skip to primary navigation skip to content
<229>

CONTINENTUR
in hac parte

1. EPistola Claudii Clerselier ad H. Morum, quâ veniam ab eo petit publicandi Literas ejus ad Cartesium.

2. Responsum H. Mori.

3. Epistola prima H. Mori ad R. Des-Cartes, ubi præcipuè agitur de Natura Corporis & Vacui, de Mundi extensione, déque sensu Brutorum.

4. Responsum R. Cartesii.

5. Epistola secunda H. Mori ad R. Cartesium, ubi Responsa ad priores Objectiones novis, utplurimum, Instantiis diluit, variásque proponit Quæstiones de Mundi extensione, de natura Motûs, de particulis striatis, de Animæ unione cum Corpore, ipsiúsque in corpus Imperio, de Conversione globulorum Æthereorum in Elementum primum, de Flexibilitate particularum Aquearum, & de Materiæ denique ἀυτοκινησίᾳ.

6. Responsum Cartesii ad dictas Instantias & Quæstiones.

7. H Mori Epistola tertia ad R. Cartesium quâ quæ hactenus disputata sunt breviter recognoscit, dein varia è Principiis Philosophiæ nunc probanda, nunc explicanda proponit.

8. H. Mori Epistola quarta ad Cartesium, quæ varia itidem tum è Dioptrice tum è Meteoris proponit aut probanda aut dilucidanda.

9. Fragmentum Responsi R. Des-Cartes ad Epistolam tertiam H. Mori, ubi agitur de Sensu Angelorum Mentísque separatæ, de Contractione & Dilatatione Spiritûs, de Dei Amplitudine, de Quiete Motúque Materiæ, &c.

10. Responsum H. Mori ad dictum Fragmentum.

<231>

Clarissimo Viro
HENRICO MORO.

LEGI, vir eximie, & perlegi summa cum voluptate tuas ad D. Cartesium difficultates, quas ei tertio Idus Decembris 1648. tertio nonas Martii, 10. Calendas Augusti, & duodecimo Calendas Novembris 1649. proposuisti; miratúsque sum ingenium tuum, & summam humanitatem, quâ fretus ausus sum hæc ad te confidenter rescribere, ut de iis quæ facere instituo te certiorem faciam, & à te impetrem ea quæ mihi necessaria sunt, ut opus quod suscepi ad finem perducam. Scies igitur me habere præ manibus præcipua Autographa quæ incomparabilis Philosophus D. Cartesius, D. Chanuto, olim apud Serenissimam Sueciæ Reginam, nunc verò paud Batavos legato meritissimo, affini meo, apud quem Suecia vitâ functus est, reliquit: Inter quæ sunt & illa literarum quas pluribus ex amicis suis rescripsit, ex quibus præcipuas colligo, quæ vel Philosophiam suam tangunt, vel ea quæ perficienda susceperat respiciunt, vel difficultates à plerisque summis viris, inter quos non minimum tenes locum, ipsi propositas solvunt, ut eas omnes publici juris faciam, quod spero me brevi peracturum. Sed quia literæ illæ quæ difficultatibus respondent vix possunt intelligi, nisi etiam eæ quæ occasionem ipsi dederunt tale quid respondendi simul in lucem edantur, nec tamen mihi honestum visum fuerit hoc exequi absque venia & licentia eorum qui ipsi rescripserunt, à quibusdam petii, & impetravi, ut illud mihi concederent, quod etiam spero à te, pro summa tua humanitate & incredibili erga Cartesium studio, mihi concessum iri. Sed præterea cuperem ut mihi exemplaria mitteres earum omnium quas à D. Cartesio accepisti epistolarum; duas enim tantùm præ manibus habeo, quarum prior respondet tuis tertio Idus Decembris datis; altera, iis quæ tertio nonas Martii scriptæ sunt. Superest igitur tertia, quæ mihi deest, quæque tuis 10. Calendas Augusti & 12. Calendas Novembris datis satisfacere debet: quæ profectò non potest non esse pulcherrima, & continere plura scitu dignissima, cùm tot tuis tantísque difficultatibus & quæstionibus, cùm ex principiis Philosophiæ tum ex Dioptrice excerptis, respondere debeat, cujus tamen duas duntaxat paginas inveni; quæ tantùm instantiis tuis satisfacere tentant, nec ullum verbum ad quæsita tua super Principiis & Dioptrice continent. Quare summopere exopto & enixè precor, ut & mihi licentiam concedas literas tuas simul cum responsis imprimendi, & ut simul ad me mittas quas habes à D. Cartesio, ut & posteritatis utilitati, & Amici nostri famæ ac memoriæ consulamus. Præter hæc autem literarum Autographa, plura adhuc habeo celeberrimi Viri præclara monumenta, quæ singula suo tempore lucem videbunt, & quæ non parùm jucunditatis puto tibi fore allatura, utpote qui in evolvendis Cartesianis scriptis tam impiger videris. Si mihi vernaculâ linguâ uti licuisset, aptiùs atque ornatiùs sententiam meam explicuissem: sed nè in varios errores inciderem, stylum contraxi, &, ut potui, non ut volui, mentem meam tibi aperui; quod rogo ut mihi condones, & scias me tuæ semper humanitatis & sapientiæ laudatorem & cultorem fore.

Parisiis 12. Dec.
1654.

Claudius Clerselier.

<232>

Responsio
HENRICI MORI.

LIteræ tuæ, Vir Clarissime, datæ Lutetiæ Parisiorum pridie Idus Decembris, anno 1654. non pervenerunt ad manus meas ante decimum septimum Calendarum Maii. Miror tantum temporis interfluxisse. Granthamiæ tunc agebam in agro Lincolniensi. Rus enim concesseram cùm aliis de causis tum ad confirmandam valetudinem. Vehementer equidem gaudebam postquam intellexi præclarum tuum institutum edendi omnia Cartesii scripta quæ apud te sunt, quo non solùm nobilissimi Philosophi famæ ac memoriæ, verùm etiam communi omnium literaturum utilitati optimè consules. In neminem enim aptiùs quadrat, quàm in divinum illum virum, Horatianum illud, ------Qui nil molitur inepté. Quam ob causam si ego tibi à consiliis essem, nihil quicquam eorum supprimeretur quæ vel ille tentavit ullo modo in rebus Philosophicis, vel feliciter ad exitum perduxit; sed lucem viderent omnia, in majus Reipub. Literariæ commodum. Ac proinde, ut nullum impedimentum esset tam utili ac generoso proposito, vel ultrò tibi concederem copiam edendi primas meas secundásque literas ad Cartesium conscriptas; quippe quòd absque eis, ut rectè mones, responsa ejus tam commodè intelligi non possint: nec multùm abs re fore diffiteor, si tertias meas simul edideris, cùm per eas responsum sit alteris illis Cartesianis. Sed cùm quartæ meæ nullis illius literis respondeant, nec illis ab ipso responsum sit quicquam, utpote inopinatâ morte prærepto, de iis aliquantùm hæsito an publici juris facerem. Cæterùm omnem scrupulum eximeret, si quis ex amicis ipsius aut familiaribus, qui frequentiùs eum inviserunt, & collocuti sunt, vel cum eo vixerunt, conjunctiùs, respondendi vices suppleret; tunc enim parùm dubito quin operæ esset pretium illas etiam in lucem dare. Quòd si hoc in præsens impetrari non possit, modò probabile esset quòd literæ illæ meæ tertiæ quartæque, editæ allicerent aliquem ex peritioribus Philosophiæ Cartesianæ sectatoribus ad respondendum omnibus difficultatibus inibi Cartesio ipsi propositis, ex illa saltem spe faciliùs animum inducerem ut jus tibi concedam eas in publicum proferendi. Quid autem futurum sit in hac re ipse forsan opportuniùs quàm ego conjecturam capies. Nè multis igitur te morer, totum hoc nogotium judicio tuo ac candori permitto, ut, quod facto opus sit, facias. Incredibile est quanto mœrore sum affectusm audito præmaturo Cartesii fato, quippe qui ingenium virtutésque incomparabilis viri impensè amavi & miratus sum. Præterea, accessit ingens desiderium perlegendi responsa ejus, quæ expectavi, ad tertias quartásque meas literas, quæ universam illius Philosophiam percurrunt. Inchoâsse integrum responsum ad meas datas 10. Cal. Aug. ex te intelligo. Quod fragmentum scripsisse eum conjicio cùm Egmundæ esset in Hollandia. Destitit autem, ut per amicos suos certiorem me fecit, ab incepto, quòd animus occupatissimus paratu ad iter Suecicum non potuit vacare tam subtilibus tantíque, utì ipse dixit, momenti difficultatibus & disquisitionibus; sed constanter pollicitus est suis, se proximo vere reversurum, & tunc mihi copiosè & perspicuè omnia explicaturum. Sed cùm invida mors cætera nobis præripuerit, nollem vel illud Fragmentum duarum paginarum, quarum mentionem facis, interire. Quod ad solidiora illa Cartesii monumenta attinet, quæ profiteris te habere, quæque, utì promittis, lucem visura sunt suo tempore, gestit profectò animus ad tam lætum gratúmque nuncium; avidéque interim cupio, si tibi non sit molestum, ut argumenta titulósve singulorum librorum recenseas in proximis tuis literis. Revixit enim in me, ex quo nuperas tuas accepi, pristinus ille ardor erga Philosophiam Cartesianam, qui aliquantulùm ab obitu desideratissimi nostri Amici deferbuerat, cùm nova legenda materies non suppeteret. Sed, ut ingenuè fatear quod res est, illud solum in causa non fuit, sed peculiaria quædam studia quæ aliò animum avocârant. Est enim illud rerum pondus, veritatis pulchritudo, amplitudo ingenii & acumen. Theorematum denique omnium admirabilis ille ordo & consensus in scriptus Cartesianis, ut vel millies lecta non sordescant: non magìs quàm lux Solis, cujus ortum singulis diebus aves, pecudes, ipsíque adeò homines gratulabundi contemplantur.

<233>

Nec certè solùm lectu jucunda est hæc Cartesiana Philosophia, sed apprimè utilis, quicquid aut mussitent aut deblaterent alii, ad summum illum omnis Philosophiæ finem, putà Religionem. Cùm enim Peripatetici formas quasdam contendunt esse substantiales, quæ è potentia materiæ oriuntur, quæque cum materia ità coalescunt, ut absque illa subsistere non possint, ac proinde necessariò demum redeunt in potentiam materiæ (cui ordini accensent viventium ferè omnium animas, etiam eas quibus sensum cogitationémque tribuunt;) Epicurei autem, explosis illis substantialibus formis, ipsi materiæ vim sentiendi cogitandíque inesse statuunt; solus, quod scio, inter Physiologos extitit Cartesius, qui substantiales illas formas, animásve materiâ exortas, è Philosophia sustulit, materiámque ipsam omni sentiendi cogitandíque facultate planè spoliavit. Unde, si principiis staretur Cartesiana, certissima esset ratio ac Methodus demonstrandi, & quòd Deus sit, & quòd anima humana mortalis esse non possit. Quæ sunt illa duo solidissima fundamenta ac fulcra omnis veræ Religionis. Hæc breviter noto, cùm possim & alia bene multa huc adjicere, quæ eódem spectant. Sed summatim dicam, nullam extare Philosophiam, nisi Platonicam fortè exceperis, quæ tam firmiter Atheis viam præcludit ad perversas istas cavillas & subterfugia quò se solent recipere, quàm hæc Cartesiana, si penitiùs intelligatur. Unde spero, quòd omnes boni clementiùs ferent amplissimas illas laudes quibus incomparabilem Virum cumulo, in iis quas ad eum scripsi literis; credóque, quicquid hæc præsens ætas senserit de Cartesio (nam ut nunquam vivis, ità rarò recenti defunctorum memoriæ parcit invidia) quòd posteritas eum omni cum laude & veneratione sit exceptura, optimúmque illius Philosophiæ usum sit agnitura. Quod lubentiùs prædico, ut majorem in modum tibi animos accendam ad pergendum in nobili illo instituto, edendi omnia quæ habes Cartesii scripta Philosophica; quo pacto cùm alios multos, tum me præer cæteros, devincies, qui in illis evolvendis tantam percipere soleo voluptatem.

Si tibi visum fuerit meas ad Cartesium literas publicare, vehementer hoc abs te efflagito, ut nè fiat juxta illa exemplaria quæ jam habes, quia multò correctiora tibi paro. Deprehendi enim, postquam attentiùs legeram, non pauca corrigenda, quæ imprudenti mihi exciderunt præ nimio animi fervore ac festinatione cùm ad Cartesium scriberem. Expunxi etiam quædam ex Quæsitis in tertiis quartísque meis literis; sed primæ secundæque integræ sunt.

Quòd mensis ferè jam elapsus est ex quo tuas accepi literas, nec tamen ad te rescripsi, id profectò factum est per nullam negligentiam aut incuriam. Non possum enim non magni te æstimare,, tum propter eximium tuum ingenium, ad omnem, quod satìs ex literis tuis perspexi, æquitatem & humanitatem compositum ac conformatum, tum propter honorificam Clarissimi fratris tui Chanuti, olim apud Suevos, nunc verò, utì narras, apud Batavos Legati meritissimi, in Cartesium defunctum pietatem. Sed totum id temporis quod effluxit partim negotiis, quibus eram ruri districtus, partim meis ad Cartesium literus castigandis transcribendîsque, postquam ad Academiam rediissem, impensum est; nec putabam fore operæ pretium ad te rescribere, priùs quàm ista perfecissem. Jam verò in parato sunt omnia, tam mearum quàm Cartesianarum literarum exemplaria: neutra tamen ad te mitto hâc vice, quippe quòd experiundum putavi priùs, quàm tutò hæ, quas jam scripsi, literæ ad manus tuas pervenerint: postquam id intellexerim, mittam ad te continuó. Perlubenter interim ex te audire vellem, quò usque deveneris in nobili illo negotio quod scribis te suscepisse. Rem sanè mihi pergratam præstabis, si per proximas tuas literas ea de re certiorem me feceris. Vale, Vir Clarissime, & generosum illud opus quod moliris feliciter exequere. Sic optat

Tibi Cartesianísque
omnibus addictissimus
Henricus Morus.

Cantabrigiæ, è Collegio Christi,
pridie Idus Maii, 1655.

<234>

Clarissimo Viro
RENATO DES-CARTES
HENRICUS MORUS ANGLUS.

QUantâ voluptate perfusus est animus meus, Vir Clarissime, in scriptis tuis legendis, nemo quisquam præter te unum potest conjectare.

