventum divino calculo tam clarè esse comprobatum. Ipse tamen hujusmodi demonstrationibus non audeo nimiùm confidere. Conjecturam malui appellari, nihílque prorsus statui; sed maturis sapientissimorum virorum judiciis rem totam permisi.

[15]12. Quod ad vagos illos susurros ac rumores spectat quos spargi ais de Cartesio, quasi de Deo non rectè sentiret, nihil eos moror. Novi enim maximorum ac liberrimorum ingeniorum perpetuum ferè fuisse fatum à semidocto vulgo Atheismi esse suspecta. Nec tamen diffiteor in illius scriptis paucula reperiri quæ vel ab invidis vel imperitis in eam partem nimis facilè possint torqueri: qualia sunt tria illa præcipué. viz.

[16]13. Primum, Implicare contradictionem Spatium vel Extensionem dari quæ revera non sit corporea; quo tamen morbido dogmate ipsas etiam Scholas laborare memini me observâsse.

Alterum, Ex Mechanicis motûs Materiæ legibus omnia Naturæ Phænomena esse demonstranda.

Postremum, Fines Phænomenωn ab ingenio humano non esse indagandos.

Quæ tria tam pravo aspectu subdolóque nictu sese mutuò contuentur, ac si Deum ac Providentiam è Mundo exturbare seriò conspirarent. Sed nihil prorsus ab eorum aut consiliis aut viribus est metuendum. Primam enim illam opinionem ipse satìs copiosè ac solidè refutâsse mihi videor in Literis meis ad Cartesium. Alterius verò, Tractatûs mei adversùs Atheos pars secunda perpetua est & inexpugnabilis Confutatio. Sed aliter respondi atque institui. Dico igitur eum non ex morbo aliquo Atheistico, sed, prout *[17] suprà monui, solummodo ex effræni quodam pruritu omnia concludendi certitudine planè Mathematicâ, priores illas duas, ex nimio autem prudentiæ studio, opinionem tertiam tenuisse: neque opus esse hisce diutiùs immorari, cùm ex [18] suprà dictis ipse tibi possis plenissimum colligere Responsum.

<117>

[19]14. Quod porrò addis, quosdam submussitare, eum causam illam quam suscepit, Exsistentiæ Dei Animæq; immortalitatis demonstrandæ datâ operâ prodidisse, suspicio est omnium injustissima & contumeliosissima. Nam quod ad Dei Exsistentiam attinet, primum illud argumentum quod adhibet non solum omnium optimum est quæ ratio humana excogitare potest, * sed revera absoluta perfectáque demonstratio, & cui maximè confisus est Cartesius, prout videre est alicubi in Responsionibus suis Metaphysicis. Unde palàm est eum duo illa altera (quæ minùs firmiter concludunt, nec tamen suâ probabilitate carent atque acumine) primo huic, nè solum in campo stare videretur, in pompam potissimùm succenturiâsse.

[20]15. In demonstranda autem Animæ immortalitate vix latum quidem pilum aberravit; cúmque tam propè scopum attigerit, nullo modo dubitare possum quin constanter crediderit se revera eum attigisse. Cui confidentiæ vim insuper addidit illud ingenii sui fatum, quo ità addictus erat virtutibus Materiæ Mechanicis contemplandis, ut nihil in ea somniare quidem posset præter motum localem, situm, figuram & similia: unde securus erat cogitationem toto cœlo ab eis differentem alii alicui substantiæ esse tribuendam.

[21]16. Porrò, piæ ac generosæ illæ ad Animam suam hortationes ac gratulationes paulò ante ejus exitum, quibus eam monebat de ferendo morbo cum patientia, & de exspectando liberationem ex hoc corporis ergastulo cum gaudio, abunde testantur eum seriò de Animæ immortalitate fuisse philosophatum.

[22]17. Quibus omnibus adjici potest, tam de Dei exsistentia quàm de conditione Animæ (nisi Illum exsistere, Hanc verò substantiam esse crediderit à Materia planè distinctam) quàm plurima in illius scriptis occurrere, (ubi tamen absque omni astu fucóve eum agere ipsæ circumstantiæ satìs arguunt,) quibus ipse sibi pugnare manifestò deprehendatur: Cujusmodi sunt,

1. Materiam ubique unam esse perfectéque homogeneam.

2. Ex eo nos certos esse quòd non fallimur ubi clarè ac distinctè rem percipimus, quòd non fortuitò nati sumus, sed à benignissimo Deo creati.

3. Substantiam esse quæ suâ vi exsistit, ac proinde Deo ac creaturæ non univocè competere, materiæ tamen mentíque nostræ competere univocé.

4. Cogitationem substantiam intelligentem, Extensionem corpus constituere. Et quemadmodum motus localis, situs, figura, sunt modi corporis; ità imaginationem, memoriam, voluntatem, esse modos substantiæ cogitantis.

5. Imaginationem esse duplicem, corpoream & incorpoream; illam ope cerebri mentem nostram exserere, hanc absque illius ope.

6. Libero nos pollere arbitrio, in ejúsque usu legitimo veram consistere generositatem.

7. Per imaginem quandam non magnam sanè, sed tamen in varias partes extensam, Conarióque impressam, objectorum nos visibilium perceptionem habere.

8. Menti nostræ inesse quasdam non à sensibus haustas, sed ipsi planè connatas, notiones communes rerúmque ideas.

9. Denique, quòd alio prorsus modo concipimus magnitudines, figuras; alio dolores, colores, & similia.

Quæ omnia partim cum Dei exsistentia, partim cum Animæ à corpore distinctione reali, tam intimè conjuncta sunt, ut nisi planè deliraverit Cartesius, impossibile sit quin utramque ex animo tenuerit.

Nam quod ad primum attinet, manifestum est ex lumine Naturæ,* simplicibus ejusdem speciei substantiis easdem prorsus genere ac gradu proprietates competere. Quemadmodum igitur certi sumus cuilibet circulo cujuscunque magnitudinis eandem ubique esse rationem diametri ad peripheriam; ità easdem esse in qualibet Materiæ particula proprietates securi esse possumus. Quamobrem, si Materia immediatè ex sua natura movetur, continuò sequetur, Omnem Materiam, saltem si nullâ vi detinetur, eodem motûs gradu agitari. Unde necesse esset ut Terra reliquíque Planetæ liquescerent in materiam subtilitate & fluiditate aeri saltem, si non ætheri, parem; vel potiùs, ut nunquam in tam crassam conistentiam coaluissent. Palam est igitur Materiam ex se quiescere, quod & apertè mihi professus est perspicacissimus Philosophus in suis ad me Literis. Unde impossibile est quin animitùs agnoscat omnipotentem aliquem Materiæ motorem Deum: Imo & Animæ nostræ à corpore realem distinctionem, nisi & omnem prorsus Materiam sentire vellet; quod valde ridiculum esset, tantóque Philosopho indignum.

Deinde, alterum illud principium tanti facit, ut seriò agnoscat ipsum certitudinis illius, quam credit se habere de omnibus suis naturalium rerum demonstrationibus, præci <118> puum esse fundamentum; prout videre poteris Princ. Philos. part. 4. Art. 206.

Hæc autem si rectè pensitaveris, modúmque scribendi distinctum & sobrium quem adhibet (Part. 1. Art. 51, 52, 53, 54.) debitè observaveris, non suspicaberis eum Theorema tertium quartúmque lusu vel joco, sed bonâ fide, descripsisse; præsertim si insuper cogitaveris, minimè esse probabile eum Metaphysicæ suæ compendium Philosophiæ principiis præattexere voluisse, nisi sensisset hoc pacto universa uno quasi filo, eóque tenacissimo firmissimóque, cohæsura.

Quinta conclusio planè Platonica est, quæ est Philosophia omnium religiosissima. Atque reliquæ quatuor ejusdem ferè generis sunt, claréque arguunt aliquid Materiâ longè præstantius longéque divinius in nobis habitare.

[23]18. Plurima huc possim accumulare quæ passim in Epistolis ejus occurrunt, quorum nonnulla operæ esse pretium duco tibi recensere, ut indè perspicere possis quàm ubiq; sibi constans unúsque sit Cartesius. Hujusmodi sunt,

1. Animam videre, non oculos.

2. Animam ex unione cum corpore quædam bona majora sibi repræsentare quàm revera sunt.

3. Liberum nostrum arbitrium nos Deo quodammodo æquiparare. Ad Reginam Sueciæ Epist. 1.

4. Quod minus sit damni vitam perdere quàm usum Rationis, quoniam ipsa Philosopia sola, etiam sine Fidei documentis, spem nobis ingenerat melioris statûs post mortem; facitq; ut Anima nostra nihil æquè onerosum fore præsagiat quàm tali corporo alligari quod suam prorsus adimat libertatem.

5. Duo esse voluptatum genera; unum quod ad Animam solam, alterum ad Hominem, i. e. ad animam quatenus corpori unitam, spectat. Has fluxas esse & caducas; illas, quemadmodum ipsa Anima, immortales.

6. Quòd tria potissimùm cognitu necessaria sunt ad beatam vitam; Exsistentia Dei, Animarum nostrarum Immortalitas, & Immensitas Universi. Ad Elizab. Princ. Epist. 6.

7. Animam, quando datâ operâ cogitat de rebus imaginabilibus pariter ac intelligibilibus, novâ signare cerebrum impressione; eámque respectu animæ actionem esse, non passionem, propriéque hanc dici Imaginationem.

8. Providentiam Dei omnia complecti, tam minima quàm maxima. Ad eandem, Epist. 8.

9. Amorem duplicem esse, vel Intellectualem, vel Corporeum: hunc propriè passionem esse, illum Animæ etiam à corpore separatæ competere.

