skip to primary navigation skip to content
<87>

[LIB. III.] CAP. IX.
De acquisitione Bonorum Externorum.

1. QUantilla pars Bonorum Externorum ad humanam Beatitudinem requiratur, satìs suprà indicavimus. Restat jam ut breviter evincamus, si vel ex illorum omnium quæ diximus Bonorum externorum accumulatione humana Felicitas aliquo modo perfectior videri possit & consummatior, quòd Virtutes morales non mediocrem vim habeant ad eorundem etiam omnium acquisitionem.

2. Præcipuas igitur eorum species recensebimus denuo, perpetuóque indigitabimus quantam vim habeant ex Virtutibus aliquæ, si non omnes, aut ad illa ipsa Bona acquirenda, aut saltem quæ ipsis analoga sunt, & quæ præstantiora tamen eis rectiùs existimare poteris quàm succedanea.

3. Cæterùm quod ad duas primas ipsorum classes attinet, Bona utique illa Animæ atque Corporis, manifestum est permagnam vin habere Virtutem ad ea ipsa in specie adipiscenda, vel saltem augenda & conservanda. Quod primò liquere potest de Bonis eis externis quæ ad Animam referuntur; qualia sunt Ingenii dexteritas & subtilitas, Memoriæ fidelitas & comprehensio, item Scientia, Ars, & Sapientia.

Ecquid enim Ingenium acuere magis potest subtiliúsve reddere quàm Philosophica illa quam suprà descripsimus Temperantia? Cùm è contrà vel optimum subtilissimúmque ingenium ex Ebrietate & Ingluvie turpíque voluptate obtusum torpidúmque evadat.

4. Eadémque prorsus ratio est de Memoria, cujus vires proculdubio mirum in modum conservat confirmátque Sobrietas & Temperantia; Exercitatio autem adauget, quæ fructus est Industriæ & Diligentiæ: Cùm interim nihil magis illam facultatem labefactet quàm Ebrietas, Venúsque immoderata, quàm Somnolentia denique, & Desidia.

5. Artes Mechanicas Virtus quidem non docet Moralísve Philosophia; nec sanè Scientias Physicas Mathematicásve: verùm nè parùm contribuere videatur Virtus ad eas omnes ediscendas, ex prædictis satìs constat eam conferre & Ingenii subtilitatem & Memoriam. Quibus Diligentiam addas, &, quá Mathematica præsertim studia carere non possunt, Mansuetudinem quandam animi & Patientiam.

6. Summum verò divinissimúmq; Moralis Philosophiæ donum habenda est illa quam adeò accuratè suprà descripsimus Prudentia, quæ quidem cùm ad omnes Intellectuales habitus acquirendos permagnam vim habet, tum ad Sapientiæ acquisitionem, omnium sanè maximam. Cui tamen tanquam individua quædam comes adjuncta semper intelligitur illa quam modò dixi Philosophica Temperantia.

Frustrà enim ad rerum Divinarum cognitionem aspirat, quæ propriè Sapientia dicitur, qui hisce duabus Virtutibus destituitur. Impuro enim fas non est quod puram est attingere, quemadmodum præclarè nos docet in Phædone Plato: Qui cum inibi contendat neminem nondum exuto corpore ad puram sincerámque Veritatem pervenire posse, quid, obsecro, existimandum est de eis qui nè vilissimas quidem corporis sordes & cupiditates exuerunt, adeóque cæcutiunt, ut nè opus quidem esse arbitrentur ad <88> Veritatem percipiendam ut hisce corporeis inquinamentis expurgemur; sola sufficit industria & indomita quædam animi pervicacia. Quâ quidem nulla potest esse vox vesana magìs magísve ridicula.

7. Perinde enim est ac si quis oculorum lippitudine laborans, qui tamen velit etiam res longinquas clarè & distinctè perspicere, nolit tamen oculis medelem adhibere, sed pertinacem tantummodo sæpéque repetitam aciei intentionem in objecta quæ adeò gestit cernere: Quo tamen tantum abest ut meliùs videat, ut potiùs necesse sit quòd intempestivâ hâc cernendi contentione magìs magísque indies cæcutiat. Est autem hæc oculorum medela, illa nimirum suprà dicta Prudentia & Temperantia.

8. Ecquis enim est qui proprio Marte de Deo, de Animæ nostræ Immortalitate, déque Divina Providentia, solidè & constanter Philosophari potest, absque aliquali Animæ à suo corpore separatione, hoc est, absque Platonica illa mortis meditatione, quâ à corporeis omnibus affectibus rescindimur quasi & revellimur, quâque in amorem illum Divinum, qui solus vera certáque de abditissimus rerum Divinarum Mysteriis oracula effundere novit, abripimur toti & absorbemur? Quantò enim magìs per Prudentiam illam Temperantiámque Philosophicam extinguuntur in nobis animales affectus & corporei, tantò magìs in consensum cum Intellectuali Mundo, ínque Divini Luminis conspectum, emergimus.

Sapientia igitur, sive Divinissimorum Arcanorum Scientia, perfectæ Virtutis genuinus fructus meritò est habendus.

9. Quod ad ea bona quæ ad Corpus referuntur attinet, cujusmodi sunt Robur, Agilitas, Sanitas, & Pulchritudino; Robur sanè non tam Virtutis donum quàm Naturæ videtur: quanquam ipsius Conservatio etiam Virtuti sit accepta referenda. Imò verò non videtur omnino veri dissimile quin Corpus, quod alioqui infirmius futurum erat, ex Tolerantiæ exercitiis multò possit fieri robustius.

Agilitas verò corporis non solùm Virtutis alumna esse potest, sed etiam genuina filia. Temperantia enim & Diligentia superfluam corporis molem ut plurimùm diminuunt, satísque magnam spirituum copiam progignunt. Unde necessariò nascitur hæc corporis Agilitas.