Equidem ausim asseverare me haud minùs exultâsse in recognoscendis intelligendísque præclaris tuis Theorematis, quàm ipse in inveniendis, æquéque charos habere atque deamare pucherrimos illos ingenii tui fœtus, acsi proprius eos enixus esset animus. Quod & certè fecisse aliquo modo mihi videtur, exercendo sese atque expediendo in eosdem sensus ac cogitationes, quos generosa tua mens præconcepit, & præmonstravit. Qui sanè quemadmodum istiusmodi sunt, ut, cùm intellectui judicióque meo adeò sint congeneres, ut non sperem fore ut incidam in quicquam conjunctum magìs ac consanguineum, ità sanè à nullius ingenio alieni esse possint, cujus itidem ingenium non sit à recta ratione alienum.

Liberè dicam quod sentio: Omnes quotquot exstiterunt, aut etiamnum existunt, Arcanorum Naturæ Antistites, si ad Magnificam tuam indolem comparentur, Pumilos planè videri ac Pygmæos; méque, cùm vel unicâ vice evolvissem Lucubrationes tuas Philosophicas, suspicatum esse, illustrissimam tuam discipulam, Serenissimam Principem Elizabetham, universis Europæis, non fœminis solùm, sed viris, etiam Philosophis, longè evasisse sapientiorem. Quod mox evidentiùs deprehendi, cùm inceperim scripta tua paulò penitiùs rimari & intelligere.

Tandem enim clarè mihi affulsit Cartesiana Lux, (i.e.) libera, distincta, sibíque constans Ratio, quæ Naturam pariter ac paginas tuas mirificè collustravit; ità ut aut nullæ aut paucissimæ supersint latebræ, & loci quos non patefecit nobilis ilia fax, aut saltem vel levissimo negotio, mihi cùm libitum fuerit, mox non fit patefactura. Omnia profectò tam concinna in tuis Philosophiæ Principiis, Dioptricis & Meteoris, támque pulchrè sibi ipsis Naturæque consona sunt, ut mens Ratióque humana jucundius vix optaret lætiúsve spectaculum.

In Methodo tua, lusorio quodam, sed eleganti sanè, modestiæ genere, talem te exhibes virum ut nihil indole genióque tuo suavius & amabilius, nihil excelsius & generosius vel fingi possit, vel expeti.

Quorsum autem hæc? Non quòd putarem, vir Clarissime, aut tuâ interesse aut Reipublicæ Literariæ, ut hæc conscriberem; sed quòd mirabilis illius uoluptatis ac fructûs quem ex scriptis tuis percepi conscientia extorqueret hoc qualecunque est animi in te grati testimonium. Præterea, ut certum te facerem, etiam apud Anglos esse qui te tuáque magni æstimant, divinásque animi tui dotes vehementer suspiciunt & admirantur: Neminem autem hominem meipso impensiùs te amare posse, eximiámque tuam Philosophiam arctiùs amplexari.

Sed rever, illustrissime Cartesi, ut nihil dissimulem; quamvìs pulcherrimum illud Philosophiæ tuæ corpus ac essentiam valde depeream, fateor tamen paucula excidisse in secunda Principiorum parte, quæ certè animus meus aut paulò hebetior est quàm ut capiat, aut ut admittat, aversatior.

Sed præclaræ tuæ Philosophiæ Summa nihil indè periclitatur, cùm hujusmodi ista sint, ut quemadmodum aut falsa meritò aut incerta judicari possint, ità nihil ad essentiam Philosophiæ tuæ ac fundamenta pertinere, illáque sine istis optimè posse constare. Quæ verò ea sint, si tibi non sit tædio, breviter nunc exponam.

[1]Primò, definitionem Materiæ seu Corporis instituis multò quàm par est latiorem. Res enim extensa Deus videtur esse, atque Angelus, imò verò res quælibet per se subsistens; ità ut eisdem finibus claudi videatur extensio atque essentia rerum absoluta, quæ tamen variari potest pro essentiarum ipsarum varietate. Atque equidem, quòd Deus extenditur suo modo, hinc arbitror patere, nempe quòd sit omnipræsens, & universam mundi machinam singulásque eius particulas intimè occupet. Quomodo enim motum imprimeret materiæ, quod fecisse aliquando, & etiamnum facere, ipse fateris, nisi proximè quasi attingeret materiam universi, aut saltem aliquando attigisset? Quod certè nunquam fecisset nisi adfuisset ubique, singulásque plagas <235> occupavisset. Deus igitur suo modo extenditur atque expanditur, ac proinde est res extensa.

Neque tamen ille corpus istud est, sive materia, quam ingeniosa illa Artifex, Mens scilicet tua, in globulos striatásque particulas tam assabrè tornavit. Quamobrem res extensa latior corpore est.

Animúmque mihi ulteriùs addit, ut à te hac in re dissentiam, quòd ad confirmationem hujusce tuæ definitionis tam scævum adhibes argumentum, & ferme Sophisticum. Quòd utique corpus possit esse corpus sine mollitie, vel duritie, vel pondere, vel levitate, &c. illis enim aliísque omnibus qualitatibus quæ in materia corporea sentiuntur ex ea sublatis, ipsam integram remanere. Quod perinde est ac si dixeris, libram Ceræ, cùm possit esse libra ceræ, quamvìs spolietur figurâ sphæricâ, vel cubicâ, vel pyramidali, &c., sub nulla figura posse remanere integram ceræ libram. Quod tamen impossibile est. Quamvìs enim hæc vel illa figura non tam arctè cohæreat cum cera quin illam exuere possit, ut tamen cera semper sit figurata necessitas summa est & arctissima. Ità quamvìs materia non sit necessariò mollis, nec dura, nec calida, nec frigida, ut tamen sit sensibilis est summè necessarium; vel, si malles, tangibilis, prout optimè definit Lucretius, Tangere enim, & tangi, nisi corpus nulla potest res. Quæ certè notio minùs debet à tua mente abhorrere, cum Philosophia tua omnem sensum, cum antiquis illis apud Theophrastum περὶ αἰσθήσεως, tactum planissimè constituat. Quod vero verius esse ipse facillimè admittam. Sed si minùs, placet corpus definire ab habitudine ad sensus nostros, Tangibilitas hæc latior sit ac diffusior, & significet mutuum illum contactum tangendíque potentiam, inter corpora quælibet, sive animata sive animata sive inanimata fuerint, estóque superficierum duorum pluriúmve corporum immediata juxtapositio. Quod & aliam innuit materiæ sive corporis conditionem, quam appellare poteris impenetrabilitatem; nempe quòd nec penetrare alia corpora, nec ab illis penetrari possit. Unde manifestissimum est discrimen inter Naturam divinam ac corpoream, cùm illa hanc penetrare, hæc verò seipsam penetrare non possit. Unde sanè feliciùs mihi videtur cum Platonicis suis Virgilius philosophari, quàm Cartesius ipse, cùm ex illorum sententia sic cecinerit, --------Totámque infusa per artus Mens agitat molem, & magno se corpore miscet. Mitto alias insigniores Divinæ extensionis conditiones, cùm non opus sit hoc loco explicare. Vel hæc pauca suffecerint ad demonstrandum multò tutius fuisse materiam definivisse substantiam tangibilem, vel modo suprà explicato impenetrabilem, quàm Rem extensam. Dicta enim vel Tangibilitas, vel Impenetrabilitas, competit corpori adæquatè; tua autem definitio peccat in legem καθόλου πρῶτον, neque enim est reciproca cum definito.

[2]Secundò, Quando innuis nè virtute quidem divinâ fieri posse ut propriè dictum existat vacuum, &, si omne corpus ex vase tolleretur, quòd latera necessariò coirent; ista profectò mihi videntur non solùm falsa, sed minùs consona antecedentibus. Si enim Deus motum materiæ imprimit, quod supra docuisti, annon ille potest contrà obniti, & inhibere nè coeant vasis latera? Sed contradictio est distare vasis latera, & tamen nihil interjacere. Idem non sensit literata Antiquitas, Epicurus, Democritus, Lucretius, aliíque. Sed ut leviusculum illud argumenti genus missum faciam; divinam contendo interjacere extensionem, tuúmque hîc suppositum esse infirmum, materiam solummodo extendi: Latera tamen ut antea coitura non necessitate Logicâ sed naturali; Deúmque solum hanc coitionem inhibere posse. Cùm enim particulæ, primi præsertim secundíque Elementi, tam furibundo motu agitentur, necesse est quà ceditur, eò ruant præcipites, aliásque sibi contiguas secum abripiant.

Infeliciter igitur successit, quòd tam bellum Theorema de modo Rarefactionis & Condensationis, quod certè ego aliis de causis verissimum esse censeo, tam lubrico suffulcias fundamento.

[3]Tertiò, Singularem illam subtilitatem non capio, quâ atomos, id est particulas suâ naturâ indivisibiles, non dari evincas. Ut enim, inquis, effecerit Deus eas particulas à nullis creaturis dividi posse, non certè sibi ipsi easdem dividendi facultatem potuit adimere, quia fieri non potest ut propriam suam potentiam imminuat. Eodem argumento probaveris, Deum nunquam fecisse ut hesternus oriretur Sol, quoni <236> am potentia ejus jam efficere non potest ut Sol hesternus non esset ortus; nec vilissimam posse muscam occidere, Si modò qui periit, non periisse potest, quod scitè de seipso Ovidius; aut materiam non creâsse, cùm sit diuisibilis in semper divisibilia, ac proinde Deus nunquam posset absolvere ac perficere hanc divisionem. Pars enim restat indivisa, quamvìs divisibilis, atque ità perpetuò eluditur potentia divina, nec plenè se exerere potest, finémque fortiri.

[4]Quartò, Indefinitam tuam mundi extensionem non intelligo. Extensio enim illa indefinita vel simpliciter infinita est, vel tantùm quoad nos. Si intelligis extensionem infinitam simpliciter, cur mentem tuam obscuras vocabulis nimiùm suppressis ac modestis? Si tantùm quoad nos infinitam, revera erit finita extensio; neque enim mens nostra aut rerum aut veritatis mensura est. Ac proinde, cùm alia sit simpliciter infinita expansio, divinæ utique essentiæ, materia tuorum vorticum à centris suis recedet, totáque mundi machina in dissipatas atomos vagósque abibit pulvisculos.

Atque sanè eò magìs hîc admiror modestiam tuam atque metum, quòd adeò tibi caves à materiæ infinitudine, cùm particulas actu & infinitas & divisas ipse agnoveris Art. 34, & 35. Quod certè si non fecisses, extorqueri tamen posse videtur hoc modo. *Nam cùm quantum sit in infinitum divisibile, partes actu infinitas habere oportet. Ut enim cultello alióve quouis instrumento corpus in partes palpabiles, quæ non actu sunt tales, mechanicè dissecare prorsus est ἀμήχανον, sive impossibile; ità vel mente quantitatem dividere in partes toti realiter actúque non inexistentes, planè ἄλογον est ac rationi absonum.

Quibus insuper adjungi potest, hypothesin hanc, * quòd mundus simpliciter ac revera sit infinitus, æqualem vim habere ad explicandam juxtà ac confirmandam rationem rarefactionis & condensationis, quam suprà proposuisti Art. 6, 7. atque istud principium, solius corporis esse extensionem, &, nihilum non posse extendi. Quod enim ibi præstat Logica seu contradictoria necessitas, idem hîc necessitas Physica vel mechanica certissimè præstabit.

Cùm enim omnia in infinitum usque materiâ seu corporibus sint plena ac referta, penetrationis lex impediet, nè fiat ulla distantia in rarefactione corporibus nuda, aut accessio partium ad se invicem in condensatione, sine interjacentium particularum expulsione.

Atque hactenus quæ à me dicta sunt rationi mentíque meæ maximè videntur perspicua, tuísque placitis longè longéque certiora.

[5]Cæterùm à nulla tuarum opinionum animus meus, pro ea quâ est mollitie ac teneritudine, æquè abhorret, ac ab internecina illa & jugulatrice sententia, quam in Methodo tulisti, brutis omnibus vitam sensúmque eripiens, dicam, an potiùs præripiens? neque enim vixisse unquam pateris. Hîc non tam suspicio rutilantem tui ingenii aciem, quàm reformido, utpote de animantium fato sollicitus, acuménque tuum non subtile solùm agnosco, sed chalybis instar rigidum ac crudele, quod uno quasi ictu universum ferme animantium genus vitâ ausit sensúque spoliare, in marmora & machinas vertendo.

Sed videamus obsecro quid in causa est quòd in brutas animantes quicquam tam severiter statuas. Loqui utique non possunt, causámque suam apud judicem dicere, &, quod crimen aggravat, cùm ad loquelam organis satìs sint instructæ, utì patet in Picis & Psittacis. Hinc vitâ sensúque mulctandæ sunt.

Verùm enimvero quomodo fieri possit ut aut Psittaci aut Picæ voces nostras imitentur, nisi audirent, sensúque perciperent quid loquimur? Sed non intelligunt, inquis, quid sibi volunt istæ voces quas effutiunt imitando. Quidni tamen ipsi quid volunt satìs intelligant, cibum scilicet quem à Dominis hoc artificio acquirunt? putant igitur se cibum mendicare, quòd istâ loquacitate toties voti compotes fiunt. Et quorsum, quæso, illa attentio est & auscultatio in avibus cantatoriis, quam præ se ferunt, si nullus sit in ipsis sensus nec animadversio? Unde illa vulpium canúmque astutia & sagacitas? Quî sit ut minæ & verba ferocientes cohibeant belluas? Canis famelicus cùm furtim quid abstulit, cur quasi facti conscius clam se surripit, & meticulosè ac diffidenter incedens nemini occursanti gratulatur, sed averso pronóque rostro suam ad distans pergit viam, suspiciosè cautus nè ob patratum scelus pœnas luat? Quomodo ista fieri possunt sine interna facti conscientia? Copiosa ista historiolarum congeries, quibus nonnulli conantur demonstrare rationem inesse animalibus brutis, hoc saltem evincet, sensum ipsis memoriámque inesse. Sed infinitum esset <237> tales narratiunculas hîc attexere. E quibus scio bene multas istius modi esse, ut earum vim vel subtilissimum acumen haud possit eludere.

Sed video planè quid te huc adegit, ut bruta pro machinis habeas; Immortalitatis utique animarum nostrarum demonstrandæ ratio, quæ cùm supponat corpus nullo modo cogitare posse, concludit, ubicumque est cogitatio, substantiam à corpore realiter distinctam adesse oportere, adeóque immortalem. Unde sequitur, bruta si cogitent, substantias immortales sibi annexas habere.

Atqui obsecro te, Vir perspicacissime, cùm ex ista demonstrandi ratione necesse esset, bruta animantia aut sensu spoliare, aut donare immortalitate, cur ipsa malles inanimes machinas statuere quàm corpora animabus immortalibus actuata? præsertim cùm illud ut naturæ phænomenis minimè consonum, ità planè fit inauditum hactenus; hoc verò apud sapientissimos veterum ratum sit ac comprobatum, Pythagoram putà, Platonem, aliósque. Et certè animos hoc adderet Platonicis omnibus persistendi in sua de brutorum immortalitate sententia, cùm tam insigne ingenium eò angustiarum redactum sit, ut si animas brutorum immortales non concedatur, universa bruta insensatas machinas necessariò statuat.