10. Deum esse Spiritum, sive Rem cogitantem infinitæ perfectionis; nostrámque Animam illius esse quasi subobscuram quandam imaginem. Ad D. Chanutum, Epist. 35.

11. Hominem Corpore non intelligere. Mentem enim, etsi impediatur à Corpore, ab illo tamen ad intellectionem rerum immaterialium juvari planè non posse, sed tantummodo impediri. Ad Hen. Regium, Epist. 81.

12. In rebus corporeis omnem actionem & passionem in solo motu locali consistere; nomina autem illa ad res immateriales extendi posse, quando aliquid motui analogum in ipsis consideratur: atque ità volitionem in mente Actionem dici posse, intellectionem verò & visionem Passionem. Ad eundem, Epist. 83.

13. Perceptionem Universalium ad imaginationem non pertinere, sed ad intellectum solum, qui Ideam ex seipsa singularem ad multa refert. Ad eundem, Epist. 88.

Supersunt multa alia quæ huc faciunt tum in Epistolis tum in Tractatu de Affectibus; quæ tamen lubens prætereo, nè sim infinitus. Addo duntaxat, nullatenus esse verisimile tam purum & defæcatum ingenium, tantâ modestiâ, humanitate morumque integritate stipatum, in tam sordidam foveam fœtidúmque barathrum incidere potuisse.

[24]19. Nihil igitur restat, quod sciam, ob quod Cartesius Atheismi suspectus esse possit, nisi quòd meritò audiat omnium Philosophorum præcellentissimus. Est enim fanaticum quoddam genus hominum, qui quanto quis sapientior sit Naturæque consultior, tantò eum semper autumant ab omni Religione alieniorem: quasi quanto quis imperitior sit & stolidior, tantò magìs ad Dei cultum foret idoneus.

Gentes olim Judæos statuam quandam asinino capite colere finxerunt, magnóque se hoc pacto sperabant eos opprobrio afficere. Pari equidem contumeliâ mihi videntur illi Deum ipsum onerare, qui imaginantur à nullis eum ritè coli posse nisi Onocephalis. Ignorantiam sanè rerúmque inscitiam nihil necesse est ad cultum divinum adhibere, sed Innocentiam omni nive ac luce candidiorem.

[25]20. Cætera quæ sæpenumero objici scribis magìs toleranda sunt, sed non minùs ridicula. Mente utique emotum fuisse incomparabilem Philosophum ac vertigine correptum. Allusisse ineptulos illos credo ad doctrinam de Vorticibus. Præclarum qui <119> dem jocum, & Cartesii obtrectatoribus dignum! Sed urgent seriò, tam inopinata, tam vaga, támque longè petita commenta in Scriptis ejus reperiri, ut in neminem hominem nisi mente captum possint ullo modo cadere. Ecquis enim est, inquiunt, homo sobrius & consideratus qui unquam suscipere ausit rationem condendi Solem, Stellas Planetásque demonstrare? quibúsque Materiæ figuris motibúsque lux singulíque colores fiant particulatim definire? duram hanc denique opacámque Terram, quam calcamus, lucidam aliquando fuisse Stellam apertè statuere? Verùm nihil diffido quin facilè evincere possim Democritum non insanire, sed populum; nec tam ulli Cartesii dementiæ tribuendum esse quòd tam mira Paradoxa invenerit, quàm aliorum socordiæ & stupori quòd in consimiles cogitationes non incidissent.

[26]21. Nihil enim in hisce omnibus excogitavit Cartesius nisi quod partim ex obviis quibusdam experimentis, partim ex novis & accuratis tam præsentis quàm proximorum seculorum observationibus & conclusionibus, sagaci animo admodum proclive esset cogitare. Varii enim tum Philosophi tum Astronomi, tanquam inferioris ordinis Operarii, rudera jam sustulerant, materiámque præparaverant sublimi huic ingenio veréque Architectonico.

Tycho Planetarum orbes solidos è cœlo deturbaverat, totúmque eorum spatium in fluidum reduxerat ætherem. Astronomi & Philosophi nobiliores plerique omnes doctrinam veterem de Telluris notu à Copernico renovatam uno ore comprobaverant, ipsámque Terram (quippe quam non solùm circa Solem se gyrantem, sed etiam, Lunæ instar, Solis lumen, idque in ipsam Lunam, Eclipsibus & Noviluniis reflectentem, deprehenderunt) in Planetarum album communi consensu conscripserant. Galilæus Solem stellam fixam, stellásque fixas tot Soles esse statuerat, Jovémque quatuor Satellitibus eum circumcursantibus, tanquam tot Lunulis, circumstipatum, Tubo suo optico detexerat. Scheinerus immenso volumine Doctrinam de Solis maculis, earúmque generatione, dissipatione, motúque circa Solem, Solísque circa proprium Axem, plenam perfectámque tradiderat. E stellis fixis quasdam nunc majores, nunc minores videri, imò novas prorsus apparere aliquando, mox evanescere, multi observaverant. Cometas magnitudine terræ pares, vel majores, in Planetarum regione discurrere ipse iterum Tycho aliíque certissimis indiciis demonstraverant. Gilbertus denique non solùm virtutes Magnetis summâ arte & industriâ explicaverat; sed, quod caput rei est, ipsam Terram ingentem quendam esse Magnetem argumentis evidentissimis confirmaverat.

[27]22. Dispiciamus, quæso, jam sedulò quàm nec vagas nec longè petitas conclusiones hinc deduxerit Cartesius, sed obvias & cum dictis probatissimorum Philosophorum Observationibus arctissimè conjunctas. Præcipuum verò Fundamentum ejus Philosophiæ in eo jactum videbimus, quod Perigeum Martis Phasésque Veneris invito Tychoni extorserant, in cœlorum nempe Fluiditate. Quid enim sit esse fluidum optimè intellexit Cartesius, fieríque non posse nisi materia, vehementi motu per omnes ejus partes pervadente, easque quaquaversùm agitante & disjungente, in minutissimas particulas diffringatur: quarum pars maxima (quicquid in eis exstat assiduis agitationibus & allisionibus detrito) non possunt tempore procedente non rotundæ evadere, nec earum triangularia intervalla non longè minutioribus materiæ particulis, rotundarum formatione abrasis, impleri: nec denique ramenta hæc tam commensurata esse triangularibus rotundarum intervallis, quin corum major sit copia quàm quæ ad spatia illa implenda suffecerit, ità ut sphæricæ illæ particulæ, quas globulos vocat, * huic subtilissimæ omnium materiæ laxius possint innatare.

[28]23. Porrò cùm in confesso sit apud omnes Cœlum non solùm esse fluidam, sed Tellurem cum Planetis circa Solem in liquido hoc cœlo circumferri; cúmque legibus Naturæ [29] repugnet ut aliter vel Tellus vel Planetæ circa Solem ferrentur quàm ipso motu materiæ cœlestis devecti; planè constabat Cartesio, ingentem hanc cœlestis Materiæ molem, in qua Plahetæ Tellúsque inveniuntur, necessario circa Solem in gyrum rapi. Cujus adhuc ulterius indicium esse potuit ipsius Solis circa suum axem circumrotatio; quemadmodum & aquarum Vortex festucas & folia suo margine circumvehentium familiare quoddam illius exemplum levéque documentum.

[30]24. Postremò, ex hoc raptu Materiæ cœlestis quem jam fieri deprehendimus circa Solem, ipsum Solem olim fuisse generatum, ab obvio illo plumbi fundâ circumacti experimento non potuit non moneri. Oportebat igitur eum concludere, solidioribus cœli particulis, globulis nempe æthereis, à centro Vorticis recedentibus, subtilissimam materiam, quam aliquantulùm redundâsse diximus, eorum locum occupavisse, totúmque illud implevisse spatium ubi Solem nunc conspicimus; vel, si malles, spatium illud subtilissimâ hac materiâ isthoc modo repletum nihil aliud esse nisi eum ipsum quem contuemur Solem. Cùm verò observásset tantam affinitatem Soli intercedere cum stellis <120> fixis, ut utrique in se lucem habeant, neutri loco dimoveantur, pronum erat faciléque opus, ad exemplum Galilæi, Solem, hunc nostrum inter fixas stellas numerare, endémque productionis modum utrisque pariter attribuere, adeóque universam Mundi visibilis materiam, pro Stellarum numero, in infinitos ferè Vortices dispescere.

[31]25. Quibus evictis, continuò illi enotuit intima lucis luminísque natura Stellis Solíque communis: in eo utique illam consistere, quòd globuli cœlestes partim suo, partim materiæ subtilissimæ, motu protrusi, versùs oculos nostros premerentur. Cujus rei certissimus esse potuit ex eo, quòd Sensum nihil esse aliud nisi [32] motûs corporei, certis legibus modificati & in organum ab objecto transmissi, perceptionem ipsi clarè constabat, aliísque omnibus, nisi qui planè stupent, facilè potest constare. Luminis autem naturâ penitus perspectâ, colores ipsi se ultro prodiderunt. Admodum enim illi proclive erat cogitare, si motûs per hos globulos transmissi perceptio sit Lux, variato motu hoc ipsam perceptionem variatum iri. Variato autem nulla occurrebat tam facilis atque obvia quàm rationum circularis motûs globulorum ad rectilineum: séque hac in re probè divinâsse * ex prismatis experimento ingeniosè concludebat.

[33]26. Et quod ultimum illud spectat maximúmque omnium paradoxon, Tellurem scilicet hanc, quam pedibus calcamus tractamúsque manibus, Solem aliquando fuisse Stellámve fixam; certè non pauca sunt quæ eum non modò invitaverint, sed ferè coegerint, ità cogitare. Nam etiamnum eam Planetam esse omnes, nisi qui fortè infimi subsellii sint Philosophi, audacter profitentur. Satellites autem Jovis non obscurè indigitabant eum ad instar Solis, qui tot Planetis jam cingitur, lucido solio olim regnavisse; quémque fulgentem circumluserant, fideles comites hunc luce cassum lapsúmque non deseruisse. Unde non levis eum suspicio occupare poterat, Soles Stellásve fixas in Planetas procedentibus seculis mutari posse.