10. Virtutis autem donum maximè omnium conspicuum est corporis Sanitas, quæ cùm omnibus ferè Virtutibus, tum præcipuè Temperantiæ debetur & Pietati, juxta Chaldaicum illud, si rectè memini, Oraculum; Ad Pietatis opus vegetum si extenderis ignem Mentis, & hos fluxos sanabis corporis artus. Expurgatus enim Animus etiam corpus quodammodo purifact & emundat, benignâq; suâ luce irradiat, virésque ejus corroborat. Dum verò ipsa Anima vel acescit odio, vel invidiâ tabescit, vel cæcis quibuslibet curis marcescit & cupiditatibus, impossibile est quin simul labefactetur corporis etiam sanitas atque robur. Quid igitur tandem fiet de eo corpore cujus vires ebrietate quotidianâ & ingluvie obruuntur, aut indomitâ exhauriuntur libidine?

11. Sunt igitur corporis morbi ut plurimùm vitiorum animi effectus. Nam & Majorum peccata sæpenumerò luunt infelices posteri, Parentúmque morbi simul cum agris titulísque quasi hæreditario quodam jure in filios derivantur. Quod quidem onus nullâ efficaciori ratione abjicere à se possunt & excutere, quàm si severiter velint Pietatem & Virtutem colere.

Quemadmodum enim omnibus animi Vitiis Justitia antiquior est, ità omnibus corporis Morbis illius Sanitas & Valetudo: Prout etiam innuere videtur vetustum illud carmen apud Maximum Tyrium; O Dearum antiquissima Sanitas, Utinam tecum habitem Vitæ quod reliquum est meæ. Cujus voti nemo citiùs futurus est compos quàm qui sincerè Pietatem colit & Virtutem.

12. Cùm verò Sanitatis corporeæ largitrix Virtus sit & conservatrix, necesse est ut eadem quoque corporeæ Pulchritudinis sit itidem mater pariter atque nutrix: tum quòd Venustas corporis sive Pulchritudo quasi flos & fructus ipsius Sanitatis sit, nec tam re quàm mente & cogitatione à corporis valetudine secerni possit; tum etiam quòd Virtus sit ipsius Animæ & sanitas & pulchritudo, quæ dum è spirituum motu, qui tum per oculos præcipuè tum per totum vultum translucent, emicare cernitur, non potest non mirabilem elegantioribus formarum spectatoribus venustatis decorísque speciem exhibere: ut omittam ea quæ ad totius corporis gestum attinent atque motum; qui non potest non esse admodum honestus & venustus, dum à pulchra probáque Anima gubernatur.[1] Quàm amabiles Virtutis indices sint oculi, observavit etiam * Marcus <89> Antoninus: Vir bonus & simplex & benignus etiam in oculis hæc præ se fert, nec potest se abscondere.

13. In iis verò qui à nativa Innocentia vel ab acquisita Virtute desciscunt, & ad Vitium inclinant & turpitudinem, observare sanè potest non imperitus spectator, ipsorum etiam vultus paulatim immutari: &, tametsi nec figuræ concinnitas desit, nec vulgari forsan oculo satìs gratus color, florem tamen formæ lucémque animadvertere poterit hebescere paulatim, & ex sinceriori luce in igneam quandam impuritatem fæcémve spissescere; Spirituum etiam motum subdolum magìs magísve stupidum factum esse; totúmque aspectum aut fictum & artificiosum, aut durum impudentímque, evasisse. Quæ veræ moralíque vultûs puchritudini prorsus sunt contraria.

14. Qui verò è contrà sedulam Virtuti dant operam, & ad purgatum Animæ statum seriò contendunt, etiam vultus eorum oculósque verecundiores lucidiorésque paulatim fieri observare licet. Quin & in eis ipsis quorum faciese ex nimio fortasse Virtutis veræque Sapientiæ studio pallor maciésque totas occupaverint, notare tamen poteris amabilem quandam & venerandam venustatem & benignitatem etiam pallori huic & maciei ut plurimùm insidere. Adeò ut nemini pulchritudo corporis deesse possit cui pulchra non deest Anima, quæ mundos purósque corporis spiritus venustè & decorè moderetur.

15. Quantum igitur Virtus ad acquisitionem Bonorum animi corporísque conferat ex prædictis abundè constat. Quantum verò ad ea Bona adipiscenda valeat quæ ad Suppositum referuntur, (qualia sunt Libertas, Honores, Divitiæ, Nobilitas, Amicitiæ, & id genus reliqua,) ex subsequentibus patebit. Quæ quidem cùm ea ipsa sint bona quæ bona Fortunæ vulgò dicuntur, non est profectò exspectandum ut tam necessario nexu à Virtute dependeant quàm illa bonorum genera quæ præcesserunt. Quòd verò de se apta nata sit Virtus ad ea assequenda, equidem credo haud difficile fore perpetuis rationibus evincere.

16. De Libertate enim manifestum est quòd etiam integræ Gentes eam Virtuti debeant, dum incursantes hostes à patriæ finibus per Fortitudinem strenuè amoliuntur, sine qua impossibile esset quin in turpem durámque abducerentur servitutem. Qui verò in bello capiuntur servíque fiunt, haud rarò accidit quòd postmodum ob fidem, prudentiam & diligentiam, à Dominis suis manumittantur; quemadmodum passim observare licet in Comœdiis Romanis. Quòd autem in Pace Justitia Legúmque observatio Libertatem nostram conservat, dum Fures, Latrones, Homicidæ, dum Patriæ Principísve Proditores conjiciuntur in vincula, móxque capite plectuntur, ità obvium est ut nihil necesse sit notare.

17. Quòd si fortè vir probus (quod rariùs tamen contingit) etiam Virtutis causâ abducatur in carcerem, omnem tamen Libertatem suam perdidisse nullo modo est existimandus. Equidem si quò retrudi posset ubi à Deo Virtutéque secluderetur, ii demum carceres horrendi meritò videri deberent valdéque extimescendi: Hujusmodi autem nulli sunt præter solas improborum animas.

Frustrà igitur viro probo carceris squalorem, frustrà solitudinum minitaris: Siquidem ille non potest non splendidè habitare quem præsentia Divina illustrat semper & circumfulget; nec solus esse, quicum universæ tam liberè versantur Virtutes bonáque Conscientia.

18. Præterea, cùm Libertas sit nihil aliud quàm potestas agendi ut velis, manifestum est quòd vir probus liber sit etiam in vinculis & carcare; quandoquidem necesse est ut ille semper agat ut vult, qui non aliter secum agi velit ac Divino Fato & Providentiæ visum est, utpote qui animum voluntatémque suam Providentiæ Divinæ conformem semper habet & consentientem.[2] Omne nihi congruit placétque quod tibi gratum est & congruum, O Munde, i. e. O pulchra rerum Universitas à sapientissimo Deo condita & gubernata. Quæ divina prorsus vox est Marci Antonini, veróque Philosopho digna.