Hæc sunt paucula illa (magne Cartesi) in quibus mihi fas esse putabam à te dissentire. Cætera mihi adeò arrident atque adblandiuntur, ut nihil illis habeam magìs in deliciis; adeóque intimis animi mei sensibus consona sunt atque cognata, ut non solùm tardioribus commodè explicare, sed etiam contra pugnacissimos quosque feliciter, si opus esset, defendere me posse confidam.

Quod reliquum est, exorandus es, Vir illustrissime, ut hæc nostra boni consulas, nec me ullius levitatis vanæque ambitionis suspectum habeas, quasi affectarem Clarissimorum virorum familiaritates ac amicitias, cùm & ipse si possem, haud cuperem inclarescere, rem turbulentam famam judicans, privatóque otio valde inimicam.

Neque profectò, quamvìs animo sim in te admodum prono ac proclivi, id unquam tibi significâssem, nisi ab aliis instigatus; sed te tuáque amore latenti tacitâque veneratione prosequi contentus fuissem.

Nec obnixe à te efflagito ut rescribas, utpote quem contemplationibus summè arduis, vel experimentis faciundis maximè utilibus pariter ac difficilibus, occupatissimum autumo.

Permitto igitur hîc tibi tuo jure uti, nè sim in publicum injurius. Quòd si tamen hæc nostra, qualia qualia fuerint, responsione quâlibetcunque cohonestare dignatus fueris, rem sanè non ingratam præstabis

Singularis tuæ sapientiæ
cultori devotissimo
,
Henrico Moro.

Cantabrigiæ, è Collegio Christi,
Idus Decembris, anno 1648.

SCHOLIA

In Epist. 1. H. Mori.

DIfficult. 4. Nam cùm quantum sit in infinitum divisibile, &c. Satìs argutus equidem hic griphus est, sed minùs solidus. Facilè enim extricare te poteris si negaveris quantum Physicè esse divisibile in infinitum, partésve infinitas Physicas toti realiter actúque inexistere, sed Materiam contenderis interim ex Monadibus, quas vocant, Physicis constare, eásque Divinâ Virtute posse dissolvi; nec mente in has partes jure dividi, nisi Divinâ saltem virtute sic possent dispesci. Mathematicam verò Divisibilitatem, quæ ad has Monadas etiam pertinere possit, ad hunc locum non spectare.

<238>

Doctissimo & Humanissimo Viro
HENRICO MORO
RENATUS DES-CARTES

LAudes quas in me congeris, Vir humanissime, non tam ullius mei meriti, utpote quòd eas æquare nullum potest, quàm tuæ erga me benevolentiæ testes sunt. Benevolentia autem ex sola scriptorum meorum lectione contracta candorem & generositatem animi tui tam apertè ostendit, ut totum me tibi, quamvìs antehac non noto, devinciat. Ideóque perlibenter iis quæ ex me quæris respondebo.

[6]I. Primum est, cur ad corpus definiendum dicam illud esse substantiam extensam potiùs quàm sensibilem, tangibilem, vel impenetrabilem. At res te monet, si dicatur substantia sensibilis, tunc definari ab habitudine ad sensus nostros, quâ ratione quædam ejus proprietas duntaxat explicatur, non integra natura, quæ cùm possit existere, quamvìs nulli homines existant, certè à sensibus nostris non pendet. Nec proinde video cur dicas, esse summè necessarium ut omnis materia sit sensibilis. Nam contrà, nulla est quæ non sit planè insensibilis, si tantùm in partes nervorum nostrorum particulis multò minores, & singulas seorsim satìs celeriter agitatas, sit divisa.

Meúmque illud argumentum quod scævum & ferme Sophisticum appellas, adhibui tantùm ad eorum opinionem refutandam, qui tecum existimant omne corpus esse sensibile, quam, meo judicio, apertè & demonstrativè refutat. Potest enim corpus retinere omnem suam corporis naturam, quamvìs non sit sensum molle, nec durum, nec frigidum, nec calidum, nec denique habeat ullam sensibilem qualitatem.

Ut verò inciderem in eum errorem quem videris mihi velle tribuere, per comparationem ceræ, quæ quamvìs possit non esse quadrata, nec rotunda, non potest tamen non habere aliquam figuram, debuissem, ex eo quòd juxta mea principia omnes sensibiles qualitates in eo solo consistant quòd particulæ corporis certis modis moveantur, vel quiescent, debuissem, inquam, concludere, corpus posse existere, quamvìs nullæ ejus particulæ moveantur, nec quiescent; quod mihi nunquam in mentem venit. Corpus itaque non rectè definitur substantia sensibilis.

Videamus nunc an fortè aptiùs dici possit substantia impenetrabilis, vel tangibilis, eo sensu quem explicuisti.

Sed rursus ista tangibilitas & impenetrabilitas in corpore, est tantùm ut in homine Risibilitas, proprium quarto modo, juxta vulgares Logicæ leges, non vera & essentialis differentia, quam in extensione consistere contendo; atque idcirco, ut homo non definitur animal risibile, sed rationale, ità corpus non definivi per impenetrabilitatem, sed per extensionem. Quod confirmatur ex eo, quòd tangibilitas & impenetrabilitas habeant relationem ad partes, & præsupponant conceptum divisionis vel terminationis. Possimus autem concipere corpus continuum indeterminatæ magnitudinis, sive indefinitum, in quo nihil præter extensionem consideretur.

Sed, inquis, Deus etiam & Angelus, résque alia quælibet per se subsistens est extensa, ideóque latiùs patet definitio tua quàm definitum. Ego verò non soleo quidem de nominibus disputare, atque ideo * si ex eo quòd Deus sit ubique, dicat aliquis eum esse quodammodo extensum, per me licet. Atqui nego veram extensionem, qualis ab omnibus vulgò concipitur, vel in Deo, vel in Angelis, vel in mente nostra, vel denique in ulla substantia quæ non sit corpus, reperiri. Quippe per ens extensum, communiter ommnes intelligunt aliquid imaginabile, (sive sit ens rationis, sive reale, hoc enim jam in medium relinquo;) atqui in hoc ente varias partes determinatæ magnitudinis & figuræ, quarum una nullo modo alia sit, possunt imaginatione distinguere, unásque in locum aliarum possunt etiam imaginatione transferre, sed non duas simul in uno & eodem loco imaginari: Atqui de Deo, ac etiam de mente nostra, nihil tale dicere licet; neque enim est imaginabilis, sed intelligibilis duntaxat, nec etiam in partes distinguibilis, præsertim in partes quæ habeant determinatas magnitudines & figuras. Denique, facilè intelligimus & mentem humanam, & Deum, & simul plures Angelos in uno & eodem loco esse posse. Unde manifestè concluditur, * nullas substantias incorporeas propriè esse extensas: sed eas intelligo tanquam virtutes aut vires quasdam, quæ quamvìs se applicent rebus extensis, non <239> idcirco sunt extensæ; ut quamvìs in ferro candenti sit ignis, non ideo ignis ille est ferrum. Quòd verò nunnulli substantiæ notionem cum rei extensæ notione confundant, hoc sit ex falso præjudicio, quia nihil putant existere, vel esse intelligibile, nisi sit etiam imaginabile, ac revera nihil sub imaginationem cadit, quod non sit aliquo modo extensum. Jam verò quemadmodum dicere licet sanitatem soli homini competere quamvìs per analogiam & Medicina, & aër temperatus. & alia multa dicantur etiam sana; ità illud solum quod est imaginabile, ut habens partes extra partes, quæ sint determinatæ magnitudinis & figuræ, dico esse extensum, quamvìs alia per analogiam etiam extensa dicantur.

[7]2. Ut autem transeamus ad secundam tuam difficultatem; si examinemus quod nam sit ens extensum à me descriptum, inveniemus planè idem esse cum spatio, quod vulgus aliquando plenum, aliquando vacuum, aliquando reale, aliquando imaginarium esse putat. In spatio enim, quantumvìs imaginario & vacuo, facilè omnes imaginantur varias partes determinatæ magnitudinis & figuræ, possúntque unas in locum aliarum imaginatione transferre; sed nullo modo duas simul se mutuò penetrantes in uno & eodem loco concipere, quoniam implicat contradictionem ut hoc fiat, & spatii pars nulla tollatur. Cùm autem ego considerarem tam reales proprietates non nisi in reali corpore esse posse, ausus sum affirmare, nullum dari spatium prorsus vacuum, atque omne ens extensum esse verum corpus: nec dubitavi à magnis viris, Epicuro, Democrito, Lucretio hac in re dissentire; vidi enim illos non firmam aliquam rationem esse secutos, sed falsum præjudicium, quo omnes ab ineunte ætate fuimus imbuti. Quippe quamvìs sensus nostri non semper nobis exhibeant corpora externa aut nocere, ut in Art. 3. partis 2. præmonui; judicavimus tamen omnes, cùm essemus adhuc pueri, nihil aliud in mundo esse quàm quod à sensibus exhibebatur, ac proinde nullum esse corpus nisi sensibile, locáque omnia in quibus nihil sentiebamus vacua esse. Quod præjudicium cùm ab Epicuro, Democrito, Lucretio non fuerit unquam rejectum, illorum authoritatem sequi non debeo.

Miror autem virum cætera perspicacissimum, cùm videat se negare non posse quin aliqua in omni spatio substantia sit, quoniam in eo omnes proprietates extensionis revera reperiuntur, * malle tamen dicere divinam extensionem implere spatium in quo nullum est corpus, quàm fateri nullum omnino spatium sine corpore esse posse. Etenim, ut jam dixi, prætensa illa Dei extensio nullo modo subjectum esse potest verarum proprietatum, quas in omni spatio distinctissimè percipimus. Neque enim Deus est imaginabilis, nec in partes distinguibilis quæ sint mensurabiles & figuratæ.

Sed facilè admittis nullum vacuum naturaliter dari. Solicitus es de potentia divina, quam putas tollere posse id omne quod est in aliquo vase, simúlque impedire nè coëant vasis latera. Ego verò cùm sciam meum Intellectum esse finitum, & Dei potentiam infinitam, nihil unquam de hac determino; sed considero duntaxat quid possit à me percipi vel non percipi, & caveo diligenter nè judicium ullum meum à perceptione dissentiat. Quapropter audacter affirmo, Deum posse id omne quod possibile esse percipio; non autem ê contrà audacter nego, illum posse id quod conceptui meo repugnat, sed dico tantùm implicare contradictionem. Sic quia video conceptui meo repugnare ut omne corpus ex aliquo vase tollatur, * & in ipso remaneat extensio, non aliter à me concepta quàm priùs concipiebatur corpus in eo contentum; dico implicare contradictionem, ut talis extensio ibi remaneat post sublatum corpus, ideóque debere vasis latera coire: Quod omnino consonum est meis cæteris opinionibus. Dico enim alibi nullum motum dari nisi quodammodo circularem; unde sequitur non intelligi distinctè, Deum aliquod corpus ex vase tollere, quin simul intelligatur, in ejus locum aliud corpus, vel ipsa vasis latera motu circulari succedere.

[8]3. Eodem modo etiam dico implicare contradictionem, ut aliquæ dentur atomi, quæ concipiantur extensæ ac simul indivisibiles; quia quamvìs Deus eas tales efficere potuerit ut à nulla creatura dividantur, certè non possumus intelligere ipsum se facultate eas dividendi privare potuisse. Nec valet tua comparatio de iis quæ facta sunt, quòd nequeant infecta esse. Neque enim pro nota impotentiæ sumimus, quòd quis non possit facere id quod non intelligimus esse possibile; sed tantùm quòd non possit aliquid facere ex iis quæ tanquam possibilia distinctè percipimus. At sanè percipimus esse possibile ut atomus dividatur, quandoquidem eam extensam esse sup{illeg}onimus; atque ideo si judicemus eam à Deo dividi non posse, judicabimus Deum aliquid non posse facere, quod tamen possibile esse percipimus. Non autem eodem modo percipimus fieri posse, ut quod factum est sit infectum, sed è contrà, percipimus hoc fieri planè non posse; ac proinde non esse ullum potentiæ defectum in Deo, quòd <240> istud non faciat. Quantùm autem ad divisibilitatem materiæ, non eadem ratio est: etsi enim non possim numerare omnes partes in quas est divisibilis, earúmque idcirco numerum dicam esse indefinitum; non tamen possum affirmare illarum divisionem à Deo nunquam absolvi, quia scio Deum plura posse facere quàm ego cogitatione meâ complecti; atque istam indefinitam quarundam partium materiæ divisionem revera fieri solere in Artic. 34. concessi.

[9]4. Neque verò affectatæ modestiæ est, sed cautelæ, meo judicio, necessariæ, quòd quædam dicam esse indefinita potiùs quàm infinita; * solus enim Deus est quem positivè intelligo esse infinitum: de reliquis, ut de mundi extensione, de numero partium in quas materia est divisibilis, & similibus, an sint simpliciter infinita nécne, profiteor me nesciere; scio tantùm me in illis nullum finem agnoscere, atque idcirco respectu mei dico esse indefinita.

Et quamvìs mens nostra non sit rerum vel veritatis mensura, certè debet esse mensura eorum quæ affirmamus aut negamus. Quid enim est absurdius, quid inconsideratius, quàm velle judicium ferre de iis ad quorum perceptionem mentem nostram attingere non posse confitemur?

Miror autem te non modò id velle facere videri, cùm ais, si tantùm quoad nos sit infinita, revera erit finita extensio, &c; sed præterea etiam divinam quandam extensionem imaginari, quæ latiùs pateat quàm corporum extensio, atque ità supponere Deum partes habere extra partes, & esse divisibilem, omnémque prorsus rei corporeæ essentiam illi tribuere.

Nè verò quis scrupulus hîc supersit; Cùm dico extensionem materiæ esse indefinitam, sufficere hoc puto ad impediendum nè quis extra illam locus fingi queat, in quem meorum vorticum particulæ abire possint. Ubicumque enim locus ille concipiatur, ibi, jam juxta meam opinionem, aliqua materia est; quia dicendo eam esse indefinitè extensam, * dico ipsam latiùs extendi quàm omne id quod ab homine concipi potest.

Sed nihilominus existimo maximam esse differentiam inter amplitudinem istius corporeæ extensionis, & amplitudinem divinæ, non dicam extensionis, utpote quæ propriè loquendo nulla est, sed substantiæ vel essentiæ; ideóque hanc simpliciter infinitam, illam autem indefinitam appello.