Modum autem quo id possit fieri facilè intelligebat è maculis Solis, quæ illius faciem aliquando ità obtexerunt, ut calor ejus maturandis frugibus vix suffecerit, pavidíque mortales supremum Mundi fatum imminere putaverint. Cujus tristissimi casûs etiam Virgilius meminit in Georgicis; Cùm caput obscurâ nitidum ferrugine tinxit, Impiáque æternam timuerunt secula noctem. Sed & de facto stellas solésve aliquando ità obduci & incrustari maculis ut omni luce priventur, multiplicíque cortice indurescant, facillimum illi erat augurari ex stellis illis novis in Cassiopea, Cygno, alibíque ex improviso apparentibus, & evanescentibus denuo post aliquem temporis lapsum.

Quid autem postea hujusmodi incrustatis opacísque globis accidere posset, ex natura Vorticum, quam callebat perfectissimè, pari facilitate conjiciebat. Probè enim novit, extinctâ stellâ languere Vorticem multúmque debilitari, indéque necesse esse eum spoliari & diripi à vicinis Vorticibus ad centrum ejus usque inundantibus, incrustatúmque sidus ab ipsorum fortissimo mox abreptum iri: pro soliditate autem sua vel è raptoris manu elapsurum, vel tam propè ad centrum descensurum ut circa Stellam Solémve Vorticis circumcurrere cogatur.

Huic autem conjecturæ fidem faciebant tum Planetæ pro diversa sua soliditate intervallis diversis circa Solem circumrotati, præsertim Jupiter, Saturnus, atque Tellus, (quos olim Soles Stellásve fuisse Lunarum suarum subindicabat satellitium,) tum Cometarum discursus in summo Solis nostri Vortice oberrantium. In promptu enim illi erat divinare ex Cometarum mole ac distantia, eos esse fixas incrustatas, sive Planetas itinerantes, certámque sedem in Vortice aliquo sibi quærentes, & ad nostram Planetarum regionem descendere tentantes. Quid igitur hîc faceret homo ingenio sagaci pariter ac libero? quomodo se tot adblandientibus & verisimilibus indiciis pellectum ab assensu cohiberet?

[34]27. Nec tamen adhuc ad rei apicem pervenimus. E longinquo tantùm hactenus eum monebant illa Phænomena, fieri posse quòd Planetæ omnes olim fuissent Soles: Cùm verò Planetam hunc nostrum (Tellurem intelligo) cominus contemplatus fuerit, eúmque Magnetem, juxta Gilberti doctrinam, revera esse deprehenderit, nec tamen eum esse posse nisi ferreis ferróve durioribus corticibus obvolutum; præcipuam verò Magnetis vim in eo consistere, quòd particulæ quædam insensibiles tali figurâ fuerint formatæ, ut quæ per unum Magnetis polum intrant per alterum intrare non possint, (quod tum ex mutuo Magnetum repulsu polis eorum cognominibus ad invicem admotis, tum ex Magnetici Vorticis vestigiis in ferri limatura signatis, certò illi liquebat;) dictas porrò particulas tam subtiles esse, ut lignum, vitrum, aurum, & quodlibet aliud <121> corpus quantumvìs solidum, penetrarent; cúmq; de cœlo etiam illas defluere Polorum Telluris directio ipsi indicârit, maximam verò illarum vim ac copiam circa cœlestium Vorticum axes reperiri, tum formatarum magnitudo tum formandarum ratio persuaserit: formari enim debent ubi materia elementi primi jam lentorem incipit contrahere ob minorem Vorticis motum, (quod proculdubio contingit prope axes Vorticum,[35] maximéque versus polos,) formatæ verò, si quando ab axibus Vorticum multùm divagantur, (cùm majores sint ac segniores reliquis primi elementi particulis,) versùs Vorticum axes iterum retrudi: Cùm hæc omnia, inquam, tam clarè perspexerit Cartesius, res mira fuisset, nisi non tam pellectus quàm coactus apud se agnovisset Tellurem olim in axe alicujus Vorticis positam fuisse, ibíque tanquam in loco omnium maximè opportuno magnetismum suum acquisivisse.

[36]28. Sed ut ad reliqua argumentorum capita recurramus: Etiam major adhuc illi ità concludendi incumbebat necessitas, quod universam Mundi aspectabilis materiam, ídque summo cum judicio, in tot Vortices distinxerat, qui duobus tantummodo elementis constarent, materiâ scilicet subtilissimâ & globulis. Globulos autem nullo modo coalescere posse demonstrabat ipsorum figura & glabrities: Materiam vero subtilissimam id posse facillimè, luculenter ostendebant illæ toties in Sole observatæ maculæ. Hujus autem materiæ tantam copiam, quæ ingentem Telluris molem componeret, præterquam in alicujus Vorticis centro reperiri, ipsi singula ad Naturæ leges expendenti videbatur prorsus impossibile.

Neque enim hujus argumenti vim eludere poterat, fingendo durissimos illos terræ cortices magneticos revera non esse obductos cortices, sed terram interiorem jam esse, fuisséque semper, partem materiæ ex se solidam & duram, id est, nondum in minutas particulas ab universo illo motu, qui tentat omnia, diffractam. Quippe huic commento repugnat tum Telluris mora circa Solem, tum ipse Magnetismus. Si enim tam solida esset, ex hoc Vortice erumperet protinus, & in alterum injecta ab illo continuò evaderet; & ità in æternum à Vortice ad Vorticem erraret, nec intraret ullum, nisi Catonis lege, ut statim exiret. Sed neque Magnes ullo modo esse posset. Quomodo enim exiles illæ particulæ magneticæ in tam solido corpore foramina ubi excavarent?

[37]29. Molles igitur aliquando fuisse vel interiores Terræ crustas clarissimè illi constabat, id est, ex minutis quibusdam particulis coaluisse; neque id solùm, sed omnium minutissimis. Eam enim particularum magneticarum subtilitatem esse ab experimentis ante oculos factis intelligebat, ut planè deprehenderet nullum corpus particulis quàm primi elementi majoribus coagmentatum, capax esse foraminum tam tenui & delicato artificio efformandorum. Intervalla enim nimis laxa esse, particulas autem ipsas nimis duras, nec satìs fortasse latas ut in tortilem illam formam terebrarentur; omnémque materiam crassiori filo ac texturâ consistentem quàm sit illa omnium subtilissima, multò ineptiorem esse ad recipiendum minutissima hæc, & distinctissimo tamen artificio excavanda, foraminula, quàm rudem quercum vel fraxinum ad imagines Cæsarum pari spatii angustiâ quâ in gemmis pretiosissimis insculpi solent. Quo pacto iterum magneticos Terræ cortices ex elementi primi materia constare manifesto sibi demonstrabat. Cujus cùm tantam copiam quæ Terræ condendæ sufficeret extra centra Vorticum invenire non posset, necesse erat ut primam Telluris materiam in ipso alicujus Vorticis axe collocaret, ut hoc modo Planeta Terra vel Magnes esse posset, postquam Sol vel Stella esse desisset.

[38]30. Si igitur insaniit Cartesius, summa sanè cum ratione cum insaniisse dicendum est. Sed nec eò usque insanivit ipse, nec quisquam quod sciam ex ejus sectatoribus, ut quicquam ampliùs ex tam luculentis indicationibus statueret, quàm quòd ità Natura rerum comparata sit, ac si Terra hæc, cujus incolæ sumus, olim fuisset Sol vel Stella fixa. Vides Cartesii indolem, quàm cauta ac modesta sit, quam undequaque solida ac sobria.

[39]31. Sed si ullibi magnopere culpandus sit nobilissimus Philosophus, ob illud potissimùm eum reprehendendum censeo, quòd Mathematico suo Genio ac Mechanico in Phænomenis Naturæ explicandis nimium quantum indulserit. Eam tamen interim agnosco summorum Ingeniorum felicitatem, ut vel vitia eorum & errores aliquam virtutis speciem habeant atque fructum. Et profectò mihi planè incredibile videtur, * nisi ingentem illam spem concepisset demonstrandi omnia ferè Mundi Phænomena ex necessariis Mechanicæ legibus, eum unquam tot tantáque tentare voluisse, aut tentata potuisse perficere. Jam verò tam prosperè res successit, ut non possim non suspicari eum Antiquorum illam scientiam quæ ad Naturam spectat maxima ex parte restaurásse. Qua in re si rectè me conjectâsse judicaverit perspicax & pacifica Posteritas, reliquæ meæ Cabbalæ majorem adjungent fidem. Ubi tamen, utì in parte illa altera Physica, de <122> prehendent paucas me tantummodo sive conclusiones, sive principia rerum Metaphysicarum, indigitâsse; vastas autem & hiantes interjacere lacunas, & è scriptis Platonicis potissimùm implendas, aut saltem ab aliquo quem ingenio plusquam Platonico sera Fata Mundo exhibuerint: qui Dei rerúmque aliarum incorporearum naturas penitiùs rimando, quíque status earundem innumeros prorsum retrorsúmque spectando, immensósque illarum circuitus metiendo, qui denique tum ex summi Numinis attributis, tum ex propriis immaterialium Ordinum facultatibus, omnia pensitando, singulos illos griphos nexúsque, quibus nefarii & male-feriati homines devotos Religionis cultores irretire solent, tam facili operâ solverit, ut nihil in posterum nisi misera quædam animi angustia, nisi despicabilis stoliditas, aut impotens quædam & deplorabilis ad omnia flagitia perpetranda proclivitas, & ex perpetratis futuri supplicii anxia & discrucians formido, obicem mortalibus ponere possit, quò minùs præcipua Religionis Fundamenta sincero & inconcusso assensu amplectantur. Quam quidem spem non dissimulâsse, sed eis de rebus verba fecisse quas ipsi fortasse nulla ex parte præstare valemus, agnosco quidem non adeò gloriosum quibusdam videri posse: nihil tamen interim dubito quin sit honestum, ardorem suum ac studium promovendi publicum humani generis commodum obiter monstrâsse, & aliquo saltem modo succedentibus seculis facem prætulisse.