19. Quantùm verò ad Honores; Ecquis inveniri potest ad publica munia obeunda instructus magìs magísve idoneus quàm vir probus, quem Justitia, Magnanimitas, Fides, Constantia, Munificentia, Prudentia, Fortitudo, Vigilantia, reliquæque id genus Virtutes, tam mirificè muniunt & adornant.

Quin & de facto hujusmodi sunt omnes per totum terrarum orbem qui ad publica eliguntur munera; aut saltem sub hisce titulis commendantur, coluntur, decantantur. Quòd si revera tales aliqui non essent, essent tamen ad minimum virorum bonorum vicariæ quædam imagines, atque statuæ ipsorum titulis nominibúsque ornatæ, quas dum homines colunt, etiam ipsos viros bonos tanquam invisibilia quædam Numina existimandi sunt colere & venerari. Adeò ut nemini certiùs Honores debiti deferri videan <90> tur quàm viro probo, quem aut ipsum, aut ipsius saltem imaginem, omnes ubique terrarum homines colere observantur.

20. Sed nè ditescat satìs vir bonus periculum est, cùm fraudes, rapinæ, perfidia, adulationes, amicorum proditiones, & id genus reliqua flagitia, ad opes accumulandas via videantur compendosissima.

Est autem illud stutissimum ditescendi genus, quando pretium millecuplo majus valore rei emundæ solvitur. Quod tamen fit, quando quis vel minutissimam Virtutis partem Honoribus commutat vel Divitiis. Honestiores suppetunt ditescendi rationes etiam è Virtutis penu depromptæ. Cujusmodi sunt Diligentia, Fides, Frugalitas, Temperantia, & id genus aliæ Virtutes, quæ produldubio satìs magnam vim habent ad honestam quandam opulentiam rerúmque copiam. O dii immortales! (inquit Cicero,) non intelligunt homines quàm magnum vectigal sit parsimonia.

21. De Nobilitatis acquisitione nè minima quidem suboriri potest addubitatio, cùm ipsa Virtus verissima sit Nobilitas, & perfectissimus primúsque omnis nobilitatis fons atque origo; quemadmodum suprà ea de re aliquantò fusiùs disseruimus.

22. Postremò, quod Amicitias attinet, quantum ab eis Virtuti debeatur ex eo intelligas, quod nullæ veræ sine Virtute Amicitiæ esse possunt, nec ullus purus & ingenuus Amor, sed solummodo sordida lucri alicujus vel emolumenti cupiditas, aut inutilis quidam levium & nugantium animorum lusus & lascivia.

Sola Virtus veras conciliat Amicitias & conservat, quæ cùm se extulit, (prout præclarè ea de re disserit apud Ciceronem Lælius,) lumènque ostendit suum, & idem aspexit agnovítque in alio, ad id se admovet, vicissímque accipit illud quod in altero est, ex quo exardescit Amor sive Amicitia. Addítque insuper, Amare nihil aliud esse nisi eum ipsum diligere quem ames, nullâ indigentiâ, nullâ utilitate quæsitâ. Ad quem sensum etiam alibi loquitur Cicero, paulóque apertiùs & venustiùs;[3] Amicitiam si ad fructum nostrum referamus, non ad illius commoda quem diligimus, non erit ista Amicitia, sed Mercatura quædam utilitatum suarum.

Unde consequitur, nullum humanæ vitæ præsidium ipsâ Virtute majus esse posse, cù sola per se tantam vim habeat alliciendi homines ad diligendum & ad conciliandam eorum benevolentiam, quam omnia honesta & opportuna officia comitari necesse est.

23. Est certè è Virtutum choro una Veritas quæ Amicitiæ minùs apta videtur, cùm odii potius & inimicitiarum parens à plerisque habeatur. Ubi profectò perridiculum quiddam nihi semper visum est accidere in rebus humanis, quòd illius Judicis vocem oderint plerumque homines, ad quam ipsi tamen perpetuò videri volunt provocare.

Cæterùm nulla firma constánsque Amicitia Veritate carere potest, non magìs quàm fide & simplicitate, quæ necessarium est omnis veræ Amicitiæ fundamentum. Neque enim fidum esse potesi (inquit Cicero) multiplex ingenium & tortuosum; addo occultum tacitúmve: multò minùs adulatorium nimísque obsequiosum. Molesta quidem Veritas est, sed Obsequium multò molestius, inquit ille, quòd peccatis indulgens præcipitem amicum ferri sinat.

Sed nec molesta Veritas est eis qui seriò Virtuti dant operam, quos non potest non mirificè oblectare omnis prudens Monitio quæ acerbitate caret & contumeliâ, tanquam indubitatum perfectissimæ Virtutis sincerissimæque Amicitiæ testimonium.

24. Fateor equidem multò diductiùs hisce de rebus agi posse multóque copiosiús: sed pauca hæc sufficiant ad significandum quàm magnum momentum habeat Virtus ad Externa etiam Bona cujuscunq; generisi adipiscenda, quámque tutum firmúmq; contra omnes humanos casus in ea positum sit præsidium.

CAP. X.
De Bono illo Externo, Summo Æternóque, ad mentem Philosophorum.

1. UNicum solummodo superest Bonum externum, quod & æternum est. Cœlum ipsum non stultitiâ, quod dicitur, sed Virtute, petimus, beatorúmque geniorum societatem. Qualem describit Oraculi Responsum de Plotini animæ transitu ad felicissimum illum statum: -----Ad cœtum jam venis almum Heroum blandis spirantem leniter auris; Heîc ubi Amicitia est, ubi molli fronte Cupido Lætitiâ replens liquidâ, paritérque repletus Semper ab Ambrosiis fœcundo è Numine rivis. Unde serena quies castorum & dulcis Amorum Illecebra, ac placidi suavissima flamina venti.