Cæterùm non admitto quod pro singulari tua humanitate concedis, nempe reliquas meas opiniones posse constare, quamvìs id quod de materiæ extensione scripsi refutetur: unum enim est ex præcipuis, meóque judicio certiisimis, Physica meæ fundamentis, profiteórque mihi nullas rationes satisfacere in ipsa Physica, nisi quæ necessitatem illam, quam vocas Logicam sive contradictoriam, involvant; modò tantùm ea excipias quæ per solam experientiam cognosci possunt, ut quòd circa hanc terram unicus sit Sol vel unica Luna, & similia. Cúmque in reliquis à meo sensu non abhorreas, spero etiam his te facilè assensurum, si modò consideres præjudicium esse quòd multi existiment ens extensum, in quo nihil est quod moveat sensus, non esse veram substantiam corpoream, sed spatium vacuum duntaxat; quódque nullum sit corpus nisi sensibile, atque nulla substantia nisi quæ sub imaginationem cadat, ac proinde sit extensa.

[10]5. Sed nulli præjudicio magìs omnes assuevimus quàm ei, quod nobis ab ineunte ætate persuasit bruta animantia cogitare. Quippe nulla ratio nos movit ad hoc credendum, nisi quòd videntes pleraque brutorum membra in figura externa & motibus à nostris non multùm differre, unicúmque in nobis esse credentes istorum motuum principium, animam scilicet, quæ eadem moveret corpus & cogitaret, non dubitavimus quin aliqua talis anima in illis reperiretur.

Postquam autem ego advertissem distinguenda esse duo diversa motuum nostrorum principia, unum scilicet planè mechanicum & corporeum, quod à sola spirituum vi & membrorum conformatione dependet, potéstque anima corporea appellari; aliud incorporeum, mentem scilicet, sive animam illam quam definis sibstantiam cogitantem; quæsivi diligentiùs an ab his duobus principiis orirentur animalium motus, an ab uno duntaxat. Cúmque clarè perspexerim posse omnes oriri ab eo solo quod coporeum est & mechanicum, pro certo ac demonstrato habui, nullo pacto à nobis probari posse, aliquam esse in brutis animam cogitantem. Nec moror astutias & sagacitates canum & vulpium, nec quæcunque alia quæ propter cibum, venerem, vel metum à brutis fiunt. Profiteor enim me posse perfacilè illa omnia ut à sola membrorum conformatione profecta explicare. Quamvìs autem pro demonstrato habeam, probari non posse aliquam esse in brutis cogitationem; non ideo puto posse demonstrari nullam esse, quia mens humana illo <241> rum corda non pervadit. Sed examinando quidnam sit hac de re maximè probabile, nullam video rationem pro brutorum cogitatione militare præter hanc unam, quod cùm habeant oculos, aures, linguam, & reliqua sensuum organa sicut nos, verisimile sit illa sentire sicut nos; & quia in nostro sentiendi modo cogitatio includitur, similem etiam illis cogitationem esse tribuendam. Quæ ratio cùm sit maximè obvia, mentes omnium hominum à prima ætate occupavit. Sunt autem aliæ rationes multò plures & fortiores, sed non omnibus ità obviæ, quæ contrarium planè persuaderit. Inter quas suum quidem locum obtinet, quòd non sit tam probabile omnes vermes, culices, erucas, & reliqua animalia immortali animâ prædita esse, quàm machinarum instar se movere.

Primò, quia certum est in corporibus animalium, ut etiam in nostris, esse ossa, nervos, musculos, sanguinem, spiritus animales, & reliqua organa ità disposita, ut se solis absque ulla cogitatione omnes motus quos in brutis observamus ciere possint. Quod patet in convulsionibus, cùm mente invitâ machinamentum corporis vehementiùs sæpe ac magìs diversis modis solum se movet, quàm ope voluntatis soleat moveri.

Deinde, quia rationi consentaneum videtur. cùm ars sit naturæ imitatrix, possíntque homines varia fabricare automata in quibus sine ulla cogitatione est motus, ut Natura etiam sua automata, sed arte factis longè præstantiora, nempe bruta omnia, producat, præsertim cùm nullam agnoscamus rationem propter quam, ubi est talis membrorum conformatio qualem in animalibus videmus, cogitatio etiam debeat adësse; atque ideo majori admiratione dignum sit, quòd mens aliqua reperiatur in unoquoque humano corpore, quàm quòd nulla sit in ullis brutis.

Sede rationum omnium quæ bestias cogitatione destitutas esse persuadent meo judicio præcipua est, quòd quamvìs inter illas unæ aliis ejusdem speciei sint perfectiores, non secùs quàm inter homines, ut videre licet in equis & canibus, quorum aliqui cæteris multò feliciùs quæ docentur addiscunt; & quamvìs omnes perfacilè nobis impetus suos naturales, ut iras, metus, famem, & similia, voce vel aliis corporis motibus significent; numquam tamen hactenus fuerit observatum, ullum brutum animal eò perfectionis devenisse ut verâ loquelâ uteretur, hoc est, ut aliquid vel voce vel nutibus indicaret, quod ad solam cogitationem, non autem ad impetum naturalem, posset referri. Hæc enim loquela unicum est cogitationis in corpore latentis signum certum, atque ipsâ utuntur omnes homines, etiam quàm maximè stupidi & mente capti, & linguâ vocísque organis destituti, non autem ullum brutum; eámque idcirco pro vera inter homines & bruta differentia sumere licet.

Reliquas rationes cogitationem brutis adimentes brevitatis causâ hîc omitto. Velim tamen notari me loqui de cogitatione, non de vita vel sensu: vitam enim nulli animali denego, utpote quam in solo cordis calore consistere statuo; nec denego etiam sensum quatenus ab organo corporeo dependet. Sícque hæc mea opinio non tam crudelis est erga belluas, quàm pia erga homines, Pythagoreorum superstitioni non addictos, quos nempe à criminis suspicione absolvit. quoties animalia comedunt vel occîdunt.

Hæc autem omnia fortasse prolixiùs scripsi quàm acumen ingenii tui requirebat; volui enim hoc pacto testari paucissimorum objectiones mihi hactenus æquè gratas fuisse ac tuas, humanitatémque & candorem tuum maximè tibi devinxisse.

Omnium veræ sapientiæ studiosorum
cultorem observantissimum
,
Renatum Des-Cartes.

Egmondæ prope Alchmariam,
Nonis Februarii 1649.

SCHOLIA

In Respons. ad Epist. 1.

DIfficult. 1. Si ex eo quòd Deus sit ubique, dicat aliquis eum esse quodammodo extensum, per me licet. Atqui nego veram extensionem qualis ab omnibus vulgò concipitur, &c. Hoc in loco manifestum est Cartesium talem solummodo extensionem de Deo negare qualem omnes concipiunt in corpore, hoc est, corpoream. Metaphysicam verò Extensionem, qualem in nostro Enchiridio descripsimus, nequaqam repudiare. <242> Unde observare licet quantum Cartesiani Nullibistæ ab Authore suo Cartesio degeneraverint, qui Deum & ubique agnoscit, & aliquo modo extensum, dum illi è contrà nec extensum nec ullibi esse contendunt.

Nullas substantias incorporeas propriè esse extensas, sed eas intelligo tanquam virtutes aut vires quasdam quæ quamvìs se applicent rebus extensis, non iccircò sunt extensæ; ut quamvìs in ferro candenti sit ignis, non ideo ignis ille est ferrum. At verò per ferrum ignis extensus est tamen. Quod mihi satìs est. Sed ingenuè fateor locum hunc esse paulo obscuriorem, nec sat scio quid hîc subinsinuare velit Philosophus ubi ait, sed eas intelligo tanquam virtutes ac vires quasdam, cùm Ignis non solùm per ferrum extensus sit, sed illius etiam sit Modificatio. Nollem enim id subindicari quod tam apertè profitetur in Posthumis suis Operibus, ille Cartesii discipulus Spinozius, Deum nempe, Angelos, Mentes humanas omnésque, quæ vulgò putantur, substantias incorporeas nihil aliud esse nisi virtutes virésve Materiæ Mundanæ, quippe unicæ illius in universo substantiæ.

Difficult. 2. Malle tamen dicere Divinam Extensionem implere spacium in quo nullum est corpus, &c. Equidem illud optimo jure dico, ubicunque scilicet imaginarium spacium esse fingitur, illíc reverà esse Divinam Amplitudinem, nósque in Enchiridio Metaphysico, evidentiâ, si fieri potest, plusquam Mathematicâ, Immobile quoddam Extensum à mobili Materia distinctum demonstravimus.

Et in ipso remaneat Extensio non aliter à me concepta quàm priùs concipiebatur corpus in eo contentum, &c. At enim falsam hanc esse conceptionem ex eis quæ in dicto Enchiridio occurrunt clarè constat, ubi demonstratur Extensum quoddam Immobile à mobili Materia distinctum & cui Attributa competunt Materiæ Attributis contraria. Vide Enchirid. Metaphys. cap. 6, 7, 8.

Difficult. 4. Solus enim Deus est, quem positivè intelligo esse infinitum, &c. Hac de re, modò seriò híc agat Cartesius, optimè inter nos convenit. Et certè mihi videor in dicto Enchiridio Mundum, quantumlibet indefinitus sit, satìs solidè demonstrâsse non posse esse Infinitum, adeò ut nuda Divinitas extra Mundi limites (ut corpus Aaronis extra Stolam sacerdotalem, quantùm ad caput, manus pedésque) extendatur. Vide Enchirid. Metaphys. cap. 10. sect. 8, 9, &c.

Dico ipsam latiùs extendi quàm omne id quod ab homine concipi potest, &c. Et paulò post, Amplitudinem Divinæ Essentiæ simpliciter Infinitam, corpoream autem extensionem Indefinitam appellat. Quæ quidem indefinita Mundi corporei Extensio si sic intelligatur acsi Imaginatio humana eam exhaurire vel comprehendere non possit, rationi satìs consentanea est. Ratio verò recta necessariò nobis dictabit Divinam Amplitudinem infinitò eam excedere & circumcingere quasi vel coronare; unde & Kether apud Cabbalistas dicitur.

Clarissimo Viro, Nobilissimóq; Philosopho,
RENATO DES-CARTES,
HENRICUS MORUS ANGLUS.

OPinionis quam de te concepi, nuperísque meis literis apud te testatus sum, quanta quanta sit (Vir illustrissime) me non pœnitet, nec unquam, sat scio, poterit pœnitere. Quin & adauget plurimùm tui apud me existimationem, quòd ad stupendam illam mentis tuæ amplitudinem divinúmque acumen, suavitas tanta morum accesserit & humanitas. Quam certè ut nunquam suspectam habui, ità nunc sanè eruditissimas tuas literas habeo pro certissimo illius argumento. Cæterùm nè tanti favoris te pœniteat, quasi in servum caput collati, néve vilescat meum erga te studium, atque amor, tanquam ab abjecto jacentíque animo profectus, quo tandem modo responsa tua mihi satisfecerint, palàm, utì hominem liberum decet, apertéque profitebor. Quod tamen nè nimium tibi vel mihi ipsi negotium facessat, fusiores orationis texturas missas faciens, rem totam in Instantias quasdam breves, aut saltem notatiunculas super singulis responsorum tuorum particulis, compignam.

<243>

Ad Responsum circa primam Difficultatem

Instantia I.

Definiri ab habitudine ad sensus nostros, &c.

Hîc regeri potest; Cùm radix rerum omnium ac essentia in æternas defossa lateat tenebras, rem quamlibet necessariò definiri ab habitudine aliqua. Quæ habitudo proprietas dici potest in substantiis, cùm non sit substantia; quamvìs agnoscam libenter proprietates alias aliis esse priores; hoc autem tantùm me voluisse, Satius nimirum esse per adæquatam quamlibet proprietatem, quàm per formam, quam vocant, definito latiorem, rem definivisse. Porrò, cùm ipse corpus definis rem extensam, ipsam illam extensionem insuper adnoto consistere in habitudine quadam partium ad se invicem, quatenus aliæ extra alias productæ sunt. Quam habitudinem non esse rem absolutam manifestum est.

II.

Quamvìs nulli homines existant.

Si omnes mortales conniverent, Sol tamen non exueret suam videndi aptitudinem, quamprimùm oculos aperuerint denuò; ut neque securis, secandi, quamprimùm ligna aut lapides oblatifuerint.

III.

Nervorum nostrorum particulis multò minores.

Deum tamen artificem adaptare posse credo nervos satìs exiguos exiguis istis materiæ particulis, ac proinde sensibilitatem materiæ hoc modo comminutæ integram manere. Porrò, hæ particulæ à motu cessare possunt, atque coalescere, nostrísque hoc modo nervis sensibiles denuò evadere; quod de substantia incorporea nullo modo verum est.

IV.

Quamvìs non sit ad sensum molle, &c.

Certum est aut ad nervos nostros sensorios durum fore vel molle, &c. aut saltem ad istiusmodi nervos, quales, si vellet, Deus fabricare poterit, ut modò monuimus; atque hoc satìs est, quamvìs Deus nunquam fabricaturus sit istiusmodi nervos. Ut revera partes terræ versùs centrum sunt ex se visibiles, quamvìs nunquam extrahendæ sint in Solis conspectum, nec eò descensurus sit quisquam cum lychno vel lampade.

V.

Est tantùm, ut in homine Risibilitas, proprium quarto modo.

Quòd si ratio etiam aliis competeret animalibus, rectiùs definiretur homo animal risibile quàm rationale. Nondum autem à quopiam demonstratum est tangibilitatem aut impenetrabilitatem proprias esse substantiæ extensæ affectiones, quamvìs corporis esse meritò quivis agnoverit. * Equidem possum clarè concipere substantiam extensam quæ nullam ullo modo habeat tangibilitatem vel impenetrabilitatem. Igitur tangibilitas vel impenetrabilitas non immediatè substantiam extensam consequitur, quatenus extensa est.

VI.

Atqui nego veram extensionem, &c.

Per veram extensionem intelligis quam tangibilitas & impenetrabilitas comitatur. Hanc ipse etiam nego in Deo, nudísve vel mente vel Angelo reperiri. Interea tamen assero aliam esse extensionem æquè veram, quamvìs non æquè vulgarem Scholísque tritam, quæ in Angelis mentéque humana ut terminos, ità & figuram habet, sed pro imperio Angeli mentísque variabilem; Mentésque sive animas nostras atque Angelos, eâdem prorsus manente substantiâ, contrahere se posse, & certos denuò ad limites se expandere.

VII.

Nihil esse intelligibile nisi siti etiam imaginabile, &c.

Equidem aliquantò sum pronior in illam Aristotelis sententiam, ὅτι ἄνευ τῶν φαντασμάτων οὐκ ἔστι νοῆσαι. Sed hîc quisque mentis suæ vires experiatur.