[40]32. Quod ad eos attinet quos ob Aristotelis nugas universam Philosophiam vilipendere ais, quíque nihil earum rerum de quibus scribunt Philosophi sciri posse securè præsumunt, aut, si scirentur, parùm ad communem vitæ usum conferre; non habeo quicquam quod illis reponam aptius aut accommodatius, quàm quod olim hujusmodi farinæ hominibus regessit Scaliger, Nullam utique majorem ignaris inscitiam parere solere voluptatem, quàm expeditum fastidiosúmque contemptum. Quanquam profectò ea non tam voluptas censenda videtur, quàm consolatio quædam ac lenitio doloris quem capere possint ex sensu damni proprii rerúmque optimarum jacturæ. Est enim à Natura nobis omnibus inditum satìs magnum sciendi desiderium, nec minimam naturalis conscientiæ partem complectitur, nos ad pecudum instar stupidos rerúmque ignaros esse non debere; nec tamen ad impossibilium vel inutilium scientiam teneri. Unde manifestum est eos qui nihil sciri posse tam stridulâ voce conqueruntur, non tam opprobrio afficere Philosophiæ speculationes, quàm sibi honestum quærere prætextum, seséque excusare quòd luxui, avaritiæ aut ambitioni totam ferè vitam impendant.

[41]33. Aliquid autem in rebus naturalibus sciri posse tam clarè edocuit Cartesius, ut nemo sit qui de eo dubitet quin de Mathematicis demonstrationibus eundem necesse sit dubitare. Imò verò, ut liberiùs dicam, excussâ hâc injuriosâ modestiâ ac sepositâ, si intra communes utriusque Philosophiæ limites nos contineamus, tantundem scivisse Cartesium statuere oportet in investigandis Naturæ causis quantum ignoravit Aristoteles. Neque enim judicandum est quid in Philosophia fieri possit à severo ac sagaci ingenio, ex eo quod jam præsitum sit ab homine arguto sanè, sed parùm solido, * ut qui nè prima quidem veræ Philosophiæ principia invenerat.

[42]34. Sed demus, inquient, Cartesium vera illa Principia invenisse, causásque effectrices omnium Phænomenωn naturales & immediatas, quas nescivit argutus ille Græculus, in lucem eruisse; quid ista ad vitæ usum faciunt? Si per usum vitæ intelligunt honores, opes, corporísque voluptates, non multùm eò facere lubens fateor: interim tamen contendo, in vera Philosophandi ratione reperiri aliquid honoribus multò excelsius, pretiosius opibus, & universis denique corporis voluptatibus suavius longè longéque jucundius. Qui autem quæ ad mentem ornandam, pascendam, & divino quodam gaudio exhilirandam, conducunt, ad humanam vitam nihil conferre existimant, næ illi mihi videntur se mentem habere penitùs obliti, apartéq; profiteri vitam se degere prorsus belluinam.

Vale, V. C. & si fortè fusiùs ac liberiùs quàm par erat apud te de his rebus disserui, huic nimio tibi obsequendi studio ignosce, méque, prout soles, amare perge.

<123>

Scholia

In Epistolam ad V. C. Sect. 5.

Nam æquè certum est (ídque certitudine prorsus Mechanicâ) omnes globulos, &c. Admissâ scilicet Mechanicâ Hypothesi, quódque Mundana corpora impetu istuismodi Mechanico Hypothesi, quódque Mundana corpora impetu istiusmodi Mechanico impellantur, non vitali ductu tractúve vel potiùs transmissu transgestúve, si fas sit ità loqui, à Spiritu Naturæ transponantur & circumagantur, quam opinionem ego multò probabiliorem existimo.

Sect. 6. Aut saltem sine istiusmodi motu nunquam excitari. Motum esse aliquem corporeum in omnibus sensationibus manifestissimum est, sed motus hos corporeos ubique rationibus tantùm Mechanicis non autem vitalibus cieri, haud ità verisimile est, speciésve quas vocant intentionales, quásque anima ab objectis per oculum recipit, ex pressuris merè Mechanicis consistere.

Eandem numero materiam species quàm maximè oppositas subire, ac proinde materiam nullubi specie differre. Materiam nempe Mundanam naturalem, & in quam agit Spiritus Naturæ, nullubi specie differre hinc satìs nervosè argui posset. An verò alterius generis materia dari non possit, Divinior & incorruptibilis alteri interspersa, hic non est disceptandi locus.

Omne id quod ad sensus nostros appellit, motum esse corporeum aliter atque aliter, &c. Equidem in ea eram sententia quando hanc Epistolam scripsi, nunc verò cùm de existentia Spiritûs Naturæ tam certò sim persuasus, mihi verisimile videtur, cum motu materiæ corporeo affectus quosdam etiam Spiritûs Naturæ conjungi, & ad organa nostra à remotis objectis transmitti. Esse utique tales ferè affectiones in ipso Spiritu Naturæ, quales sunt in Plastica nostra, quas Perceptiva illinc transmissas percipit; cujusmodi sunt tamen colores, & id genus alia, quæ affectiones ad motum materiæ, quanquam materiæ non insint, excitari possunt in Naturæ Spiritu perinde atque nostro.

Sect. 7. Fieri enim non potest quin ea motûs mensura materiam ità diffringat, &c. Hæc ut Cartesianus tunc scripsi, supponeus partes materiæ, nisi moveantur necessariò cohærere. Cæterùm id gratis dictum à Cartesio postea deprehendi, nullásque partes materiæ suâ vi sed altiori quodam principio constringi & contineri, quemadmodum satìs fusè explico in Enchiridio Metaphysico.

Duobus hisce simplicissimis rerum principiis liberos suos vagósque gyros permisisse, &c. Multò mihi nunc verisimilius videtur, nihil tam vago laxóque modo fieri, sed omnium Mundanorum corporum motus vitali Spiritûs Naturæ lege constringi & quasi præveniri, nullúmque motum esse Mechanicum nisi, ex accidenti dicam an necessariò, propter ἀντιτυπίαν, quando corpus corpori alliditur. Materiam verò Mundanam maxima ex parte à Spiritu Naturæ cieri & gubernari; at sic tamen ut nunquam quicquam contra duas istas adamantinas Materiæ leges committat, mobilitatem scilicet & ἀντιτυπίαν, quippe quæ Materiæ quàm intimè sunt essentiales.

Agnoscet se causas rimari effectrices rerum corporeas, &c. Hoc sanè ferri potest, si intelligatur de externis quibusdam Phænomenis, hoc est, ab externis causis visibiliter profectis, ut in Eclipsibus luminarium, Inundatione Nili, Lunæ Phasibus, Tempestatum Anni vicissitudinibus, de symptomatis morborum & id genus aliis. Sunt autem multa Phænomena, non tam ab externis causis corporeis, quàm ab internis incorporeísque principiis profecta, qualia sunt corporum Plantarum Animaliúmque organizatio, Elementorum in suis locis non-gravitatio, Gravium versùs centrum Terræ descensio, & innumera alia, ubi causas effectrices corporeas expectare summæ esset ignorantiæ.

Si naturalibus & in se necessariis motûs corporei legibus Deus, intermediante superiori aliquâ virtute, (vi putà Spiritûs Naturæ) ubique sedulò obsisteret. Vix usquam intelligitur Spiritus Naturæ obsistere necessariis motûs corporei legibus sed potiùs prævertere; ut exempli gratiâ in circumrotatione Terræ, quâ juxta leges motûs corporei Mechanicas, partes terræ solutiles à centro ejus recederent, huic luctæ recedendi à centro Spiritus Naturæ non resistit quidem cùm nulla sit, sed prævertit, utpote qui non propulsis Mechanico circumrotat terram, sed vectione vel potiùs transmissu quodam vitali, eo ferè modo quo pars animæ Plastica in formatione animalium materiam formandam hàc illàc transmittere censetur & transponere, illius existens particularis ἐντελέχεια, vel potiùs ἐνδελέχεια, ut Spiritus Naturæ communis ἐνδελέχεα Universi.

<124>

Qualis est forma Peripateticorum substantialis, &c. Tales profectò formæ substantiales quales finxerunt in rebus singulis corporeis Peripatetici, non solùm obscuræ sunt sed falsæ ac ridiculæ, intelligo de rebus inanimatis, etiam de istiusmodi animabus quæ è potentia Materiæ erepere censeantur. Quòd si omnis causa efficiens immaterialis minùs intelligibilis reputanda est, consultius tamen est ad istiusmodi causas minùs intelligibiles recurrere, modò de eis constet, quàm ad causas Mechanicas falsas & fortean impossibiles.

Ad cæcum illud ignaviæ & ignorantiæ asylum confugere, internas scilicet formas substantiales. Ubique hoc facere nihil est necesse. Nam suprà concessimus esse quædam Phænomena ab externis causis corporeis profecta, ànásque esse quasi adamantinas ipsius Materiæ leges, Mobilitatem scilicet & ἀντιτυπίαν, quibus ubique obedit ipse Naturæ Spiritus. Nec sola per se inest materiæ Mobilitas sed & Resistentia. Alioqui æquè facilè moveri posset magna moles ac parva. Cùm igitur adeò insitum sit Materiæ, ut à Materia penetrari non possit, ut omni materiæ in motu, aliquo modo resistat, & à majori materiæ mole in eam mota non possit non moveri, hæc quasi adamantina materiæ privilegia videri debent, taliáque quæ ab ipsa auferri non possint, aut quæ incredibile sint, ab ullo altiori principio unquam violari.