2. Cui quidem descriptioni affine est pium illud Catonis votum & Professio;[4] Non me vixisse pœnitet, (inquit ille) quoniam ità vixi ut non frustrà me natum existimem; & ex vita hac discedo tanquam ex hospitio, non tanquam ex domo. Commorandi enim Natura diversorium nobis, non habitandi locum, dedit. O præclarum diem cùm ad illud Divinum Animorum concilium cœtúmque proficiscar, & cùm ex hac turba & colluvione discedam!

3. Quam opinionem etiam, tanquam de suo, repetit alibi Marcus Cicero.[5] Non enim is ego sum qui Animum simul cum homine interire putem, tantúmque mentis lumen Divinâ Naturâ delibatum posse extingui, sed potiùs certo tempore emenso ad immortalitatem redire. Quod ità ab eo dicitur, quasi præsens hæc nostra vita mors quædam Animæ esset. Quod disertè affirmat Scipio Africanus percontanti Cornelio de suis defunctis an viverent:[6] Imò verò (inquit) ii vivunt qui ex corporum vinculis tanquam è carcere evolaverunt: Vestra verò quæ dicitur vita, mors est. Hujusmodi multa passim apud Ciceronem occurrunt, ut de Plotino nihil dicam & Platone.

4. Quæ quidem Immortalitatis spes, cùm etiam Paganis illam antiquitùs effulsisse atque enotuisse videamus, è Morali Philosophia nullo modo est excludenda; utpote quæ malorum eorum omnium externorum quibus innocua Virtus, sive per arcanum quoddam fatum, sive per nefariorum hominum invidiam & improbitatem, in hac vita vexari possit & affigi, certissima sic justissimáque compensatrix. Hâc igitur spe solâ fretus vir probus atque magnanimus omnia quæ cadere in hominem possunt subter se habet, eáque despiciens casus contemnit humanos, culpáque omni carens, præter Virtutem & immortalitatem nihil censet ad se pertinere. Quemadmodum alicubi de Virtutis robore præclarè gloriatur Cicero.

5.E{illeg} autem hæc animi spes atque fiducia olim in Socrate valde memorabilis, quâ tam facile adversarios suos mortémque ipsam contempsit. Qui cùm Apollinis oraculo sapientissimus est judicatus, in hoc tamen solo sapere videri voluit quòd, cætera incertus, de Animæ immortalitate nihil dubitârit: neque enim hac de re (ut testatur apud Ciceronem Lælius) tum hoc, tum illud, ut in plerisque, sed idem dicebat semper, Animos hominum esse Divinos, iísque cùm è corpore exiissent reditum ad cœlum patere, optimóque & justissimo cuique expeditissimum.

6. Itaque si qua in re quæ ad Bona spectat externa videri possit Virtus nobis officere, æquo tamen id animo constantíque ferendum est, cùm adeò ingens nos maneat post breve hujus vitæ curriculum compensatio. Imò verò in lucro potiùs ponere debemus quicquid in externis bonis, Corporis putà & Fortunæ, patimur; quandoquidem, si rectè atque sapienter, & prout res ipsa nos monet, hujusmodi jacturis uti velimus, quantum Bonis istis externis adimitur, internis Animi bonis tantundem additur & amplius.

Cùm vero Bona illa externa, sicut Corpus ipsum, mortalia sint & caduca, Interna verò non minùs quàm ipsa Anima immortalia & sempiterna; equidem ex his multò adhuc confirmatiores esse debemus ea lucra potiùs, quæ in corpore vel fortunis patimur, appellanda esse quàm damna & infortunia, auctioresque & locupletiores nos exinde magis fieri quàm mutilatos quavis ratione aut diminutos.

7. Quemadmodum enim perridiculum esset, siquis ex eo quòd pretium solverit centuplo minus viliúsve eâ re quam emit, conquereretur tamen se hâc ratione factum pauperiorem, fortunásque suas indè esse comminutas: Ità profectò mihi videtur æquè absonum atque absurdum sipquis contra Divinam Providentiam querelas adhiberet obo ea quæ in externis bonis patitur, cùm ex istis damnis & injuriis tanta internis animi bonis fieri possit accessio, quæ maximam sanè partem humanæ felicitatis conficiunt, quæ non brevissimo hujus vitæ spatio, sed æternis immortalitatis seculis, mensuratur & clauditur. Ità ut si quis rectè sapere velit, non tam abhorrere debeat à rebus asperis & adversis, quàm eas tanquam sapientissimi Dei dona, maximáque & efficacissima Virtutum perficiendarum instrumenta, agnoscere & amplecti.

Hæc enim animæ vires explorant, omnéque ejus vitium & rubiginem deterunt & abstergunt; hæc Prudentiam, Fortitudinem, Sinceritatem nobis ingenerant, omnemq; omnino Virtutem; aut saltem nullam in nobis hactenus sinceram fuisse Virtutem, in opprobrium nostrum, clarissimè demonstrant. Cùm igitur externa illa mala adeò utilia sint, existimari etiam debent, ut salubria omnia medicamenta, tolerabilia.

8. Atque ea certè mala externa quæ Animum nostrum affligere non possunt nisi per propriam ipsius imaginationem, (juxta illud Epicteti,[7] Perturbant homines non res ipsæ, sed falsæ ipsorum de rebus sententiæ,) si cui illa intoleranda sunt, parùm se in Virtute profecisse agnoscat. Virtus illa nulla est quæ propriis viribus, nullis externis suffulta adminiculis, omnes imaginarias passiones non valuerit devincere & debellare. Ipsis verò corporis sensibus molestis & dolorificis obniti, eósque comprimere vel demulcere, aut efferatiores factos constanti tamen animo perferre, id certè supra humanæ naturæ vires positum esse potiori jure existimetur.

[8]Qua igitur de re præclarè, ut de omnibus, Cicero: Dolor esse videtur acerrimus Virtuti adversarius; is ardentes faces intentat; is fortitudinem, magnitudinem animi, patientiam se debilitaturum minatur. Quod tamen tam frequenter præstare non posset, nisi nosmetipsi in culpa essemus. Rectè enim instituta probéque imbuta natura res quædam invincibilis est. Sed nos, quod meritò ille conqueritur, umbris, deliciis, otio, languore, desidiâ animum infecimus, opinionibus malóque more delinitum mollivimus.