<244>

Ad Responsum circa secundam Difficultatem

Instantia I.

Unas in locum aliarum imaginatione transferre.

Mea quidem imaginatio non potest, nec concipere si transferantur, quin unæ vacui spatii partes absorbeant alteras, penitúsque coincidant & penetrent se invicem.

II.

Nec dubitari à magnis viris, Epicuro, Democrito, &c.

Nullus dubito quin optimo jure dissentias, cùm non solùm istis, sed universis Naturæ interpretibus longè major sis (meâ sententiâ) longéque augustior.

III.

Quin aliqua in omni spatio substantia sit, &c.

Id sanè concessi pacis ergô. Sed clarè mihi non constat. Nam si Deus hanc mundi universitatem annihilaret, & multò post aliam crearet de nihilo, * Intermundium illud, seu absentia mundi, suam haberet durationem quam tot dies, anni, vel secula mensurâssent. Non existentis igitur est duratio, quæ extensio quædam est. Ac proinde Amplitudo Nihili, putà Vacui, per ulnas vel orgyas mensurari potest, ut Non-existentis in sua non existentia duratio per horas, dies mensésque mensuratur. * Sed concedo, quamvìs nondum vi coactus, in omni spatio aliquam substantiam inesse; neque tamen sequi eam esse corpoream, cùm extensio sive præsentia divina possit esse subjectum mensurabilitatis, v. g. Præsentiam sive extensionem divinam occupare assero unam alterámque orgyam in hoc vel illo vacuo; nec tamen omnino sequi Deum esse corporeum, ut patet ex suprà dictis, Instantiâ 5. Sed super hac re est agendum alibi.

IV.

Dico implicare contradictionem, ut talis extensio, &c.

Sed hîc libenter quærerem, numquid necesse sit ut aut talis extensio sit qualem in corpore concipis, aut nulla. Deinde, cùm & alias res præter corpora extendi suo modo concesseris, annon analogica illa extensio, quam vocas, vices obeat extensionis corporeæ atque ità illam vim contradictoriam retundat. Præsertim cùm analogica hæc extensio ad propriè dictam tam propè accedat, ut sit mensurabilis, certósque pedum ulnarúmve numeros occupet.

V.

Nullum motum dari, nisi quodammodo circularem.

Hoc necessariò consequi concedo, necessitate putà Physicâ, supponendo duntaxat omnia corporibus plena, nullámque extensionem aliam integram mundi extensionem excedere: * qua in parte ego satìs sum securus; sed inexpugnabilem hanc contradictionis vim fateor me nondum satìs deprehendisse.

Ad Responsum circa tertiam Difficultatem

Quæ concipiantur extensæ ac simul indivisibiles.

Cùm mentem tuam sic explicueris, nulla inter nos est controversia.

Ad Responsum circa quartam Difficultatem

Instantia I.

An sint simpliciter infinita nécne, profiteor me nescire.

Haud tamen latere te potest, quin sint vel simpliciter infinita, vel revera finita, quamvìs utrum horum sint tam facilè statuere non possis. Quòd autem vortices tui non disrumpantur & fatiscant, * non obscurum videatur indicium mundum revera esse infinitum. Ipse tamen interea liberè profiteor, quamvìs audacter possim assentire huic axiomati, Mundus finitus est, aut non finitus, vel, quod idem hîc est, infinitus, me tamen non posse plenè animo complecti rei cujusvis infinitudinem; sed illud imaginationi meæ hîc accidere, quod Julius Scaliger alicubi scribit de dilatione & <245> contractione Angelorum, non posse scilicet se in infinitum extendere, nec in puncti οὐδενότητα coangustare. Qui autem Deum positivè infinitum agnoscit (i. e. ubique existentem) quod tu meritò facis, non video, si liberæ rationi permittatur, quòd hæsitet, quin continuò etiam admittat nullibi otiosum, sed eodem jure, eâdémque facilitate quâ hanc nostram, ubi nos degimus, vel quousque oculi, animúsque noster pervadit, * materiam ubique produxisse. Sed fusiùs acturus eram quàm institui; hunc impetum supprimo, nè tibi sim molestior.

II.

Cùm ais, si tantùm quoad nos sit infinita, revera erit finita.

Aio, addóque insuper consequentiam esse manifestissimam, quoniam particula (tantùm) planè excludit omnem infinitatem à re quæ tantùm quoad nos dicitur infinita, ac proinde revera erit finita extensio; Mentem autem meam hîc attingere ea de quibus pronuncio, cùm planissimè mihi constet, mundum aut finitum esse aut infinitum, ut paulò antè insinuavi.

III.

Atque ità supponere Deum habere partes extra partes, & esse divisibilem, omnémque prorsus rei corporeæ essentiam illi tribuere.

Nullam tribuo. Nego enim extensionem corpori competere quatenus corpus est, sed quatenus ens, aut saltem substantia est. * Præterea cùm Deus, quantum mens humana Deum capit, sit totus ubique, integráque sua essentia omnibus locis sive spatiis spatiorúmque punctis adsit, non sequitur quòd partes haberet extra partes, aut, quod consequens est, quòd sit divisibilis, quamvìs arctè confertímque loca omnia occupet, nullis relictis intervallis. Unde præsentiam, seu amplitudinem, ut ipse vocas, divinam, mensurabilem agnoscam, Deum autem ipsum divisibilem nullo modo.

Quòd autem Deus singula mundi puncta occupet, fatentur ad unum omnes tam Idiotæ quàm Philosophi, ipséque clarè & distinctè animo percipio & complector. Jam verò eodem modo se habet essentia divina intra atque extra mundum, ità ut si fingamus mundum claudi cœlo stellato visibili, centrum divinæ essentiæ, totalísque ejus præsentia, eodem modo repeteretur extra cœlum stellatum, quo intra clarè concipimus repeti atque reiterari. Hanc autem repetitionem centri divini, quæ mundum occupat, ulteriùs productam, infinita par est extra cœlum visibile spatia secum expandere; quam nisi comitetur materia tua indefinita, actum erit ed tuis vorticibus. Atque ut hæc molliora videantur, experiamur assensus nostros in successiva Dei duratione.

Deus est æternus, h. e. vita divina omnes seculorum evolutiones rerúmque rationes, præteritarum, futurarum & præsentium, simul comprehendit. Hæc tamen vita æterna singulis etiam temporis insidet quasi atque inequitat momentis; ità ut rectè veréque dicamus Deum per tot dies, menses, horásve suâ æternitate fretum. Exemplo causâ si supponamus mundum ante centum annos conditum, annon integra illa omniáque complectens Dei æternitas per horas, dies, menses & annos (putà centum_ succedentes ad hunc usque diem duravit? At verò nihilo aliter est Deus à mundo condito ac fuit ante mundum conditum.

Manifestum igitur est, * præter æternitatem infinitam, in Deum etiam cadere durationis successionem. Quod si admittimus, cur non extensionem etiam infinita spatia adimplementem pariter ac infinitam durationis successionem illi tribuamus?

Imò verò quoties altiùs & anquisitiùs istis de rebus mecum cogito, ea sum in sententia, quòd utraque extensio, tam spatii quàm temporis, Non-entibus juxtà atque Entibus competere possit; suspicórque æquè ex præjudicio fieri posse, cùm omnia ea quæ sensu manibúsque usurpamus, utpote crassa & corporea, semper sint extensa, quòd è contrà omnia extensa protinus concludimus corporea, quàm quòd ullum sensùs præjudicium facit ut putemus aliqua quæ non sunt corporea extendi.

Quòd autem extensio cadat in non-ens, ex eo conjecturam capimus, quòd extendi nihil aliud innuit nisi partes extare extra partes. Pars autem & totum, subjectum & adjunctum, causa & effectum, adversa & relata, contradicentia & privantia, & id genus universa, * notiones Logicæ sunt, eásque tam non-entibus quàm entibus applicamus: Unde non sequitur, quòd quicquid concipimus partes habere extra partes, ens sit reale concipiendum.

Sed quoties hîc colluctantur mentes humanæ cum propriis unbris, aut, lascivientium catulorum instar, propriis ludunt cum caudis? Nam istiusmodi profectò pugnæ atque lusus sibi instituuntur à mente nostra, dum rationes modósque Logicos, juxta <246> quos res externas considerat, non advertit suos duntaxat esse cogitandi modos, sed putans eos esse aliquid in rebus ipsis à se distinctum, suam captando quasi caudam, ad lassitudinem usque luditur miseréque illaqueatur. Sed plura quàm vellem imprudens hîc effutii: Ad reliqua propero.

IV.

Ubicumque enim locus ille concipiatur, ibi aliqua materia est.

Næ tu hîc cautus homo es, & eleganter modestus; admittis tamen tandem mundum esse infinitum, si Aristoteles infinitum rectè definivit, Phys. l. 3. οὗ ἀεί τι ἔξω ἐστὶν, cujus aliquid semper est extrá. Nihl nunc est ulteriùs quòd dissideamus.

V.

Sed nihilominus existimo maximam esse differentiam inter amplitudinem istius corporeæ extensionis, &c.

Et ipse pariter existimo * immane quantum differre divinam amplitudinem & corpoream. Primò, quòd illa sub sensum cadere non possit, hæc possit sub sensum cadere. Deinde, quòd illa sit increata & independens, hæc dependens & creata. Illa porrò penetrabilis, per omnia pervadens, hæc crassa & impenetrabilis. Denique, quòd illa ex totalis & integræ essentiæ repetitione ubiquitaria, hæc ab externa, sed immediata, partium applicatione & juxtapositione orta sit; ità ut nemo, nisi plumbeus planè sit atque insigniter hebes, suspicari possit, Impia nos rationis inire elementa, viámque Indogredi sceleris, (ut & ille loquitur.)

Præsertim cùm ex Theologis sint, iísque aliàs fortasse sat scrupulosis, qui tamen agnoscunt Deum, si voluisset, potuisse mundum ab æterno creare. Et tamen æquè absurdum videtur infinitam durationem, ac magnitudinem infinitam mundo tribuere.

VI.

Unum enim est ex præcipuis, meóque judicio certissimis, Physicæ meæ fundamentis.

Quòd sit materia indefinitè saltem extensa, nullúmque vacuum, fundamentum esse Physicæ tuæ apprimè necessarium sat intelligo, * & certè nullus dubito quin verum sit; sed an veram demonstrandi rationem insequutus sis, id equidem ambigo: Cùm principium illius demonstrationis sit, omne extensum esse reale ac corporeum; quod mihi fateor nondum constare, ob rationes à me suprà datas. Imò verò, ut ingenuè fatear quod mihi jam in mentem venit, si neque nudum spatium, prout postulat tua demonstratio, nec Deus omnino extenditur, nè indefinitâ quidem materiâ opus est tuæ Philosophiæ, certus finitúsque stadiorum numerus suffecerit. Mundi enim hujus finiti latera non habebunt quò recedant, nec dehiscere poterunt medii vortices, nè intermedium spatium extendatur, novásque non-ens induat dimensiones. Sed tamen naturalis impetus aliò me præcipitat, in hanc utique fidem, fœcunditatem nempe divinam, cùm nullibi sit otiosa, ubique locorum materiam produxisse, nullis vel angustissimis prætermissis intervallis.

Quæ tam facilè cùm admitto, Philosophia tua apud me non corruet ob defectum dicti fundamenti. Planéque video Physices tuæ veritatem non tam apertè & ostensivè se exerer in hoc vel illo articulo, quàm ex universo omnium filo & textura elucescere, ut ipse rectissimè mones Part. 4. Artic. 225. Quòd si quis integram tuæ Philosophiæ faciem simul contuetur, tam concinna est, sibíque juxtà ac rerum phænomenis consona, ut meritò imaginetur, se Naturam ipsam opificem vidisse ab hoc polito speculo enitentem.

Ad Responsum circa Difficultatem ultimam

Instantia I.

Sed nulli præjudicio magìs omnes assuevimus, &c.

Quod mihi de me ipso constat plùs quàm satìs, ab hujusce enim præjudicii laqueís sentio me expediri non posse ullo modo.

<247>

II.

Profiteor enim me posse perfacilè illa omnia ut à sola membrorum conformatione profecta explicare.

Læta sanè & jucunda Provincia! Hoc si præstiteris, (& credo quantum ingenium humanum poterit te hac in re præstiturum in quinta sextâve parte Physices tuæ; quas, ut audio ferè à te perfectas jam esse & absolutas, ità avidè expecto efflictímque rogo ut quamprimùm possit fieri lucem videant, vel potiùs ut nos in ipsis ulteriorem naturæ lucem videamus: sed ad rem redeo) Hoc, inquam, si præstiteris, agnosco te demonstrâsse in brutis animantibus inesse animam, neminem demonstrare posse: Sed intereà loci, quod & ipse submones, quòd non sit anima in brutis, te necdum demonstrâsse, nec demonstrare posse ullo modo.

III.

Præter hanc unam, quòd cùm habeant oculos, aures, &c.

Maximum, meo judicio, argumentum est, quòd tam subtiliter sibi præcaveant & prospiciant; ut narratiunculis veris pariter ac mirandis, si otium esset, demonstrare possem. Sed credo te in consimiles historias incidisse, meæ autem in nullis extant libris.

IV.

Quòd non sit tàm probabile omnes vermes, culices, erucas, &c.

Nisi fortè imaginemur istiusmodi animas, Mundi Vitæ, quem appellat Ficinus, arenam quasi esse ac pulverem, & infinita ferè ex isto penario animarum agmina fatali quodam impetu in præparatam materiam semper prolabi. Sed concedo hæc citiùs dici posse quàm demonstrari.

V.

Ut aliquid voce vel nutibus indicaret, &c.

Annon canes annuunt caudis, ut nos capitibus? annon brevibus latratibus cibum sæpius ad mensam mendicant? Imò verò aliquando Domini cubitum pede, qua possunt cum reverentia, tangentes, quasi sui oblitum, blando hoc eum signo commone faciunt.

VI.

Quàm maximè stupidi ac mente capti, &c. non autem ullum brutum, &c.

Nec infantes ulli per aliquàm-multa saltem mensium spatia, quamvìs plorent, rideant, irascantur, &c. Nec diffidis tamen, opinor, quin infantes sint animati, animámque habeant cogitantem.

Responsa hæc sunt (Vir Illustrissime) quæ tuis præclaris Responsis mihi visum est reponere. Quæ an æquè grata futura sint ac nuperæ meæ objectiones, sanè præsagire non possum.

Humanitas tua quam versùs istas perspexi, & diuturnior cum scriptis tuis consuetudo, audentiorem me fecerunt; vereor nè fuerim prolixus nimiùm ac molestus.