Terram igitur oportet permittere juxta Materiæ motûsque leges, cum reliquis Planetis, &c. Nihil enim absurdius fingi potest, quàm ut modò dicta Materiæ privilegia per leges Spiritûs Naturæ violarentur, à sapientissimo Deo sancitas {sic}. Qui cùm per leges istas constituisset, ut tanta moles ætherea circa solem volveretur, tellúsque in hac mole Ætheris collocaretur, committere quidem non potuit ut tellus sic sita, per legem aliquam superiorem in Naturæ Spiritu ità fixa esset, ut ingentem illum Ætheris fluxum & impetum exciperet, & non potiùs ab ipso Spiritu Naturæ cum reliquo æthere circumferretur. Sic igitur formantur leges Spiritus Naturæ à sapientissimo Deo ut simul cum Bono Universi insitísque Materiæ legibus conspirent.

Quin ipsa Tellus hujus vorticis vi, &c. Immò verò potiùs vitali circumactu Spiritûs Naturæ, prout suprà subindicatum est.

Sect. 9. Non paucas hujusmodi inveniri catenulas verè aureas, &c. Si per verè aureas intelligas, purè Mechanicas, nè paucas quidem jam credo inveniri sed omninò nullas. Qua de re vide quæ scripsi in secunda Præfatione ad Enchirid. Ethic. Sect. 16. & 22.

Sive Animam cum Cartesio, illam appellare malles, &c. Perlubenter enim huc attrahere volui quæ occurrunt in Fragmento Cartesii ad me per Claudium Clerselier transmisso, sect. 5. Vis autem movens, inquit ille, potest esse ipsius Dei conservantis tantundem translationis in materia, quantum in primo Creationis momento in ea posuit; vel etiam substantiæ creatæ, ut mentis nostræ, vel cujusvis alterius rei cui vim dederit corpus movendi. Et quidem illa vis in substantia creata est ejus modus, non autem in Deo; Quod quia non ità facilè ab omnibus potest intelligi, nolui de ista re in scriptis meis agere, nè viderer favere eorum sententiæ qui Deum tanquam Animam Mundi materiæ unitam considerant. Est equidem Cartesius, fateor, in hujusmodi rebus homo abstrusus & arcanus, & qui mentem suam haud facilè aperiat & exponat. Quantum verò ego ex his verbis conjectare possum, hoc innuere videtur, Quamvìs eò propenderet ut putaret creatam aliquam substantiam esse posse quæ istiusmodi vi modificetur quâ Mundanam Materiam moveret, quæ proinde Anima Mundi quædam censenda esset; se tamen celâsse suam opinionem nè eorum sententiæ accedere videretur, qui nullum alium, præter hanc Animam, agnoscunt Deum. Igitur suppresso hoc creato principio, quod tamen tacitè apud se agnoscebat, materiam movendi officium soli Deo attribuit. Moveri verò à creato principio, quod nos Principium Hylarchicum appellamus, in Enchiridio Metaphysico multis argumentis demonstramus, mentéque carere ac consilio, ac proinde non esse Deum, sed Spiritum Mundi plasticum à Deo creatum, illiúsque existentiæ luculentissimum testimonium. Quod Principium optimè significari potest istis verbis Cartesii [vel cujusvis alterius rei cui vim Deus dederit corpus movendi] quasi Spiritum innueret, mente quidem sed non vitâ carentem.

Nam quod ad Halones Iridésq; spectat, &c. Quin & has, in dicto Enchiridio, leges Materiæ motûsque purè Mechanicas transcendere haud obscurè ostendimus.

Sect. 10. Pura putà illa Naturæ scientia habenda est. Dispiciendum tamen est, an leges Spiritûs Naturæ observare ac tenere, perinde pura non sit Naturæ scientia. Sunt enim æquè certæ & stabiles ac si simpliciter materiales essent, nec dubito quin multæ leges quæ Mechanicæ habentur ex hoc fonte sint profectæ.

Sect. 14. Sed reverà absoluta perfectáque demonstratio. Ità profectò in se est, <125> quomodo verò vim illius enervaverit Cartesius, vide in Præfat. Enchiridii Metaphys. Sect. 4.

Sect. 17. Simplicibus ejusdem speciei substantiis, &c. Hoc materiam respicit, ac si omnis, substantia esset simplicissima, uniúsque generis ubique. Qualis certè esset, si mera, quod contendit Cartesius, esset extensio. Hanc verò opinionem satìs suprà refutavi. Cùm igitur sola extensio non sit ipsa natura materiæ, manifestum est eam posse in species variari. Nostra verò argumenta in Enchiridio Metaphysico talia sunt, quibus hæc suppositio nullam noxam inferat.

Sect. 22. Huic subtilissimæ omnium materiæ laxiùs possint innatare. Immò multò laxiùs quàm Phænomenωn veritati conveniat. Quemadmodum abundè demonstravi Enchirid. Metaphys. cap. 16. Quod tamen nihil impedit quò minùs Ætherei vortices è materia subtilissima & globulis consistant, sed à præstantiori principio ortis, nec à tumultuario partium materiæ allisu, sed vi plasticâ Spiritûs Naturæ formatis.

Sect. 25. Ex prismatis experimento ingeniosè concludebat. Experimentum satìs ingeniosum est, sed Phænomenon, contrà ac supponit Cartesius, non purè & ex omni parte Mechanicum. Ut videre est Encirid. Metaphys. Cap. 19.

Sect. 31. Nisi ingentem illam spem concepisset demonstrandi omnia ferè Mundi Phænomena ex necessariis Mechanicæ legibus, &c. Suspicienda igitur hîc est & adoranda Divina Providentia qui magnorum Ingeniorum lapsibus ac intemperie novit ad commune Bonum uti; nec contemnenda sunt ullo pacto præclarorum virorum studia etiam cum insigni aliquo errore conjuncta, quanquam ipsi errori malísque indè profluxuris omni curâ & diligentiâ sit obsistendum.

Sect. 33. Ut qui nè prima quidem veræ Philosophiæ principia invenerat. Per Principia hîc intelligas prima maximéque generalia naturalis Philosophiæ rudimenta, non Principia solummodo Generationis, qualia sunt tria illa in Schola Aristotelica adeò decantata, Materia, Forma & Privatio. Quàm miserè autem hallucinatus sit Aristoteles in describenda Materia, notatum est in Enchiridio Metaphys. cap. 9. quámque nihilo tamen melior sit ejus descriptio apud Cartesium. Formámquè, quam τὴν κατὰ τὸ εἶδος ἀρχὴν appellitat, & οὐσίαν ὡς εἶδος, (ut Materiam οὐσίαν ὡς ὕλην) substantiam tamen corruptibilem facit, non solùm in rebus inanimatis sed in animatis, humanâ Animâ vix exceptâ. Ab his formis verò originem ducit propriarum cujusque corporis qualitatum, tales eas in ipso corpore supponens quales apparent sensibus nostris, de situ, figura motúque particularum nè somnians quidem. Maxima verò illius ignorantia in hoc versari videtur, quòd verum systema Mundi nesciret, aut tam pusillo ac perverso ingenio esset, ut, cùm genuina compagis Mundanæ ratio ipsi à Pythagoreis exhiberetur, eam non posset amplecti. Errores omnes Aristotelis siquis recensere vellet, uberrimam profectò inveniret disserendi segetem. Nos paucos tantùm quos in Adversariis nostris adnotavimus, breviter decerpemus. Ut prætermittamus igitur absonum illud de Universalium Realitate figmentum, ex ignorantia ortum distinctionis inter res nostrósque eas concipiendi modos quos notiones secundas sive logicas nunc vulgò appellitant, immanis certè est ille error Metaphysicus circa essentiam Dei, quam supremi orbis limitibus claudit, reliquos orbes inferioribus Intelligentiis assignans, tanquam tot veru-versatricibus caniculis Rotas; ut præteream, ipsorum solidorum orbium Inventum, si cum Planetarum motibus conferantur, perinde impossibile esse atque illud Intelligentiarum munus est ridiculum. Certè aut in Aristotelem ipsum aut in Interpretes ipsius plerosque omnes meritò hæc cudenda erat faba. Cæterùm veri intellectualis Mundi Systematis eruditissimus Author hanc doctrinam Aristotelicam de Intelligentiis Cœlorum Motricibus magìs ingeniosè & candidè interpretatur, quòd moveant scilicet singulæ suos orbes ut ipse primus motor ὡς ἐρώμενον. Non quòd ipsæ hæ Mentes, quas vulgo Intelligentias vocant, sint τὰ ἐρώμενα præcisè sumptæ, sed Summitates ipsarum Mentium, quæ Τ'αγαθῷ in Divina Triade respondent. Verba enim Aristotelis sic se habent, etiam de primo Motore agentis. Ἀρχὴ γὰρ ἡ νόησις. Νοῦς δὲ ὑπὸ τοῦ νοητοῦ κινεῖται, Νοητὸν δὲ ἡ ἑτέρα συστοιχία καθ' ἀυτὴν, καὶ ταύτης ἡ οὐσία πρώτη, καὶ ταύτης ἡ ἁπλῶς καὶ κατ' ἐνέργειαν. Principium enim est Intellectio, Intellectus verò ab Intelligibili movetur, Intelligibile verò Ordo alter est per seipsum, & hujus est Substantia prima, (Plotinus opinor dixisset, Prima Hypostasis) ídque simpliciter & actu. Quibus verbis planè indicatur Τ'αγαθὸν sive prima Hypostasis in Trinitate Platonicorum. Quod porrò confirmatur ex eis quæ proximè sequuntur, ubi asserit in hac συστοιχίᾳ esse τὸ δι' αὑτὸ ἁιρετὸν, & verò τὸ ἄριστον semper esse τὸ πρὤτον, & denique τὸ οὗ ἕνεκα esse ἐν τοῖς ἀκινήτοις. Unde hanc συστοιχίαν rectè concludit κινεῖν ὡς ἐρώμενον, movere tanquam concupitum, h. e. tanquam Bonum, quod <126> Appetitûs objectum est. Hoc igitur Νοητὸν sive Intelligibile movet Intellectum, secundam Hypostasin, κινούμενος δὲ τὰλλα κινεῖ, ψυχὴν nempe tertiam Triados Hypostasin, & per eam, τὴν φύσιν sive Spiritum Naturæ.