9. Quòd verò supra humanæ naturæ vires non sit vel summos dolores sponte nostrâ suscipere, ex eo manifestum est, quòd vel inanis gloriæ cupiditate, vel ex alicujus consuetudinis vi aut superstitionis, multi permagnos quidem & intolerandos dolores pertulerunt.

[9]10. Nihil hîc attinet dicere de pueris Spartanis, qui ad aram verberibus accepti ut multus è visceribus sanguis exiret, nonnunquam etiam ad necem, non modò non exclamaverunt unquam, sed nè ingemuerunt quidem. Nihil de uxoribus Indorum, quas cùm plures singuli haberent, in certamen judiciúmque venerunt quæ cum defuncto marito viva combureretur[10] Nihil de Egyptiis, qui quamvis carnificinam subire maluerunt quàm ibim, aspidem, felem aut canem violare. Nihil de Turcis aut Americanis, qui immania spontaneæ Tolerantiæ specimina, aut superstitionis aut ostentationis causâ, frequentissimè ediderunt. Hujusmodi enim exemplis omnes scatent Historiæ.

11. Quòd si natura rudis, inculta, imperita, barbara, veræque Virtutis rerúmq; optimarum ignara, tantâ polleat animi firmitudine & tolerantiâ; veráne ac genuina Virtus, quæ Divinum quiddam est, cúmque Deo ipso conjuncta, splendidâque beatæ Immortalitatis spe armata semper & præmunita, potéstne illa tergiversari, iísque malis cedere quibus inermes ipsos barbaros succumbere maximopere puduisset? Minimè gentium, vera sinceráque Virtus id non potest. Facilè tamen id possunt illius mulliusculi quivis & delicatuli proci, qui leviter cum illa deliciari amant & colludere, noménque suum ex ipsius familiaritatis opinione ornare utcunque & cohonestare: Siqiud verò duri asperíve illius causâ subeundum præsentiant, personam exuunt perbelli isti Histriones, séque non Virtutis amatores, sed honorum, opum, corporísque voluptatum, palàm apertéque ostendunt.

12. Quamobrem qui seriò philosophari velit, cùm tam manifestum sit supra illius vires positum non esse, (quod infinitis ferè exemplis possemus probare, nisi brevitati studeremus,) oportet eum toto animo eniti ut perfectam assequatur Patientiam, quâ omnes omnino animales voluptates corporísque dolores subter se habeat, prorsúsque contemnat, solâ Virtute contentus, certissimóque illo Virtutis fructu beatâ Immortalitate; nec audere priùs aut apud seipsum fingere, aut profiteri apud alios, se ullam habere Virtutem, quàm eam quam suprà descripsimus Patientiam assecutus fuerit. Neque enim rectè habere dicimur vel tenere id quod in cujuslibet potestate est è manu nobis excutere.

13. At verò inquies, Ain' tu, éstne sic sapere via ad humanam felicitatem expeditissima? Magnatem me faciet hæc tua Philosophia, aut Familiam meam opulentam? An non potiùs hæc tua decantata Virtus bonáque Conscientia, nisi fortè ubi benigniori degitur sub climate, rectà perducet hominem ad Ignem vel Patibulum, quemadmodum infinita testantur exempla à primis usque temporibus repetita, pérque totum terrarum orbem passim edita? Ejusmodi verò Virtutis ratio exponi debet, non quæ aliquibus locis aut temporibus accommodata sit, sed quæ omni loco ac tempore quæ bona sunt nobis conciliet, mala verò aut procul à nobis averruncet, aut saltem eis ferendis, siquando obveniant, nos semper efficiat pares.

Quantum Virtus ad Honores Opésque & ad alia id genus bona conferat, suprà jam innui, nec hîc repeto. Solùm addo, honestam paupertatem injustis divitiis esse præferendam, eásque divitias esse injustas quæ vel minimâ Virtutis jacturâ acquiruntur vel retinentur. Relinque tuis Virtutem tuam in hæreditatem, quâ si carent, non merentur tuo tanto cum dispendio ditescere. Si eam habent, superfluis non indigebunt divitiis.

14. Quod verò Ignem attinet & Patibulum; Si Patientiâ cares, pro certo scias te <93> occultum semper aut Principis, si res tulerit, aut Patriæ, aut Religionis, aut Amicorum, aut horum omnium, tecum circumgestare proditorem. Quò si Patientiâ satìs sis instructus, dic feroculis istis, dic istis hominum larvis, Animam humanam nec flammis absumi posse nec aquis extingui, nec ullis tortorum lanienis distrahi in partes nec discerpi, nec ipsam Virtutem ab invita Anima divelli; nec Deum ipsum à Virtute Animâque.

15. Præterea, Summæ esse & improbitatis & stultitiæ, quando Deus hanc vitam nostram reposcit, non lubentissimè reddere depositum tam potenti justóque Petitori. Reposci autem ab eo semper, quoties ejusmodi proponuntur vivendi conditiones quæ consistere non poterunt cum ea observantia quam Deo debemus & Virtuti.

16. Postremò, In extremis angustiis non solere Deum deesse suis, vitámque beatam vix in mediis tormentis interrumpi, modò non remittat se Animus, nec eum incepti pœniteat, sed forti & sincero affectu in mediis doloribus ad Deum perpetuò anhelet beatámque immortalitatem. Animam enim nostram ex omnibus hisce sive exustionibus sive lanienis ad oras superas, Divinúmque illud Animorum concilium cœtúmque, integram & indelibatam pervolare, summísque gaudiis & tripudiis, tanquam ex diuturniori aliquo bello victricem exilióve reducem, in cœlestem patriam excipi.

17. Quæ ibi lætitia! qui triumphi! quàm suaves beatorum Geniorum Animorúmque congressus & complexus! quàm amica colloquia! Quæ congratulationes redeunti à tantis laboribus Animæ, támque dira ob Veritatis Virtutísque amorem perpessæ! Quàm solidis plausibus, quàm canoris acclamationibus Supernæ illæ sedes reboabunt! vel potiùs quàm solidam & sempiternam felicitatem adipiscetur victrix Anima in supernis illis sedibus! ubi æternâ juventâ floret impollutus Amor, sinceráque Amicitia; ubi divini discurrunt Splendores, pucherrimíque bonorum Geniorum obversantur vultus & aspectus; ubi purum circumfulget Veritatis lumen, veræque Virtutis candore omnia renident; ubi perpetua rerum pax & tranquillitas, quies inconcussa & inexpugnabilis securitas; ubi denique ea est voluptas & felicitas quam alibi humanæ animæ nusquam possunt experiri.