Equidem ferme oblitus eram potissimi mei instituti, quod non fuit æternas tecum altercationes reciprocare; sed cùm hanc opportunitatem sim nactus, tanti viri de rebus quæ se obtulerint Philosophicis judicium placidè experiri, & præcipuè si qua difficultas emerserit inter legendos tuos libros, teipsum audire interpretantem. Quam profectò gratiam si lubens facilísque concesseris, summopere me tibi devincies.

Et sanè quàm lubenter eximiæ tuæ artis ac peritiæ mihi copiam feceris, certum est jam nunc in paucis quibusdam periculum facere.

Primò igitur quæro, An à Deo ità statui, aut alio quovis modo fieri potuisset, ut mundus esset finitus, id est certo aliquo milliarium numero circumscriptus. Non leve enim argumentum videtur mundum posse esse finitum, quòd plerique omnes impossibile putent esse infinitum.

Secundò, Siquis mundi hujus finibus propè affideret, quæro an possit gladium per mundi latera ad capulum usque transmittere, ità ut totus ferè gladius extra mundi mœnia emineret. Quòd enim nihil extra mundum quod recipiat, videtur ex ea parte impossibile.

Tertiò (ad Artic. 29. Part. 2.) Si A B corpus transferatur à corpore C D, quæro quî constat translationem esse reciprocam. Putemus enim C D turrim esse, & A B ventum occidentalem per latera turris transeuntem. Turris C D aut quiescit, aut saltem non recedit à vento A B. Si recedeit, vel, quod ais, motu transfertur, utique versùs occidentem movetur. Sed non fertur versùs occidentem, cùm & terra <248> & ventus ferantur versus orientem. Videtur igitur respectu venti quiescere, cùm nullum motum ab ipso suscipiat. Dicis tamen translationem (quæ quidem translatio motus est) ipsius turris & venti esse reciprocam. Turris igitur respectu ejusdem venti & moveretur & quiesceret, quod proximè abest à contradictione. Signum autem est, cùm ille qui à me sedente recessit ambulando, putà mille passus, rubuerit vel lassus fuerit, ego verò sedens nec ruborem contraxerim nec lassitudinem, illum solum motum fuisse, me verò per id temporis quievisse. Notionalem igitur duntaxat variatæ distantiæ respectum illius motu suscipio, nullum motum realem & Physicum.

Quartò, Artic. 149. Part. 3. Sícque etiam efficiet ut terra circa suum axem gyret, &c. Quomodo efficiet Luna ut terra uno ie gyros suos absolvat, cùm ipsa 30 ferè dies in suas absumat periodos? Quæ verò scribuntur Artic. 151. hanc quæstionem, opinor, non attingunt.

Quintò, de particulis istis contortis, quas striatas vocas, Quomodo ità contorqueri potuerunt, & eo ipso in infinita fragmina & atomos non disjungi? Quem lentorem, quam tenacitatem in prima illa materia, sibi ubique simili & homogenea, imaginari possumus? Unde mollescebant istæ particulæ primùm, indéque obduruerunt?

Sextò, Artic. 189. Part. 4. animam sive mentem intimè cerebro conjunctam. Perlubenter equidem hîc audirem sententiam tuam de conjunctione animæ cum corpore: An cum toto corpore conjungatur, an cum cerebro solo, an verò in solum conarium, tanquam in parvulum aliquod ergastulum, compingatur. Id enim sedem sensûs communem, animæque ἀκρόπολις, à te monitus agnosco. Dubito tamen annon per universum corpus anima pervadat. Deinde quæro ex te, cùm anima nullas habeat nec ramosas nec hamatas particulas, quomodo tam arctè unitur cum corpore. Sciscitórque subindè, annon aliquid exerit se in natura, cujus nulla ratio Mechanica reddi potest. Illud αὐτεξούσιον, cujus in nobis conscii sumus, quo oritur modo? Quæque ratio sit imperii animæ nostræ in spiritus animales, quâ potest eos amandare in quamlibet corporis partem? Quomodo sagarum spiritus, quos vocant familiares, materiam tam aptè sibi adaptant atque constringunt, ut visibiles & palpabiles se exhibeant execrandis vetulis? Hoc autem fieri non solùm vetulæ, sed juvenes sagæ, nullâ vi coactæ, sponte mihi fassæ sunt non paucæ. Porro, annon & ipsi hoc ipsum aliquo modo in animabus nostris experimur, dum pro arbitrio nostro spiritus nostros animales ciere & sistere, exerere & revocare possumus? Quæro igitur, numquid dedeceret hominem Philosophum in rerum universitate substantiam aliquam agnoscere incorpoream, quæ tamen possit aut omnes, aut saltem plurimas, affectiones corporeas, non secùs ac ipsa corpora in se mutuò, in corpus aliquod imprimere, quales sunt motus, figura, situs partium? &c. Imò verò, cùm ferme constet de motu; sine mora superaddere etiam quæ motûs consequentia sunt, ut dividere, conjungere, dissipare, vincire, figurare particulas, figuratas disponere, dispositas rotare, vel quovis modo movere, totatas continere, & id genus alia; unde lumen, colores, & reliqua sensûs objecta prodire necesse est, juxta eximiam tuam Philosophiam.

Præterea, cùm nihil nec corporeum neque incorporeum potest agere in aliud nisi per applicationem suæ essentiæ, necesse insuper ducere, ut, sive Angelus sit, sive Dæmon, sive anima, sive Deus, qui agat prædictis modis in materiam, essentia cujussibet inequitet quasi illis materiæ partibus in quas agit, aut aliquibus aliis quæ in has ipsas agant per motûs transmissionem, imò ut integræ aliquando adsit materiæ quam gubernat & modificat; ut constat in Geniis, sive bonis sive malignis, qui se humanis oculis patefecerunt: Aliter enim quî poterant constringere materiam, & in hac vel illa figura continere?

Postremò, Cùm tam stupendam virtutem habeat substantia incorporea, ut per nudam sui applicationem, sine funiculis aut uncis, sine fundis aut cuneis, materiam constringat, explicet, dividat, projicat, & simul retineat, annon verisimile videatur ut in seipsam se possit colligere, cùm nulla obstet impenetrabilitas, & diffundere se denuò, & similia?

Hæc abs te peto, Vir doctissime, quantum per otium licebit, ut digneris exponere, utpote quem scio tam intima quàm extima Naturæ mysteria rimatum esse, commodéque interpretari posse.

Septimò, de globulis æthereis quæro, Si Deus mundum ab æterno condidisset, annon multis abhinc annis comminuti & confracti fuissent isti globuli in partes indefinitè subtiles, mutuis collisionibus vel attritionibus, primíque Elementi faciem jam olim induissent, ità ut universus mundus in unam immensam flammam multa antè secula abiisset?

<249>

Octavò, de particulis tuis aqueis, longis, teretibus, & flexibilibus, Numquid habent poros? Id sanè mihi non videtur probabile, cùm sint simplicia corpora, particulæque primæ ex nullis aliis particulis compllicatæ, sed fragmina ex integra primâque materia elisa, ac proinde planè homogenea. Hinc dubito, quî poterunt flecti sine penetratione dimensionum. Putemus enim aliquando ad annuli instar incurvari; Superficies concava minor erit convexâ, &c. Rem probè tenes. Non est quòd hîc immorer.

Nec tamen si poros habere contenderes, quod nunquam opinor facies, difficultatem tollet. Quippe quòd quæstio tunc instituetur de pororum labris vel lateribus: Necessariò enim aliquid flectetur quod non habet poros.

Atque hæc difficultas pertinet non solùm ad oblongas tuas particulas, sed etiam ad ramosas illas, aliásque ferme omnes, quas flecti necesse est, & tamen non disrumpi.

Nonò, & ultimò, Utrùm materia, sive æternam fingamus sive hesterno die creatam, sibi liberè permissa, nullúmque aliunde impulsum suscipiens, moveretur, an quiesceret. Deinde, an quies sit modus corporis privativus, an verò positivus. Et sive positivum malles sive privativum, unde constet utrumlibet. An denique ulla res affectionem ullam habere possit naturaliter & à se, quâ penitus potest destitui, vel quam aliunde potest adsciscere.

Hactenus ferè circa generalia præclaræ tuæ Physices fundamenta lusi, dicam, an potiùs laboravi? progressurus posthac ad specialiora, si facilitas tua atque comitas eò me invitaverit, aut saltem permiserit. Et æquiori sanè animo feres, cùm hîc de primis agatur principiis, si superstitiosè omnia examinavi, viámque quasi palpando, singuláque curiosiùs contrectando, lentè me promovi & testudineo gradu. Video enim ingenium humanum ità comparatum esse, ut faciliùs longè quid consequens sit dispiciat, quàm quid in natura primò verum; nostrámque omnium conditionem non multùm abludere ab illa Archimedis, δὸς ποῦ στῶ, καὶ κινήσω τῆν γῆν. Ubi primùm figamus pedem invenire multò magìs satagimus, quàm ubi invenimus ulteriùs progredi.

Quod ad mirificas illas structuras attinet quas ex illis principiis generalibus erexisti, quamvìs primâ fronte adeò sublimes & ab aspectu nostro remotæ viderentur, ut omnia apparerent nubibus tenebrísque obvoluta, dies tamen difficultates comminuit, paulatímque evanuerunt istæ obscuritates, adeò ut perpaucæ, præ quod tum factum est, in conspectum jam veniant.

Hoc autem necesse duxi ut profiterer, nè æternum à me expectes tibi creatum iri negotium, sed lubentiùs mihi rescribas, paríque humanitate hasce sciscitationes meas accipias quâ primas quas misi objectiones. Quod si feceris (clarissime Cartesi) suprà quà, dici potest tibi obstrictum dabis

Humanitatis tuæ ac Sapientiæ
admiratorem religiosissimum
,
Hen. Morum.

Cantabrigiæ, è Christi Collegio,
3. Nonarum Martii, 1649.

SCHOLIA

In Epist. 2. H. Mori.

DIfficult. 1. Instant. 5. Equidem possum clarè concipere substantiam extensam, &c. Immò verò necessariò & inevitabiliter talem concipio dum mentis aciem conjicio in Immobile illud extensum à mobili materia distinctum, quod simul concipio nullam habere tangibilitatem aut Impenetrabilitatem.

Difficult. 2. Instant. 3. Intermundium illud sive Absentia Mundi suam haberet durationem, &c. Multò rectiùs concluditur Durationem illam quam non possumus non concipiere existere, ut & Amplitudinem immensam æternámque ac necessariam, ad Divinam Essentiam esse referendam, (quemadmodum in Scholiis in Enchiridium Metaphysicum monuimus) Illiúsque Axiomatis Authoritatem ubique sartam tectam esse conservandam; Nihil nullam esse affectionem.

Sed concedo, quamvìs nondum vi coactus, in omni spacio aliquam substantiam inesse, &c. Immò ipsum illud quod vulgus Philosophorum, spacium imaginarium esse fin <250> gunt, in Enchiridio Metaphysico substantiam incorpoream esse demonstro, cap. 6, 7, 8.

Instant. 5. Qua in parte ego satìs sum securus, &c. Equidem tunc fui hac in parte nimis quàm securus. Quæ autem rationes hanc mihi securitatem excusserint, Vide Enchirid. Metaphys. cap. 10. sect. 6, 7, &c.

Difficult. 4. Instant. 1. Non obscurum videatur indicium Mundum reverà esse infinitum, &c. Sic certè videretur si motus Materiæ Mundanæ esset Mechanicus, nunc verò cùm Vitalis sit & à Spiritu Naturæ profectus, Mundus licèt finitus sit, Vortices non disrumpentur nec fatiscent.

Materiam ubique produxisse. Id quod valdè rationi consentaneum est dum Divinam Omnipotentiam & Fœcunditatem respicimus; naturam verò Creaturæ dum consideramus, & hujus Infinitudinis quàm incapax sit, admodum absonum videtur & ab omni ratione alienum: quemadmodum videre est in dicto Enchiridio, cap. 10.

Instant. 3. Præterea cùm Deus, quantum mens humana Deum capit, sit totus ubique, &c. Sic certè solet Philosophorum vulgus loqui. Quantù verò ad me, cùm Deus partes Physicas & propriè dictas non habeat, equidem valde impropriè existimo Deum dici posse totum esse ubique: sed præsentiam illius agnsoco ubique æquè efficacem esse acsi totus intelligatur ubique adesse. Et quæ mox occurrit Centri Divini Repetitio symbolicè tantùm intelligenda est & negativè, quatenus Essentiam Divinam innuit ubique homogeneam esse & ἀυτοφυῆ, nec aliunde derivatam, sed unam quasi infinitam infinitam esse Lucem sive Solem.

Præter Æternitatem infinitam in Deum etiam cadere Durationis successionem, &c. Non quòd successiva Duratio formaliter Deo competat, sed quòd eminenter in illius stabili Duratione contineatur; qua de re vide Dialogos Divinos, Dialog. 1. Sect. 15, 16, 17. Ut verò Æternitas Divina singulis cujusvis Durationis successivæ momentis præsens est, ità & infinita Divinæ Essentiæ plenitudo & Exuberantia singulis cujusvis corporeæ Extensionis punctis adesse intelligitur.

Quòd utraque Extensio tam Spacii quàm Temporis Non-Entibus juxtà atque Entibus competere possit, &c. Multo verò nunc consultius existimo, quod & suprà innui, Spacium illud immensum & Tempus infinitum, quæ mentibus nostris tam importunè obversantur, ad Divinam Essentiam & Æternitatem, tanquam umbras quasdam earum obscuriusculas, referre. Vide Scholia in Enchiridium Metaphysicum.

Notiones Logicæ sunt, eásque tam Non-Entibus quàm Entibus applicamus, &c. Esto, sed applicando eas Non-Entibus, eadem Entia non efficimus. Adeò ut, quando Non-Enti alicui partes attribuimus, cùm partes istæ etiamnum Non-Entia sunt, aut Non-Entibus tribui possunt, Non-Ens cui istæ attribuuntur, adhuc reverà mullas partes habeat, ac proinde reverà sit Non-Extensum; nec hinc constare possit, Extensionem cadere in Non-Ens.

Instant. 5. Immane quantum differre Divinam Amplitudinem & corpoream. Hic tantùm obiter, contra Cartesianos Nullibistas Divinæ Essentiæ Amplitudinem à suo Cartesio admitti, quamvìs Extensio repudietur, ut videre est hoc in loco illius Epistolæ.

Instant. 6. Et certè nullus dubito quin verum sit, &c. Vide quæ diximus in Instantiam primam.

Fœcunditatem nempe Divinam, cùm nullibi otiosa sit, ubique locorum Materiam produxisse, &c. Vide quæ notavimus in Instantiam primam eodem in loco.

Clarissimo Doctissimó Viro,
HENRICO MORO, RENATUS DES-CARTES.