Sed ipsum Τ'αγαθὸν sic describit Aristoteles eodem in loco, Quòd sit τὸ κινοῦν ἀκίνητον ἐνεργείᾳ ὀν, καὶ οὐκ ἀλλως ἔχειν οὐδαμὤς ἐνδεχόμενον. Quòd sit movens immobile actu existens, & quòd nequaquam aliter se habere possit. Et paulò pòst, ἐξ ἀνάγκης ἄρα ἐστιν ὀν, καὶ ᾗ ἀνὰγκη καλῶς. Quibus necessariam illius Existentiam pariter ac Bonitatem indigitat; tandémque concludit: Ἐκ τοιαύτης ἄρα ἀρχἤς ἤρτηται ὁ οὐρανὸς καὶ ἡ φύσις. Ex tali igitur Principio, (tam firmo utique quod Proclus ὃρμον ἀσφαλῆ τῶν ὄντων ἀπάντων appellat) Cœlum dependet & Natura, per quam ego Spiritum Naturæ intelligerem, in quem agit primum hoc supremúmque Bonum, per Νοῦν καὶ ψυχὴν, per Intellectum & Animam, ut & ipse in Materiam Mundanam vi suâ Plasticâ.

Esse verò essentiam Supremum Bonum ab Intellectu sive mente distinctam, & tamen unum quid cum eo, in sequentibus narrat. Ἡ δὲ νόησις ἡ καθ' αὑτὴν τοῦ καθ' αὐτὸ ἀρίστου. Ἀυτὸν δὲ νοεῖ ὁ νοῦς κατὰ μετάληψιν τοῦ νοητοῦ. Νοητος γὰρ γίγνεται θιγγάνων καὶ νοῶν, ὤστε τ'αυτὸν νοῦς καὶ νοητόν. Τὸ γὰρ δεκτικὸν τοῦ νοητοῦ καὶ τὴς οὐσίας νοῦς. Ἐνεργεῖ δὲ ἔχων. ὥστε ἐκεῖνο μἄλλον τοὺτου ὁ νοῦς θεῖον ἔχειν. Est autem per se Optimi per se Intellectio. Ipsum verò Intellectus per participationem Intelligibilis, intelligit. Intelligibilis enim fit tangens & intelligens, ità ut Intellectus & Intelligibile unum idémque sit. Nam facultatem quâ ipsius Intelligibilis essentiam ipsam capiat habet Intellectus, capiénsque operatur: adeò ut illud potiùs quàm hoc id Divinum sit quod Intellectus habere videatur. Ubi planè Supremum Bonum quod τὸ Νοητὸν appellat, distinctam à Mente sive Intellectu Essentiam seu Hypostasin facit, dum Mentem describit, tanquam susceptivam essentiæ τοῦ Νοητοῦ. Et in istis verbis, Ἀυτὸν δὲ νοεῖ ὁ νοῦς, Hypostasin planè indigitat, cùm αὑτὸν generis sit masculini. Vox etiam θιγγάνων eódem planè respicit. Unum tamen idémque facit. ὤστε τ'αὐτὸν νοῦς καὶ νοητόν. Ego & pater meus unum sumus, sic de se suóque Patre pronunciat Æternus Logos.

Et nè tertia desit Hypostasis, ut Ζωὴ dicitur ἐν τῷ λόγῳ esse apud Johannem, ità heîc ἐν τῷ νῷ, καὶ ζωὴ δέγε ἐνυτάρχει. Ἡ γὰρ νοῦ ἐνέργεια, ζωή. Cæteram vita quoque inexistit, τῷ νῷ scilicet. Mentis enim sive Intellectûs energia est vita. Ἐκεῖνος δὲ ἡ ἐνέργεια. Ἐνέργεια δὲ ἡ καθ' αὐτὴν ἐκείνου ζωὴ ἀρίστη καὶ ἀϊδιος. Ille verò energia est. Energia verò per se illius vita optima est & æterna. Et sanè energia Patris dicitur Logos, & verò Filii sive Λόγου Energia Spiritus S. apud antiquos Patres; per ἐνέργειαν intelligentes οὑσίαν ζῶσαν καὶ ἐνεργῆ. Atque hîc apud Aristotelem ζωὴ τοῦ νοῦ, ἡ καθ' αὐτὴν ἐνέργεια dicitur, non tanquam operatio quæ per se subsistentiam non habet, sed tanquam Ἐνέργεια οὐσιώδης καὶ φυσική. quemadmodum Spiritus S. appellatur apud Cyrillum. Ἐνέργεια φυσικὴ καὶ ζῶσα τοῦ υἱοῦ.

Omnino igitur tres Hypostases in uno Numine hîc indigitantur apud Aristotelem. Prima, τὸ ἄριστον quod Platonici vulgò Τ'αγαθὸν appellant, & ab Aristotele heîc etiam τὸ νοητὸν appellatur; altera, ὁ νοῦς, tertia, ἡ ζωὴ, quam Platonici ψυχὴν vulgò nuncupant. Et certè ψυχὴν esse ipse Aristoteles etiam innuit ex eo quod statim subjungit. Φαμὲν δὲ τὸν θεὸν εἶναι ζῶον ἀϊδιον ἄριστον. Dicimus verò Deum æternum optimúmque Animal esse. Quod sanè esse non posset nisi Animam haberet quæ Energiam Plasticam emittens cœlum [43] vivificaret quod ab eo movetur, virtute nempe Plasticâ. Atque hæc quidem occurrunt, Metaphys. lib. 12. cap. 7.

In capite verò proximo, pergit ad inquirendum, cùm non unus tantùm motus sit Cœli, diurnus nempe, sed singulorum Planetarum singuli in partem contrariam, an unica tantùm talis substantia qualem suprà descripsit, ponenda sit, an verò pro motuum pluralitate plures; apertéque concludit, Ἀνάγκη καὶ τούτων ἑκάστην τῶν φορῶν ὑπ' ἀκινήτουτε κινεῖσθαι καθ' αὐτὸ καὶ ἀϊδίου ὀυσίας. Necesse est unumquemque horum motuum ab immobili per se & ab æterna substantia cieri. Substantiásque has æternas & immobiles pro numerositate motuum distinctorum multiplicat. Cúmque omnes tales sint qualis prima omnium descripta est, planè sequitur fuisse quasi tot τριαδάρια, inferiorésve Trinitates ex Bono, Mente & Anima consistentes, singularúmque Animas vim Plasticam emisisse quâ vitaliter cœlum cujusque moveretur; non autem ut à Caniculis veru-versatricibus Rotæ.

Tria autem illa Principia in singulis illis substantiis Aristotelem agnovisse confirmant porrò illa verba in antecedente capite. Νοητὸν δὲ ἡ ἑτέρα συστοιχία καθ' αὐτήν. Per συστοιχίαν ordinem utique subindicat Principiorum Boniformium, quæ sunt speciali sensu τὰ νοητὰ in signulis Intelligentiis. Cui aliquam cognationem habere potest versiculus iste Magicus, Ἔστι δὲ δή τι νοητὸν ὃ χρή σε νοεῖν νόου ἄνθει. <127> Quod principium Boniforme in singulis est Movens immobile specialiter sic dictum, & in quod omnia ultimò resolvit Aristoteles, apud quem τὸ οὗ ἕνεκά ἐστιν ἐν τοϊς ἀκινήτοις, utì suprà notatum est. Egregiè igitur Platonissare heîc videtur Aristoteles, licèt stylo, ut aliàs solet, satìs arido, jejuno, prærupto & obscuro; & quanquam in multiplicando has Divinas Triadas turpiter hallucinatus sit, mundum tamen vitâ Plasticâ, quam ego Spiritum Naturæ vocare soleo, animatum esse non obscurè declarat dum Deum appellat Animal hoc in loco, divinúmq; ei corpus attribuit, De Cœlo, lib. 2. cap. 3. Sic certè, cum hoc scilicet candore, interpretandus est Aristoteles, singulis suis Intelligentiis vim quandam plasticam ascribendo, faciendóque ut ex Anima consistant perinde atque mente, nisi Formas Assistentes, ut loquuntur Scholæ, non Informantes, eas esse concedere velimus, cœlósque ab eis moveri, ut à Sciuris caveæ suæ cylindraceæ ex filis ferreis confectæ, cum suspensis campanulis, aut à veru-versatricibus caniculis Rotæ.