18. Dei enim imago quædam Animus est, ex ipso Deo delibata & profecta: Profecta autem à Deo cœlum ipsum appetit, nam in eum locum unde discessit semper optat redire. Terra autem si cui appentenda, Corpori soli est. At verò Animis æterna cœli sedes quærenda, eáque propria illorum patria. Siquidem animorum nulla in terris origo inveniri potest, ut præclarè ea de re philosophatur Cicero.[11]

19. O vitam verè vitalem, quæ intimos Animæ sensus hâc crustâ Corporis crassóq; cortice nudatos jucundissimis cœli voluptatibus lenissimísq; Divinæ auræ spiraculis tam mirificè percellit, perflat & permulcet! O beatissimum victricis Virtutis statum omnibus bonis & gaudiis circumfluentem! Sed & beatam illam mortem & carnificinam, quæ fortes & constantes animas ad tanta gaudia tantásque voluptates transmittit!

20. Magna sunt, fateor, quæ hîc loquor & per totum hunc libellum: Majora tamen non sunt quàm quæ veræ & genuinæ Moralis Philosophiæ descriptioni competant: Neque enim rectæ Rationis limites captúmve transcurrunt, nec insigniorum Ethnicorum excedunt professiones & testimonia.

21. Verùm nequa fraus fiat Religioni, apertè dicam liberéque quod sentio, nempe, Præclara illa ferè omnia de Deo, de Anima, que Virtute, quæ in veterum Philosophorum scriptis reperiuntur, vel quæ de præstantiorum Ethnicorum dictis factísve memoriæ produntur, aut antiquissimæ Ecclesiæ Dei doctrinæ vetustæve Cabbalæ, aut æterno, Dei Filio, LOGO accepta esse referenda; qui ab omnibus retro seculis singulos homines aliquali, quosdam verò pleniori præter cæteros acrioríque, sensu honestatis imbuit.

* Hæc est enim illa lux quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, prout Christiana testantur oracula. Pythagoram verò è fontibus Hebraicis sapientiam suam hausisse Scriptores veteres tum sacri tum prophano suis certatim confirmant suffragiis. Hujus autem sapientiæ partem præcipuam, de Deo, de Animæ immortalitate, que Vita ac moribus, in Platonem derivatam fuisse, mox in Stoam Peripatúmque, postea verò in totum ferè terrarum orbem redundâsse, manifestius videtur quàm ut quisquam de eo possit dubitare.

22. Quamobrem ut præclara aliquammultorum Ethnicorum Virtus & Sapientia Divinæ Providentiæ vim & benignitatem penetrantem ad omnia & longè latéque dimanantem non mediocriter illustrant, ità sanè Ecclesiæ gloriam obscurare non possunt; cù, quicquid pulchri apud Ethnicos occurrit, aut Ecclesiæ Dei doctrinæ debeatur, aut Divino Logo, quem Vetus Ecclesia è Tabernaculo elucentem, Nova verò (id est, Christiana) in humana Messiæ natura tanquam in sanctissimo quodam Templo gloriosè residentem, sanctè, prout par est, religioséque colit ac veneratur.

<94>

SCHOLIA

In Cap. X. Sect. 21.

HÆc est enim illa Lux quæ illuminat omnem venientem in hunc Mundum. Sententiam hanc è S. Johanne depromptam eo sensu adhibeo quo vulgò acciptur, tanquam si ad æternum Logon nudè ac simpliciter spectatum pertineret, & ad illius operationes ante Incarnationem perinde atque post. Verbáque, fateor, absolutè considerata ad eum sensum satìs apta sunt, sícque, ut Phrasis quædam Scripturalis, usurpari possunt. Sed enim verò solidum ac genuinum sensum istorum verborum, haud ità pridem cùm primam partem hujus primi Capitis Evangelii Johannis pensiculatiùs examinâssem, longè alium esse pro compertissimo habui. Neminéq; præeunte, sponte meâ si non diviniori aliquo instinctu, in eam sententiam incidi, ut ἐρχὸμενον εἰς τὸν κόσμον ad τὸ φῶς τὸ ἀληθινὸν referendum prorsus existimarem. Quam postea ex Grotio intellexi Veterum quorundam opinionem fuisse, Cyrilli putà & Augustini atque aliorum, nostrúmque etiam Hammondum eò propendere mox observavi. Ac proinde necessariò τὸ φῶς ἀληθινὸν intelligendum esse de Anima Messiæ cum æterno Logo nostráque demum carne unita. Id verò quod me maximè ad hanc cogebat sententiam, erat, quòd notâssem veram hanc lucem cum Propheta Johanne comparari; unde statim intellexi impossibile esse, ut τὸ φῶς τὸ ἀληθινὸν de æterno Logo abstractè intelligatur, sed de lumino concreto, Prophetáve intelligi oportere. Nihil enim magìs absurdum esse potest quàm ut Johannes cum æterno Logo, non autem cum Christo, Propheta nempe cum Propheta, homo cum homine, conferatur. Ipséque Christus Persona visibilis, de seipso loquens, Adhic parvo tempore Lux vobiscum est, Dum lucem habetis credite in lucem, &c. Et cap. 8. v. 12. Ego sum Lux Mundi. De Anima verò Messiæ intelligi ex suprà citatis locis & capite nono v. 5. porrò manifestum est, Quamdiu sum in Mundo, Lux sum Mundi. Brevì verò exiturum se ex hoc Mundo innuit versu præcedenti. Unde manifestum est de Anima Messiæ non de Æterno Logo intelligi. Ex quibus locis simul consideratis abunde patet, quàm naturaliter τὸ φῶς τὸ ἀληθινὸν ἐρχόμενον εἰς τὸν κόσμον, de Christo quatenus humanam animam corpúsque includat, intelligatur; ità ut de Homine Prophetâ, quîcum Johannes comparari possit, accipi debeat, non autem abstractè de Æterno Logo, ut sæpe apud Autores accipitur, dum verborum phrasin potiùs spectant quàm eorum, cum contextu, sensus cohærentiam.