VIR clarissime, gratissimas tuas literas 3. Non. Mart. datas eo tempore accipio quo tam multis aliis occupationibus distrahor, ut cogar vel hâc ipsâ horâ festinantissimè rescribere, vel responsum in multas hebdomadas differre. Sed vincet ea pars quæ festinationem persuadet; malo enim minùs peritus quàm minùs officiosus videri.

<251>

Ad Instantias primas.

Proprietates alias aliis esse priores, &c. Sensibilitas nihil mihi videtur esse in re sensibili, nisi denominatio extrinseca. Necetiam rei est adæquata: nam si referatur ad sensus nostros, non convenit tenuissimis materiæ particulis: si ad alios imaginarios, quales vis à Dei posse fabricari, fosan etiam Angelis & Animabus conveniet; non enim faciliùs intelligo nervos sensorios adeò subtiles, ut à quàm minutissimis materiæ particulis moveri possint, quàm aliquam facultatem cujus ope mens nostra possit alias mentes immediatè sentire sive percipere. Quamvìs autem in extensione habitudinem partium ad invicem facilè comprehendamus, videor tamen extensionem optimè percipere, quamvìs de habitudine partium ad invicem planè non cogitem: Quod debes etiam potiori jure quàm ego admittere, quia extensionem ità concipis ut Deo conveniat, & tamen in eo nulas partes admittis.

Nondum demonstratum Tangibilitatem aut Impenetrabilitatem proprias esse substantiæ extensæ affectiones. Si concipis extensionem per habitudinem partium ad invicem, non videris negare posse quin unaquæque ejus pars alias vicinas tangat, hæcque tangibilitas est vera proprietas, & rei intrinseca, non autem ea quæ à sensu tactûs denominatur.

Non potest etiam intelligi unam partem rei extensæ aliam sibi æqualem penetrare, quin hoc ipso intelligatur mediam partem ejus extensionis tolli vel annihilari; quod autem annihilatur aliud non penetrat: * sícque meo judicio demonstratur impenetrabilitatem ad essentiam extensionis, non autem ullius alterius rei, pertinere.

Assero aliam esse extensionem æquè veram. Tandem igitur de re convenimus, superest quæstio de nomine, an hæc posterior extensio æquè vera sit dicenda. Quantùm autem ad me, nullam intelligo nec in Deo nec in Angelis vel mente nostra extensionem substantiæ, sed potentiæ duntaxat; ità scilicet ut possit Angelus potentiam suam exerere nunc in majorem, nunc in minorem substantiæ corporeæ partem: nam si nullum esset corpus, nullum etiam spatium intelligerem cui Angelus vel Deus esset coëxtensus. * Quòd autem quis extensionem quæ solius potentiæ est, tribuat substantiæ, ejus præjudicii esse puto, quo omnem substantiam, & ipsum Deum, supponit imaginabilem.

Ad secundas Instantias.

Unæ vacui spatii partes absorbeant alteras, &c. Hîc repeto, si absorbeantur, ergò media pars spatii tollitur & esse desinit; quod autem esse desinit aliud non penetrat; ergò impenetrabilitas in omni spatio est admittenda.

Intermundium illud suam haberet durationem, &c. Puto implicare contradictionem, ut concipiamus aliquam durationem intercedere inter destructionem prioris mundi & novi creationem. Nam si durationem istam ad successionem cogitationum divinarum vel quid simile referamus, erit error intellectûs, non vera ullius rei perceptio. Ad sequentia jam respondi, notando * extensionem quæ rebus incorporeis tribuitur esse potentiæ duntaxat, non substantiæ quæ potentia cùm sit tantùm modus in re ad quam applicatur, sublato extensio cui coëxistat, non potest intelligi esse extensa.

Ad penultimas Instantias.

Deum positivè infinitum, id est, ubique existentem, &c. * Hoc ubique non admitto, Videris enim hîc infinitarem Dei in eo ponere, quòd ubique existat: cui opinioni non assentior; sed puto Deum ratione suæ potentiæ ubique esse, ratione autem suæ essentiæ nullam planè habere relationem ad locum. Cùm autem in Deo potentia & essentia non distinguantur, satius esse puto in talibus de mente nostra vel Angelis, tanquam perceptioni nostræ magìs adæquatis, quàm de Deo, ratiocinari. Sequentes difficultates ex eo præjudicio mihi videntur omnes ortæ, quòd nimis assueverimus quaslibet substantias, etiam eas quas corpora esse negamus, tanquam extensas imaginari, & de entibus rationis intemperanter Philosophari, entis sive rei proprietates non enti tribuendo. Sed rectè meminisse oportet, non entis nulla esse posse vera attributa, nec de eo posse ullo modo intelligi partem & totum, subjectum, adjunctum, <252> &c. Ideóque optimè concludis cum propriis umbris mentem ludere, cùm entia Logica considerat.

Certus finitúsque stadiorum numerus suffecerit, &c. Sed repugnat meo conceptui ut mundo aliquem terminum tribuam, nec aliam habeo mensuram eorum quæ affirmare debeo vel negare quàm propriam perceptionem. Dico idcirco numdum esse indeterminatum vel indefinitum, quia nullos in eo terminos agnosco; sed non ausim vocare infinitum, quia percipio Deum esse mundo majorem, non ratione extensionis, quam, ut sæpe dixi, nullam propriam in Deo intelligo, sed ratione perfectionis.

Ad ultimas Instantias.

Hoc si præstiteris, &c. Non certus sum meæ Philosophiæ continuationem unquam in lucem prodituram, quia pendet à multis experimentis, quorum faciendorum nescio an copiam sim unquam habiturus; sed spero ne hâc æstate brevem tractatum de Affectibus editurum, ex quo apparebit quo pacto in nobis ipsis omnes motus membrorum, qui affectus nostros comitantur, non ab anima, sed à sola corporis machinatione peragi existimem. Quòd autem Canes annuant caudis, &c. Sunt tantùm motus qui comitantur affectus, eósque accuratè distinguendos puto à loquela, quæ sola cogitationem in corpore latentem demonstrat. Nec infantes ulli, &c. Dispar est ratio infantum & brutorum: Nec judicarem infantes esse mente præditos, nisi viderem eos esse ejusdem naturæ cum adultis: bruta autem euosque nunquam adolescunt, ut aliqua in iis cogitationis nota certa deprehendatur.

Ad Quæstiones.

Ad primum. Repugnat conceptui meo, sive, quod idem est, puto implicare contradictionem, ut mundus sit finitus vel terminatus, * quia non possum non concipere spatium ultra quoslibet præsuppositos mundi fines; tale autem spatium apud me est verum corpus: nec moror quòd ab aliis imaginarium vocetur, & ideo mundus finitus existimetur; novi enim ex quibus præjudiciis error iste profectus sit.

Ad secundam. Imaginando gladium trajici ultra mundi fines, ostendis te etiam non concipere mundum finitum, omnem enim locum ad quem gladius pertingit revera concipis ut mundi partem, quamvìs illud quod concipis vacuum voces.

Ad tertiam. Non meliùs possum explicare vim reciprocam in mutua duorum corporum ab invicem separatione, quàm si tibi ponam ob oculos navigiolum aliquod hærens in luto juxta fluminis ripam, & duos homines, quorum unus stans in ripa navigiolum manibus pellat, ut illud à terra removeat, eodémque prorsus modo alius stans in navigio ripam manibus pellat, ut illud idem à terra removeat. Si enim horum hominum vires sint æquales, conatus ejus qui terræ insistit, terræque idcirco conjunctus est, non minùs confert ad motum navigii quàm conatus alterius qui cum navigio transfertur. Unde patet actionem quâ navigium à terra recedit non minorem esse in ipsa terra quàm in navigio. Nec est difficultas de eo qui à te sedente recessit; cùm enim de translatione hîc loquor, intelligo tantùm eam quæ fit per separationem duorum corporum se immediatè tangentium.

Ad quartum. Motus Lunæ determinat materiam cœlestem, & ex consequenti etiam terram in ea contentam, ut versùs unam partem potiùs quàm versùs aliam, nempe in figura ibi posita, ut ab A versùs B, potiùs quam versùs aliam, nempe in figura ibi posita, ut ab A versùs B, potiùs quàm versùs D, flectatur; non autem dat ei celeritatem motûs: & quia hæc celeritas pendet à materia cœlesti, quæ præter propter eadem est juxta Terram ac juxta Lunam, deberet Terra duplo celeriùs convolvi quàm convolvitur, ut circiter sexagies circulum suum absolveret eo tempore quo Luna semel percurrit suum sexagies majorem, nisi obstaret magnitudo, ut in Artic. 151. p. 3. dictum est.

Ad quintam. Nullum suppono esse lentorem nullámque tenacitatem in minimis materiæ particulis, nisi quemadmodum in sensibilibus & magnis, quæ nempe ex motu & quiete partium dependet. Sed notandum est, ipsas particulas striatas formari ex materia subtilissima, & divisa in minutias innumberabiles vel numero indefinitas, quæ ad ipsas compenendas simul junguntur, adeò ut plures diversas minutias in unaquaque particula striata cincipiam quàm vulgus hominum in aliis corporibus valde magnis.

<253>

Ad sextam. Conatus sum explicare maximam partem eorum quæ hîc petis in tractatu de affectibus. Addo tantùm, nihil hactenus occurrisse circa naturam rerum materialium cujus rationem mechanicam non facillimè possim excogitare. Atque ut non dedecet hominem Philosophum putare Deum posse corpus movere, quamvìs non putet Deum esse corporeum; ità etiam eum non dedecet aliquid simile de aliis substantiis incorporeis judicare. Et quamvìs existimem nullum agendi modum Deo & creatirus univocè convenire; fateor tamen me nullam in mente mea ideam reperire quæ repræsentet modum quo Deus vel Angelus materiam potest movere, diversam ab ea quæ mihi exhibet modum quo ego per meam cogitationem corpus meum movere me losse mihi conscius sum.

Nec verò mens mea potest se modò extendere, modò colligere, in ordine ad locum, ratione substantiæ suæ, sed tantùm ratione potentiæ quam potest ad majora vel minora corpora applicare.

Ad septimam. Si mundus ab æterno fuisset, proculdubio hæc Terra non mansisset ab æterno, sed aliæ alibi productæ fuissent, nec omnis materia abiisset in primum Elementum: ut enim quæ;dam ejus partes uno in loco comminuuntus, ità aliæ in alio loco simul coalescunt; nec plus est motûs sive agitationis in tota rerum universitate uno tempore quàm alio.

Ad octavam. Particulas aquæ, aliásque omnes quæ sunt in terra, poros habere sequitur evidenter ex modo quo terræ productionem descripsi, nempe à particulis materiæ primi elementi simul coalescentibus: cùm enim hoc primum Elementum nullis constet particulis nisi indefinitè divisis, hinc sequitur concipiendos esse poros usque ad ultimam possibilem divisionem in omnibus corporibus ex eo conflatis.

Ad nonam. Ex iis quæ paulò antè dixi de duobus hominibus quorum unus movetur unà cum navigio, alius in ripa stat immotus, satìs ostendi me putare nihil esse in unius motu magiìs positivum quàm in alterius quiete.

Quid sibi velint hæc tua ultima verba, An ulla res affectionem habere potest naturaliter & à se, quâ penitus potest destitui, vel quam aliunde potest adsciscere, non satìs percipio.

Cæterùm velim ut pro certo existimes mihi semper fore gratissimum ea accipere quæ de scriptis meis vel quæres vel objicies, & pro viribus responsurum esse

Tibi addictissimum
Renatum Des-Cartes.

SCHOLIA

In Respons. ad Epist. 2.

INstant. 1. Sícque meo judicio demonstratur Impenetrabilitatem ad Essentiam Extensionis, &c. Qiua scilicet illa pars Extensionis quæ penetrat, tolleretur vel annihilaretur. At nulla pars substantiæ extensæ hac penetratione perit. Alioquin omnes Spiritus, qui Spiritum Universi putà, penetrant, eo ipso perirent. Ipsáque Materia extensa in Extenso immobili aut periret, aut Extensi immobilis partes eis in locis ubi est, annihilaret. Si verò sit Essentia in Essentia, manifestum est esse Extensionem in Extensione, cùm omnis Essentia sit aliquo modo extensa. Vide Enchirid. Metaphys. cap. 28. sect. 6, 7.

Quòd autem quis extensionem quæ solius potentiæ est, &c. Quòd solas potentias substantiarum Incorporearum extensas asserit Cartesius, hinc Nullibistis rursus favere non immeritò censeri potest eorúmque esse Coryphæus.

Instant. 2. Extensionem quæ rebus incorporeis tribuitur, esse Potentiæ duntaxat non Substantiæ; Quæ Potentia cùm sit tantùm Modus in re ad quam applicatur, sublato extenso cui coexistit, non potest intelligi esse coextensa. Quod modò fecit, expressiùs profectò hîc facit, apertiùs scilicet Nullibismo favet; quinimò & nullitati fortean rerum incorporearum, dum potentiam quam nos supponimus in Spiritibus, Materiæ extensæ modum esse subinsinuat, quemadmodum facit Spinozius. Vide quæ adnotavimus in Scholiis in Respons. ad Epist. 1. Difficult. 1.

Instant. 4. Hoc ubique non admitto. Videris enim hîc Infinitatem Dei in eo ponere quòd ubique existit, cui opinioni non assentior; sed puto Deum ratione suæ po <254> tentiæ ubique esse, ratione autem suæ essentiæ nullam planè habere relationem ad locum. Expressissimus hic Nullibismus est; unde me non immeritò Cartesium Nullibistarum Principem agnovisse, Enchirid. Metaphys. cap. 27. satìs manifestum est. Sed malè interim sibi constare videtur, si hæc cum eis comparaveris quæ occurrunt in Responso ad Epistolam meam primam Difficult. 1. Vide Scholia, eum in locum.

Quæst. 1. Quia non possem non concipere spacium ultra quoslibet præsuppositos Mundi fines. Tale autem spacium apud me est verum corpus, &c. Id verò quod non possumus non concipere quin existat, necessariò, si proprias consulamus facultates, existit. Cùm autem necessariò & à se sic concipitur existere, (neque enim illius Idea cum cujusquam alius rei Idea in hac conceptione conjungitur) hæc conceptio si in corpus definit, Existentiam Entis absolutè perfecti planè subvertit. Qua de re conquestus sum in Præfatione ad Enchiridium Metaphysicum, Sect. 4.

Illustrissimo viro, Principique Philosopho,
RENATO DES-CARTES, HENRICUS MORUS.