Auditorem verò Platonis tam sedulum nullos alios inferiores Genios præter istas Intelligentias, in universis suis scriptis commemorâsse, indicium est abjecti ingenii & à rerum Divinarum scientia nimis alieni. Unde etiam factum est ut in libris de Anima tam frigidè ac jejunè differeret, addam & tam obscurè, ut Interpretes ipsius Animam mortalem statuerit an immortalem, nesciant, sed in diversas ea de re sententias abierint. Duplicem interim Intellectum finxit, Agentem alterum, alterum Patientem; hujus esse, sensibilia phantasmata recipere, illius pulverulentam eorum materialitatem, ut tradunt illius Interpretes, tanquam alâ anserinâ vulpinâve caudâ leviter abstergere, ut sic alter hic ea possit contemplari. Ipsa verba Aristotelis huc ascribam, ut planiùs constet, quàm confusa, quàm perplexa & incerta sit illius super hac re philosophandi ratio. De Anima lib. 3. cap. 5. Cùm in omni natura duo sint, hoc quidem ut Materies, illud ut Ars, Ἀναγκη, inquit ille, καὶ ἐν τῇ ψυχῇ ὑπάρχειν τάυτας τὰς διαφοράς. Καὶ ἔστιν ὁ μὲν τοιοῦτος νοῦς τῷ πάντα γίγνεσθαι, ὁ δὲ τῷ πάντα ποιεῖν ὡς ἔξις τις, οἷον τὸ ρῶς. Τρόπον γάρ τινα καὶ τὸ φῶς ποιεῖ τὰ δυνάμει ὂντα χρώματα ἐνεργείᾳ χρώματα. Καὶ οὗτος ὁ νοῦς χωριστὸς, καὶ ἀμιγὴς καὶ ἀπαθὴς τῇ οὐσίᾳ ὢν ἐνέργεια. Et mox. χωρισθεὶς δὲ ἐστι μόνον τοῦθ' ὂτερ ἐστὶ, καὶ τοῦτο μόνον ἀθάνατον καὶ ἀϊδιον. Ὀυ μνημονεύομεν δὲ ὂτι τοῦτο μὲν ἀπασθὲς, ὁ δὲ ταθητικὸς νοῦς φθαρτὸς, καὶ ἄνευ τούτου οὐθὲν νοεῖ.

Tam obscurum est hoc Ænigma ut quidam per Intellectum Agentem, ipsum Divinum Intellectum, per Patientem, Animam ipsam intellexerint. Quod indè factum credo, quòd hic Intellectus Agens, dicatur ἀπαθὴς τῇ οὐσίᾳ ὢν ἐνεργεια. Quo indicatur nihil aliunde accipere, quemadmodum fit in Intellectu Patiente, sed esse actu omnia, ac proinde esse Divinum Intellectum; reliquum igitur necesse est esse Animam humanam, nempe Intellectum patientem, quem præcedenti capite, abrasæ tabulæ comparat, & de quo hîc pronunciat, mortalem esse, ὁ δὲ νοῦς παθητὸς φθαρτός. Nos verò magis candidè interpretando Philosophum videamus si meliorem sensum possimus eruere; notando primùm, eum expressè dicere, has differentias esse in Anima, ac proinde illius esse partes vel facultates, deinde nostræ naturæ sive essentiæ accensere, cuicuimodi est, hunc Intellectum Agentem, dicendo οὐ μνημονεύομεν δὲ, nos non recordari, quia Intellectus agens est impassibilis, & cùm nihil aliunde unquam recipiat, nihil post mortem potest retinere. Intellectus igitur agens etiam juxta Aristotelem, non est est Intellectus Divinus sed noster, Animæve nostræ pars, secundùm quam immortales sumus, quanquam nihil recordamur cùm sit impassibilis nec quicquam recipiat ab extrà, passibilis verò Intellectus qui solus phantasmatum capax est, pereat in morte, nec percipere quicquam possit Anima sine phantasmatis, nec recordari. Hic certè maximè tolerabilis est sensus doctrinæ Aristotelicæ de Animæ Immortalitate. Quæ tamen nec Rationi nec veræ Religioni satìs congruit; perinde enim est ut nos gesserimus in hac vita, si nihil post mortem recordamur. Sed nec Rationi convenit sanæque Philosophiæ. Manifestum enim est unam eandémque Animam & activè intelligere & phantasmata recipere; neque enim recipiuntur in corpus sed in ipsam animam, alioqui de eis judicare non posset aut seipsum circa ea exercere. Periunte igitur corpore Intellectus patiens non perit, nec proinde ipsa memoria, cùm impossibile sit ut vel ipsa Plastica pereat, quo minùs Anima in statu separato, non solùm memoriæ, sed sensûs etiam sit capax.

Error circa sedem sensorii communis levior est sed satìs conspicuus in libro περὶ νεότητος καὶ γέρως. ἐν καρδίᾳ γὰρ ἀναγκαῖον εἶναι τῶν τάντων αἰσθητηρίων κοινὸν αἰσθητήριον. Equidem magni aliquid ac penè Divini cordi subesse suspicor, sed κοινὸν πλαστήριον in eo situm potiùs existimem, quàm κοινὸν αἰσθητήριον, centri Plasticæ utique sedem esse, præcipuámque tam Regenerationis quàm Generationis officinam. De Speciebus Intentionalibus è corporeorum Objectorum cortice eradiantibus, & de substantialibus <128> formis è potentia materiæ erepentibus suprà monuimus, ut & de coloribus tanquam formaliter in subjectis existentibus, adeò ut nihil opus sit hîc rursus attingere.

Proximus igitur illius error erit circa naturam locúmque Galaxiæ quem is γάλα vocat, nec ἔμφασιν facit, sed ἔκκρισίν τινα, vel σύστασιν, definítque τὴν τοῦ μεγίστου διὰ τὴν ἔκκρισιν κύκλου κόμην, fingítque quasi Halonem quandam in nubecula circa Astrum. Locum verò supremam aeris Regionem autumat, quam τὸν ἀέρα τὸν ἀνω vocat, item ὐπέκκαυμα, & τὸ ἒχατον ἀέρος δύναμιν ἐχον πυρός. eundem planè locum quem & διαδρομῇ τῶν αστρων, stellarum trajectioni assignat, qui proinde 12 militaria Germanica altitudine haud potest excedere. Unde fieret, ut perquam exigua pars Galaxiæ nobis simul appareret, nec stellæ eædem ipsi inesse, omnibus Terræ Incolis. Quem tamen locum Cometis adjudicat, quanquam inde sequeretur eos ultra horam unam aut alteram vix posse conspici. Tam miserè hallucinatus est Aristoteles circa naturam locúmque Galaxiæ & Cometarum. In conjecturis de causa Iridis secundariæ nihilo fœlicior, quippe quam reflectione primariæ factam ariolatur, cùm neutra tamen ab altera dependeat, quemadmodum solidè demonstravit Cartesius. In causis etiam fontium & fluviorum, & salsedinis marinæ, marisq; ab innumerorum immensorúmque flulminum influxu nihilo auctioris facti, ex eo quòd Aquæ circulationem in Terra perinde ac sanguinis in humano corpore ignoraverit, turpiter est lapsus: quanquam, quod hanc ignorantiam excutere potuisset, subterranea antiquorum χάσματα καὶ λίμνας, Platonísq; Tartarum in Phædone, quem fontem omnium aquarum facit, & cum quo reliquæ Aquæ aliquo modo communicent, apertè commemorat, inter alia hoc etiam addens è Platone, Πὰντα δὲ πάλιν κύκλῳ περιάγεσθαι εἰς τὴν ἀρχὴν ὄθεν ἤρξατο ῥεῖν.

[44]Porrò admodum confusè & inscitè philosophatur de Terræ-motibus, Ventis ac Tonitruo, dum sic pronunciat, ἡμεῖς δέ φαμεν τὴν αὐτὴν εἶναι φύσιν ἐπὶ μὲν τῆς γῆς ἄνεμον, ἐν δὲ τῇ γῇ σεισμὸν, ἐν δὲ τοῖς νέφεσι βροντήν. Quod perinde est ac siquis diceret. Platum ab accenso pulvere pyrio, veniúmque Æolipylæ eundem esse. Rectiùs ii de ventis philosophati sunt quos oppugnat Aristoteles, Meteor. lib. 2. cap. 4. qui scilicet desiniverant, Ὀτι ἡ αὐτή ἐστιν ἠτε τοῦ ἀνέμου φύσις καὶ ἡ τοῦ ὐομενου ὑδατος, quæ est ipsissima opinio Cartesii. Ventum verò subterraneum & externum eundem facere non contentus, eorum insuper addit Reciprocationem, quam τὴν ἔσω καὶ ἔξω ῥύσιν appellat, terræque motus fieri οἱον μεταῤῥοιας εἴσω γενομένης τοῦ πνεύματος. Quod commentum, si spissitudinem aeris in cavernis subterraneis consideres, æquè ferè absonum est ac si finxisset ventos aliquando se condere in fundo maris.

Circa Halones & Parelios, ut de Iride hîc taceam, quantâ obnupta esset mens Aristotelis ignorantiâ, videre est Meteor. lib. 3. cap. 2. ubi universim de eis pronunciat, Πάντα ἀνάκλασις ταῦτ' ἐστι, nisi ἀνάκλασις Reflexionem etiam comprehendat. Et de Pareliis, ὄτι γίγνονται ἐκ πλαγίας ἀεί. Qui, fateor, est usitatissimus eorum situs, unde & Parelii dicti sunt, quasi laterones solis. Sed conspiciuntur & supra & infra solem & ex adverso, contrà ac definit Aristoteles; nec bini soli, sed aliquando ad quaternos quinósque, ut videre est apud Libertum Fromundum & Cartesium. Ignorantia autem verarum causarum hujus Phænomeni, fecit ut Aristoteles fidem adhiberet Historiolæ isti incredibili de duobus Pareliis in Bosporo, coortis quidem cum Sole & à matutino tempore ad occasum usque durantibus. Hoc autem facilè credidit, quòd Pareliorum causam ad æquabilem Aeris spissitudinem referebat, quam universalem tunc in Bosporo fuisse fingere potuit. Quanquam nec sic rectè res succedet. Hoc enim pacto, aut plures duobus Parelii futuri fuissent, aut potiùs nullus, sed Solis amplior solito discus.