Hunc ego sensum esse genuinum hujus loci pro persuasissimo habeo, & ut aliis idem persuadeam, brevem hanc Analysin quatuordecim primorum versuum hujus primi capitis Evangelii Johannis ipsis ante oculos, quanto possum compendio, exponam Horum igitur quatuordecim versuum scopus præcipuus maximéque generalis, est illustratio dignitatis Personæ Christi sive Messiæ. Dignitas autem illustratur primo à Divinitate illius; Divinitas ab unione Animæ cum Logo, à Creatione Mundi, & à Regeneratione Animarum quotquot in eum crediderint. Secundò, à collatione cum Johanne Propheta, illiúsque de ipso, testimonio. Tertiò denique ab ignorantia Mundi, qui optimum quodque ac Divinissimum semper rejiciunt, & tenebras pro luce eligunt, aut mediocribus saltem citiùs adhærent quàm summis maximísve ad quæ rarò eorum pertingit capacitas; unde factum est ut Testimonium Johannis ipsi Messiæ usui esset. Ad hæc ferè capita referri possunt omnia, quæ hoc Scripturæ Paragrapho continentur, quem admodum, quàm brevissimè potero, subindicabo.

Propter unionem igitur Animæ Messiæ cum æterno Logo, Divini Numinis Triunitas quatuor primis versibus memoratur, recensentúrque tres Hypostates, sub nominibus τοῦ {illeg}, τοῦ λόγου, {illeg} ζωῆς, quæ alibi appellantur ὁ τατὴρ, ὁ λόγος & τὸ ἁγιον πνεῦμα, 1 Johan. 5. 7. Ut verò Illuminatio passim Spiritui sancto attribuitur, ità hîc τῇ ζωῇ v. 4. καὶ ἡ ζωὴ ην τό φῶς τῶν ἀνθρώπων, Et vita erat Lux illa eximiorum hominum; vel Animarum præ cæteris sanctarum, non quarumlibet sed illibatâ sanctitate præcellentium; articulos enim in τὸ φῶς & in τῶν ἀνθρώπων hoc in loco eminentiam quandam denotare nullus dubito, ut nec omnes homines Spiritu sancto illuminari. Mirificè igitur hunc locum illustrat quod occurrit libro Sapientiæ, cap. 7. ubi describitur Sapientia illa quam eandem cum æterno Logo antiqui Patres agnoscunt, de qua inter cætera dicitur, Ἔστι γὰρ ἐν αὐτῆ πνεῦμα νοερὸν, φιλαγα{illeg} φιλάνθρωπον. Ut hîc apud Johannem, Ἐν λόγῳ ζωὴ {illeg}, ità illîc Ἐν σοφίᾳ πνεῦ <95> μα. Quæ Sapientia per Spiritum suum dicitur singulas per ætates in sanctas animas se transferre, & amicos Dei Prophetásque efficere. Ζωὴ autem æquè Hypostasis esse potest atque πνεῦμα, nec vitalem tantùm operationem significare, sed οὐσίαν ζωτικὴν vel ζωὴν οὐσιώδη ut loquitur Platonici. Apud quos frequentissimè ψυχὴ ζωὴ appellatur, nonnunquam ζωὴ ἀυτόζωος. Et certè si Evangelista ψυχὴ pro ζωὴ posuisset, meliori jure jurare potuisset Amelius Platonicus, Per Jovem barbarus iste com nostro Platone sentit, & juspicari Mysterium ab eo mutuatum. Nunc verò saniori judicio vel potiùs instinctu infallibili, ζωὴ non ψυχὴ posuit, cùm hæc Vita Spiritus sit æternus, qualis nulla Anima esse potest, cùm nullum Corpus sit æternum, ad quod Anima propriè refertur, nec Mundus æternus ante quem nulla creata est Anima.

Cæterùm ista obiter. Hoc maximè notatu dignum censeo, quatuor primis versibus doctrinam Trinitatis includi, tertiámque Hypostasin postquam Evangelista à munere illuminandi inspirandíque Prophetas descripsisset, eum statim, quanquam sine mentione nominis, ad recordationem eximii illius Prophetæ Jesu Nazareni delapsum esse, successúmque adventûs illius memoriâ recolere. Quæ certè Transitio satìs cohærens est, nec adeò opus est hîc ad inspiratorum hominum licentiam recurrere, qui omnia pro impetu, non præmeditato dispositu, quod ait Grotius, commemorare censentur. Lux igitur v. 5. est Anima Messiæ cum Logo quidem unita, et nunc demum incarnata, quem ipsum Jesum esse certò novit Evangelista, quamvis nominatim non memoret, sed planissimè indigitat, dum Johanni præfert, illiúsq; de eo testimonium adhibet quod facit v. 6. 7, 8. Manifestum autem est Johannem comparari cum luce v. 5. memorata. Quæ igitur nudus Logos æternus esse non potuit, sed Lux concreta prout suprà explicavi, sive eximius Propheta. Illa verò Lux v. 5. cum qua comparatur Johannes est eadem Lux quæ occurrit v. 9. Quæ affirmatur de Rivali Johannis, de ipso verò negatur. Ac proinde Jesus Nazarenus, non autem nudus Logos v. 9. intelligitur. Unde valdè consentaneum, si non omninò necessarium est ἐρχόμενον εἰς τὸν κόσμον, ad τὸ φῶς, non autem ad πάντα ἂνθρωπον, referri.