Adhæc, mirè profectò Philosophatur circa Cataclysmos celebratiores, Terræ senectutem per partes, totiúsque æternitatem. Nam ut Annus sive Periodus solis Hyemem secum quotannis ducit, ita περίοδόν τινα μεγάλην μέγαν χειμῶνα καὶ ὑπερβολὴν ὂμβρων secum adducere contendit. Quod quidem μέγα κόμψεὺμα est, (ut illius verbo adversùs ipsum hîc utar) & quod superstitionem Astrologicam sapit. Consultius fuisset ad Senectutem terræ per partes confugisse, dictósque Cataclysmos senescentium partium catarrhos finxisse, cùm terram per partes sic senescere voluerit, quod tamen ineptè rejicit εἰς τὸν ἥλιον καὶ τὸν περιφοράν. unde sequeretur omnes partes ejusdem Climatis simul consenescere, simúlque inundari. Has autem inæqualitates accidere propter æquabilem Solis cursum non est profectò consentaneum. Ex ipsis igitur terræ visceribus Platonicóque Tartaro ignibúsque subterraneis horum causæ potiùs eruendæ sunt, quàm à Sole atque Astris petendæ. Nec fingenda partialis Terræ senectus aliis partibus rejuvenescentibus, ut terra sic æterna esse possit, sed æternitas illius penitus explodenda est, quæ proculdubiò multo antehac montes vallibus æquâsset, ipsúmque mare limo cœnóque opplevisset.

<129>

Quemadmodum verò Terram æternam finxit, ità Cœlos non solùm æternos sed impassibiles omninò & inalterabiles, magnis elogiis cœleste corpus exornans, quippe quod τὸ πρῶτον στοιχεῖον, τὸ πρῶτον σῶμα, τὸ θεῖον σῶμα, & οὐσίαν σώματος θειοτέραν subinde appellitat. Cœlestia verò corpora impassibilia esse & inalterabilia, à maculis Solis, à Cometarum transcursibus inter Planetas, Stellísque fixis apparentibus & mox disparentibus abundè confutatur. Solem verò Stellásque, quod est alterum Aristotelis delirium, non igneas esse ipsum nudi sensûs judicium satis confutat. Cui addas imaginem Solis in chartam receptam & lebetis fervidi instar bullientem. Absurdissimámque demum Aristotelis rationem cur hujusmodi calorem à Sole sentiamus. Postquam igitur, (De Cœo lib. 2. cap. 7.) statuerat Astra nec ignei esse nec in igne ferri, de calore cœlesti sic philosophatur. Ἡ δὲ θερμότης ἀπ αστρων καὶ φῶς γίνεται παρεκτριβομενιου τοῦ ἀέρος ὑπὸ τως ἐκεινων φορὰς. Πέφυκε γὰρ ἡ κίνησις ἐκπυροῦν καὶ ξύλα, καὶ λίθους, καὶ σίδηρον. Solem verò præ reliquis astris majorem ciere calorem propter propinquitatem & celeritatem, Lunam enim tardiùs moveri, Stellas magìs è longinquo, monet, Meteor. lib. 1. cap. 3. Cùm tamen perinde sit, quia Celeritas tantùm concavi Lunæ aerem contingit, unde celeritatis aut proprinquitatis aliorum Astrorum omnis intercidit ratio, nulláque Aeris παρέκτριψις fieri potest nisi à solo Orbe Lunæ. Et quod pessimè omnium cedit, nec ab hoc ipso, contra commentum illius, dicto capite, quo sublunarem Aerem vult raptu concavi Lunæ ferri, id quod impossibile est propter illius glabritiem; & certè si asperum altéque dextatum esset, an vel sic ad nos usque motum transmitteret, incertum est, particularem verò motum Solis, quo illius præ cætris calor sentiretur, non perceptum iri certissimum. Ego verò eò magis hîc demirandum Aristotelis ingenium censeo quòd ad tam absonas & incredibiles argutias se recipere vellet, circa calorem Solis, quasi nec igneus esset nec calidus, quod factum sit etiam contra solidam illam ac apertam Pythagoreorum sententiam, quos ipse noverit Solem appellare, τὸ ἐν μέσῳ ἱδρυμενόν πῦρ, in medio positum ignem. Cæterùm videtur datâ operâ istis Philosophis contradixisse, sed cum æterna sui nominis infamia.

Hi sunt præcipui Aristotelis errores quos fortè notaveram in Adversariis, quósque cùm ad manum essent huc ascripsi, nè temerè viderer tam celebrem perstrinxisse Philosophum, Cartesiúmque ipsi tanto intervallo anteposuisse. Verùm enimvero, ut seposito omni partium studio liberè dicam quod sentio, unus ille Cartesii error, pro ingenii illius magnitudine magnus & immanis, quo totum Mundum aspectabilem, nè corporibus quidem Animalium exceptis, ex particularum Materiæ motu fortuito & tumultuario, quem Mechanicum nunc dierum appellitant, conditum statuit, omnes Aristotelis errores simul sumptos non solùm æquare meritò censeri potest, sed longè longéque superare. Errorem autem esse multis argumentis iísque solidis in Enchiridio Metaphysico demonstravimus. Et si fortè quid uspiam desit, lacunas istas Scholiis hîc illîc additis nunc explebimus.

Finis.

[1] I. Non omnia se, Cartesiana sine delectu amplecti.

[2] 2.
Ad tria ferè genera revocari quicquid uspiam lapsus est Cartesius.

[3] 3.
Primi generis exempla.

[4] 4.
Exempla secundi.

[5] 5.
Tertii exempla.

[6] Vide Trans. Gallic. Et que ces trois canaux sont plus ou moins tournez, à proportion de ce qu’elles passent par des endroits qui sont plus ou moins eloignez de cet essieu, à cause que les parties du second element en ces endroits plus eloignez qu’aux autres plus proches.

[7] 6.
Cur tantopere sibi indulgeat lectionem Philosophiæ Cartesianæ Prima Ratio.

[8] De Anima. l. 2. c. 9.

[9] 7.
Ratio secunda.

[10] Lucret. de Rerum natura lib. 3.

[11] 8.
Tertia Ratio.

[12] 9.
Quarta

[13] 10.
Quinta Ratio.

[14] 11.
Ratio ultima.

[15] 12.
Cartesium in{illeg}è i{illeg}ito vulgo Atheismi in{illeg}ari.

[16] 13.
Qualia sint quæ {illeg}s criminis {illeg} suspectum reddunt.

[17] Sect. 2. & 5.

[18] Sect. 2. & 3.

[19] 14.
Quòd Exsistentiam Dei demonstratione perfectissimâ probavit.

[20] 15.
Quòd in demonstranda Animæ immortalitate tam propè scopum attigit, ut certum sit illum firmiter eam credidisse immortalem.

[21] 16.
Huic consonare dicta ejus pia ac generosa supremo instanti fato.

[22] 17.
Multa occurrere in ejus Philosophia quæ Dei exsistentiam Animæque immortalitatem necessariò inferunt.

[23] 18.
Tredecim loca in Epistolis eodem spectantia.

[24] 19.
Insignem solummodo Naturæ peritiam eum Atheismi reddidisse suspectum.

[25] 20.
Ridicula quorundam obtrectatio; qui eum tanquam vertiginosum mentísque malè compotem considerant.

[26] 21.
Inventa ejus maximè paradoxa cum nupera Philosophorum observationibus arctissimè cohærere.

[27] 22.
Quomodo Tychonica cœli fluiditate primum suum secundúmq; Elementum collegerit.

[28] 23.
Quomodo ex Hypothesi Copernicana detexerit Materiam cœlestem circa Solem, ad modum Vorticis, circumrotari.

[29] Vid. Sect. 7.

[30] 24.
Quomodo ex rapta hujus Vorticis Solis Stellarúmque generarationem intellexerit.

[31] 25.
Quomodo hinc Luminis ac Colorum intimè natura illi enotuerit.

[32] Vide Sect. 6.

[33] 26.
Quæ Philosophorum Observationes eum invitaverint ad credendum Terram olim fuisse Solem Stellámve fixam.

[34] 27.
Enumeratio quarundam Magnetis proprietatum, generalísque ex eis Conclusio; quod, si Terra Magnes sit, in axe alicujus Vorticis eam olim sitam esse oportuerit.

[35] Vid. Sect. 5.

[36] 28.
Eadem conclusio particulatim tum è Duritie Terræ Magnetica,

[37] 29.
Tum è subtilitate particularum & foraminulorum magneticorum, illata.

[38] 30.
Cartesii indoles modesta ac sobria.

[39] 31.
Nimiùm tamen illum indulsisse suo Genio Mechanico, sed in immensum Reipublicæ literariæ commodum.

[40] 32.
Qui nihil sciri posse conqueruntur, non tam opprobrio Philosophiam afficere, quàm suam excusare ignaviam.

[41] 33.
Aliquid sciri posse in rebus naturalibus Cartesium clarè edocuisse.

[42] 34.
Qui ea quæ ad mentem excolendam inserviant nihil ad vitam humanam conferre statuunt, apertè profiteri se degere belluinam.

[43] Vide Schol. in Præfat. 2. Sect. 7.

[44] Meteor. lib. 2. cap. 9.

Cite as: Henry More, ‘Epistola H. Mori ad V. C.’, from Opera omnia, I (1679), 105-129, http://www.cambridge-platonism.divinity.cam.ac.uk/view/texts/diplomatic/More1679B, accessed 2020-10-21.