Hactenus autem Lux hæc eximia Jesus Nazarenus, consideratur tantùm ut insignis quidam Propheta, major equidem Mose & Johanne, utpote qui unius tantùm populi Luminaria erunt. Jesus verò Nazarenus Lux totius Mundi tum Gentilium tum Judæorum, quam ob causam dicitur omnem hominem illuminare. Divinitas autem illius vix indicari videtur ante quinque ultimos versus. Decimus verò planè eam arguit à Mundi Creatione. Undecimus etiam ex Hypothesi Judæorum, quorundámque Patrum, (quòd Anima Messiæ esset cum æterno Logo unita, quæ apparebat Patriarchis sub nomine Jehovæ & Dei Israelis, qui & ממרא דיי toties dicitur apud Chaldæum Paraphrasten, quem Græci appellarent λόγον θεοῦ,) perquam opportunè in Divinitatis illius testimonium pertrahi posset. Sed utcunque cùm ex decimo constet Deum esse, Judæósque Dei populum fuisse peculiarem, satìs concinnè dicitur incarnatus ad suos venisse, suósque eum non excepisse. Quòd autem Regeneratio in nomen ejus credentium, v. 12 & 13. ipsi attribuitur, id planè rursus arguit illius Divinitatem, cùm Regeneratio fiat per operationem τῆς ζωῆς, (quæ in Logo esse dicitur) sive Spiritûs Sancti. Unde perquam appositè additur, v. 14. Καὶ ὁ λογος σὰρξ ἐγενετο. Quod idem valet atque Καὶ γὰρ ὁ λογος σὰρξ ἐγενετο, Nè quis miretur Regenerationem Animarum Jesu Nazareno attribui, quippe qui merus homo non erat sed Logos incarnatus; in Logo verò ζωὴν εἶναι sive Spiritum, per quem Animæ nostræ regenerantur, notatum est v. 4. & per eundem singulas per ætates eximios quosdam homines Amicos Dei fieri ac prophetas.

Quòd autem ex eo quòd per totum hunc Paragraphum Animæ Messiæ nulla mentio facta sit, colligere volunt, Logon cum solo corpore humano sine anima conjunctum, Christum Dei constituisse, suámque opinionem confirmatum eunt ex illo loco ad Hebræos, cap. 10. v. 5. (Διὸ εἰσερχόμενος εἰς τὸν κόσμον, Quapropter ingrediens, vel ingressurus in Mundum (nam v. 7. dicit, Ecce venio) filius dicit ad patrem, Sacrificium & oblationem noluisti, corpus autem aptâsti mihi; id est, tale concinnàsti, in quo mortem pati possim & sacrificium fieri pro peccatis totius humani generis; quo intelligit corpus terrenum sibi à patre esse paratum, sic enim ברה significat:) certè nec ex dicto paragrapho, nec ex hoc loco ad Hebræos ullo pacto deduci potest tam absurda conclusio. Immò verò multo tolerabilius esset supponere cum Judæis antiquisque Patribus Animam Messiæ præextitisse cum æterno Logo unitam, (nam utrique Christum præextitisse agnoscunt, & antiquis Patriarchis apparuisse, cum tamen nudus Logos Christus esse non possit; unde Jehovæ onmen à primis seulis ipsi possit competere, ut & nomen ממרא דיי qui ipsissimus hic Logos est quo de agit Evangelista) quàm Christum ex solo corpore humano & Divino Logo con <96> stare, temerè imaginari. Nam hinc causa patet cur omissa sit mentio animæ Messiæ apud Johannem, quòd ממרא דיי i. e. λόγος in se Animam Messiæ concludat, ipsáque rursus omissio rem ità se habere aliquo modo arguat. Quod adhuc apertiùs facere videtur locus ille ad Hebræos: valdéque verisimile existimo traditionem illam de contractu Patris cum Anima Messiæ, (quæ occurrit in Pesikta) de redimendo populo per mortem suam, eidem Scipturæ quam citat Author ad Hebræos, innixam esse, illáque verba Psalm. 40. v. 8. In volumine libri scriptum est de me, ad pactum hoc referri. Et certè tum Grotius tum Hammondus מנלת ספר de instrumento contractûs intelligunt, quod valde congruit cum illa Traditione in Pesikta. Vide Myster. Pietatis lib. 7. cap. 7. sect. 6. Quòd autem, Corpus aptásti mihi, de nudo Logo corpus humanum assumpturo intelligi non potest, satìs constat ex dicto Psalmo v. 8. ubi fit mentio de Lege cordi inscripta, quod sanè non nisi admodum duriter ad nudum Logon potest applicari, quasi Lex Dei illius cordi inscribenda esset; igitur necesse est ut intelligatur de Anima Messiæ cum æterno Logo unita. Utrùm verò Septuaginta pro אונים, עצמ legerint, quod propiùs ad illius sonum & notarum similitudinem accedit, an, quod innuit Grotius, נדנה, quod propriè vaginam, metaphoricè corpus significat, quasi aptandum esset corpus præexistenti Animæ Messiæ, ut vagina gladio, in medio relinquo.

Quibus verò minùs placent tam longæ ambages, dicunt, quando Logos dicitur caro factus, per carnem σηνεκδοχικῶς intelligi Hominem, hominem verò includere animam. Quantùm verò ad locum ad Hebræos, באתי veni, reddi posse, quanquam LXX Interpretibus visum est reddere, ἣκω, venio.

Intereà loci satìs manifestum est, quis sit sensus genuinus noni versûs primi capitis Evangelii Johannis, nec de nudo Logo intelligendum esse quemadmodum ipse, aliíque multi hactenus intellexeramus, sed de Jesu Nazareno veniente in unc Mundum accipi oportere. Nec omnes homines Divino Logo aliter illuminari, quàm quatenus ille dici possit notiones boni ac mali, honesti ac turpis, animabus humanis in ipsa Creatione insevisse; Spiritu autem sancto, qui hîc ἡ ζωὴ dicitur & {illeg} Logo esse perhibetur, eas tantùm animas afflari, quæ sinceras se præstiterint & lumine naturalis Conscientiæ rectè ac fideliter usæ sint; qua de re vide quæ scripsimus Cap. 3. sect. 9 & 10. lib. 3. Enchiridii hujus.

FINIS.

[1] τῶν εἰς ἑαυτὸν lib. 10. sect. 15.

[2] τῶν εἰς ἑαυτὸν lib. 4. cap. 23.

[3] De Natura Deorum lib. 1.

[4] {illeg}

[5] De Consolatione{illeg}

[6] In Somnio Sciionis.

[7] Enchirid. cap. 26.

[8] Tusculan. Quæst. lib. 5.

[9] Tusculan. Quæst. lib. 2.

[10] Tusculan. Quæst. lib. 5.

[11] De Consolatione.

Cite as: Henry More, ‘Enchiridion ethicum’, from Opera omnia, I (1679), pp. 87-96, https://www.cambridge-platonism.divinity.cam.ac.uk/view/texts/diplomatic/More1679E-excerpt003, accessed 2024-03-29.