VIX me abstinebam (Vir Clarissime) quin ab acceptis tuis literis continuò ad te rescriberem: quamvìs profectò id à me factum fuisset inciviliùs; quippe quòd satìs ex iisdem intelligerem te per septimanas bene multas negotiis fore districtissimum. Quin & mihi ipsi tunc temporis à patris obitu acciderunt multa quæ me aliò avocârunt, impediverúntque adeò ut quod voluissem maximè præstare, haud commodè potuissem. Jam verò ad te tuáque reversus, satísque nactus otii, rescribo, gratiásque ago maximas, quòd quærendi de tuis scriptis quod lubet objiciendíque plenum mihi jus tam liberè benignéque concesseris.

Cæterùm, nè abuti videar hâc summâ humanitate tuâ ad prolixiores altercationes (nam hactenus eo in loco Philosophiæ versati sumus qui λογομαχίαις lubricísque subtilitatibus opportunior extitit, in confiniis utique Physices, Metaphysicæ & Logicæ) ad ea propero quæ certum magìs firmúmque judicium capiunt.

Obiter tantùm notabo, atque primò ad Responsionem ad Instantias primas; Quantùm ad Angelos animásque separatas, si immediatè suas invicem deprehendant essentias, id non dici posse sensum propriè, si ipsos fingas penitus incorporeos. Me verò lubentem cum Platonicis, antiquis Patribus, Magísque ferme omnibus, & animas & genios omnes, tam bonos quàm malos, planè corporeos agnoscere, ac proinde sensum habere propriè dictum (i. e.) mediante corpore, quo induuntur, exortum. Et profectò cùm nihil non magnum de tuo ingenio mihi pollicear, perquam gratissimum esset si conjecturas tuas, quas credo pro ea qua polles sagacitate ac acumine fore ingeniosissimas, mecum breviter communices super hac re. Nam quòd quidam magnificè se efferunt in non admittendo substantias ullas quas vocant separatas, ut dæmonas, Angelos, animásque post mortem superstites, & maximopere hîc sibi applaudunt, quasi re bene gestâ, & tanquam eo ipso longè sapientiores evasissent cæteris mortalibus, id ego non hujus æstimo. Nam quod sæpius observavi, hi sunt, ut plurimùm, aut Taurini sanguinis homines, perditéque melancholici, aut immane quantum sensibus & voluptatibus dediti, Athei denique, saltem si permitteret religio, quâ solâ superstitiosè freti Deum esse agnoscunt. Me verò non pudet palàm profiteri, me vel semoto omni Religionis imperio, meâ sponte agnoscere genios esse atque Deum; nec ullum alium tamen me posse admittere, nisi qualem optimus quisque ac sapientissimus exoptaret, si deeseet, existere. Unde semper suspicatus sum, profligatissimæ improbitatis summæque stupiditatis triumphum esse Atheismum; Atheorúmque gloriationem perinde esse acsi stultissimus populus de sapientissimi benignissimíque Principis cæde ovarent inter se & gratularentur. Sed nescio quo impetu huc excursum est. Redeo.

Secundò, Quod ad demonstrationem illam tuam attinet, quâ concludis omnem substantiam extensam esse tangibilem & impenetrabilem; videor mihi hæc posse regerere: in aliqua scilicet substantia extensa partes extra partes esse posse, sine ulla αντιτυπίᾳ, seu mutua resistentia; atque hinc perit propriè dicta Tangibilitas. De <255> inde, extensionem simul cum substantia in reliquam replicari extensionem & substantiam, nec deperdi magìs quàm illam substantiæ partem quæ retrahitur in alteram; atque hinc cadit illa Impenetrabilitas: quæ profiteor me clarè & distinctè animo concipere. Quòd autem aliquod reale claudi possit (sine ulla sui diminutione) minoribus majoribúsque terminis, constat in motu, ex tuis ipsius principiis. Nam idem numero motus nunc majus nunc minus subjectum occupat, juxta tuam etiam sententiam. Ego verò pari facilitate & perspicuitate concipio dari posse substantiam quæ sine ulla sui imminutione dilatari & contrahi possit, sive per se id fiat, sive aliunde.

Postremò igitur; Et demiror equidem quòd nè in intellectum tuum cadere possit, quòd aut mens humana aut Angelus hoc ferme modo sint extensi, quasi implicaret contradictionem. Cùm ego potiùs putarem implicare contradictionem quòd potentia mentis sit extensa, cùm mens ipsa non sit extensa ullo modo. Cùm enim potentia mentis sit modus mentis intrinsecus, non est extra mentem ipsam, ut patet. Et consimilis ratio est de Deo: unde me consimilis ferit admiratio, quòd in Responsione ad penultimas Instantias concedis cum ubique esse ratione potentiæ, non ratione essentiæ; quasi potentia Divina, quæ Dei modus est, extra Deum esset sita, cùm modus realis quilibet intimè semper insit rei cujus est modus: Unde necesse est Deum esse ubique, si potentia ejus ubique sit.

Neque suspicari possum per potentiam Dei intelligi te velle effectum in materiam transmissum. Quòd si hoc intelligas, non video tamen quin eódem res recidat. Nam hic effectus non transmittitur nisi per potentiam Divinam, quæ attingit materiam suscipientem, hoc est, modo aliquo reali unitur cum ea, ac proinde extenditur; nec tamen interea separatur ab ipsa Divina Essentia. Videtur enim, ut dixi, conspicua contradictio. Sed hisce statui non immorandum.

Ad Quæstiones transvolo, postquam monuerim, quàm contristat animum continuationis tuæ Philosophiæ desperatio: Sed æquè refocillat tamen certa spes Tractatûs illius desideratissimi quem hæc æstas parturit; citò & feliciter in lucem prodeat exopto.

Ad Respons. ad Quæstiones.

Ad primam & secundam respondes sanè constanter & convenienter tuis principiis, quod à quolibet, nisi sententia vicerit melior, & expecto, & laudo.

Ad tertiam; Ex navigiolo illo tuo has mihi comparavi merces. 1. In motu esse mutuum eorum quæ moveri dicuntur renixum. 2. Quietem esse actionem, nempe renixum quendam, sive resistentiam. 3. Moveri duo corpora, esse immediatè separari. 4. Immediatam illam separationem esse motum illum, sive translationem, præcise sumptum.

Cùm verò duo corpora se expediunt à se invicem, nisi vim in utroque expeditricem & avulsoriam adjeceris notioni translationis, seu motûs, motus hic erit extrinsecus tantùm respectus, aut aliquid fortasse levius. Separari enim vel significat, superficies corporum quæ se modò mutuò tangebant distare à se invicem, (distantia autem corporum extrinsecus tantù est respectus;) vel significat non tangere quæ modò tangebant, quæ proviatio duntaxat est, vel negatio. Certe de sententia tua hac in re non satìs clarè mihi constat.

Ego verò, si mihi ipsi permitterer, judicarem motum esse vim illam vel actionem quâ se à se invicem mutuò expediunt corpora quæ dicis moveri; immediatam autem illam separationem eorundem esse effectum dictorum motuum, quamvìs sit vel nudus duntaxat respectus, vel privatio. Sed aliter tibi visum est Philosophari in explicatione definitionis Motûs, Artic. 25. Part. 2. ubi equidem mentem tuam non plenè capio.

Ad reliquas Quæstiones omnes quas proposui respondisti perspicuè & apposité. Sed ad pleniorem intelligentiam eorum quæ ad sextam accumulavi, expecto dum prodeat exoptatissimus tuus libellus de Affectibus.

Cæterùm, quantùm ad verba illa mea ultima, An ulla res, &c. parturibat profectò mihi mens evanidam aliquam subtilitatem, quæ jam effugit, nec meâ interest revocare.

Hoc tantùm quæram denuò, Utrùm materia sibi liberè permissa, i. e. nullam aliundè impulsum suscipiens, moveretur, an quiesceret. Si movetur à se naturaliter, cùm materia sit homogenea, & ea propter motus ubique esset æqualis, sequitur quòd tota materia simul ac fuerit, disjiceretur in partes tam infinitè exiles, ut nihil ullo modo ulteriùs abradi posset ab ulla particula. Quicquid enim abradendum imaginaris, jam disjectum est ac dissolutum, ob intimam vim motûs per universam materiam perva <256> dentis, vel, si malles, insiti. Nec partium aliæ aliis magìs mutuò adhærescent, alióve cursum flectent quàm aliæ, cùm sint omnes prorsus consimiles juxta quamlibet rationem imaginabilem. Nulla enim figuræ asperitas vel angulositas fingi potest, quæ non jam contusa sit ad ultimum quod motus poterit præstare; nec ulla motûs inæqualitas in ullis particulis ponenda est, cùm materia supponatur perfectè homogenea. Si naturaliter igitur moveretur materia, nec Sol, nec Cœlum, nec Terra esset, nec vortices ulli, nec heterogeneum quicquam, sive sensibile sive imaginabile, in rerum natura. Ideóque periret tuum condendi cœlos terrásque, cæteráque sensibilia, mirificum artificium.

Quòd si materiam quiescere dicis ex se nisi aliunde movetur, quódque hæc quies sit positivum quid, vim indè materia æternùm pateretur, & affectio naturalis destrueretur in perpetuum, ut contraria dominaretur: quod videtur duriusculum. Nec tamen tutius forsan esset quietem statuere motús privationem, sive negationem; caderet enim omni resistendi actio in materia quiescente, quam tamen agnoscis: Quamvìs & id ipsum intellectui meo nonnihil negotii facessat. Dum enim quietem actionem statuis materiæ, motum etiam eandem esse statuas necesse est; siquidem nateria non agit nisi movendo, aut saltem conando motum. Malè profectò me habent isti scrupuli, quos quàm primùm eximere mihi poteris, obsecro ut eximas.

Quinetiam adeò superstitiosè hæc prima principia pensito, ut nova jam mihi ingeratur difficultas de natura motûs. Cum scilicet motus corporis modus sit, ut figura, situs partium, &c. qui fieri posset, ut transeat ab uno corpore in aliud, magìs quàm alii modi corporei? Et universim imaginatio mea non capit, quî possit fieri ut quicquam quod extra subjectum esse non potest (cujusmodi sunt modi omnes) in aliud migret subjectum. Deinde quæram, cùm unum corpus in aliud minus, sed quiescens, impingit, secúmque defert, annon quies quiescentis corporis similiter transmigrat in deferens, æquè ac motus moventis in quiescens? Videtur enim quies res adeò otiosa ac pigra, ut eam tæderet itineris. Cùm tamen æquè realis sit ac motus, ratio coget eam transire. Postremò, obstupesco planè, dum considero quòd tam levicula ac vilis res ac motus, solubilis etiam à subjecto & transmigrabilis, adeóque debilis ac evanidæ naturæ ut periret protinus nisi sustentaretur à subjecto, tam potenter tamen contorqueret subjectum, & hàc vel illàc tam fortiter impelleret. Equidem pronior sum in hanc sententiam, quòd nullus prorsum sit motuum transitus, sed quòd ex impulsu unius corporis aliud corpus in motum quasi expergiscatur, ut anima in cogitationem ex hac vel illa occasione; quódque corpus non tam suscipiat motum, quàm se in motum exerat à corpore alio commonefactum; &, quod paulò antè dixi, eodem modo se habere motum ad corpus ac cogitatio se habet ad mentem, nimirum neutrum recipi, sed oriri utrosque ex subjecto in quo iveniuntur; atque omne hoc quod corpus dicitur, stupidè & temulentè esse vivum, utpote quod ultimam infimámque Divinæ essentiæ, quam perfectissimam vitam autumo, umbram esse statuo ac idolum, veruntamen sensu ac animadversione destitutam.

Cæterùm transitus ille tuus motuum à subjecto in subjectum, ídque à majori in minus, & vicissim, ut suprà monui, optimè repræsentat naturam meorum Spirituum extensorum, qui contrahere se possunt, & rursus expandere; penetrare facillimè materiam, & non implere; agitare quovis modo ac movere, & tamen sine machinis ullis & uncorum nexu. Verùm diutiùs in hoc loco hæsi quàm putâram: sed ad institutum propero, hoc est, ad novas Quæstiones proponendas, super singulis illis Articulis Principiorum tuæ Philosophiæ, quorum vim nondum satìs intelligo.

Ad Partis primæ Artic. 8.

Perspicuè videmus, &c. Nec perspicuè videmus extensionem, figuram, & motum localem, ad naturam nostram pertinere, nec videmus perspicuè non pertinere. Utinam hîc breviter demonstres, nullum corpus posse cogitare.

Ad Artic. 37.

Annon major perfectio est id solum velle posse hominem quod sibi optimum esset, quàm posse etiam contrarium; cùm melius sit semper felicem esse quàm vel summis aliquando efferri laudibus, vel etiam semper?

<257>

Ad Artic. 54.

Hîc rursus repeto, quòd oportebat demonstrare, nihil extensum cogitare, aut, quod videbitur facilius, nullum corpus posse cogitare. Est enim dignum ingenio tuo argumentum.

Ad Artic. 60.

Quamvìs mens possit contemplari seipsam ut rem cogitantem, exclusâ omni corporeâ extensione in hoc conceptu, non tamen evincit quicquam aliud nisi quòd mens possit esse corporea vel incorporea; non quòd mens possit esse corporea vel incorpoera; non quòd sit de facto incorporea. Iterum igitur rogandus es ut demonstres, ex aliquibus operationibus mentis humanæ quæ corporeæ naturæ competere non possunt, hanc mentem nostram esse incorpoream.

Ad Partis secundæ Artic. 25.

Non vim vel actionem quæ transfert, ut ostendam illum semper esse in mobili, &c. Annon igitur vis ipsa atque actio motûs est in re mota?

Ad Artic. 26.

Estne igitur in quiescentibus perpetua quædam vis statoria, vel actio sistendi se, & corroborandi contra impetus omnes, quibus partes eorum divelli possint & disjici vel totum corpus aliò abripi & transferri? Adeò ut Quies rectè definiri possit, Vis quædam vel actio interna corporis, quâ corporis partes arctè constringuntur ad se invicem & comprimuntur, adeóque à divisione vel dimotione per impulsum alieni corporis defenduntur? Hinc enim illud consurgeret, quod à meo intellectu minimè alienum est, Materiam utique vitam esse quandam obscuram (utpote quam ultimam Dei umbram existimo) nec in sola extensione partium consistere, sed in aliquali semper actione, hoc est, vel in quiete vel in motu, quorum utrumque revera actionem esse ipse concedis.

Ad Artic. 30.

Hic articulus videtur continere demonstrationem evidentissimam, quòd translatio sive motus localis (nisi extrinsecus sit corporum respectus duntaxat) non sit reciprocus ullo modo.

Ad Artic. 36.

Quæro, annon mens humana dum spiritus accendit attentiùs diutiúsque cogitando corpúsque insuper ipsum calefacit, motum auget universi?

Ad Artic. 55.

Numquid igitur cubus perfectè durus perfectéque planus motus super mensa, putà perfectè dura perfectéque plana, eo ipso instanti quo à motu sistitur æquè firmiter coalescit cum mensa ac cubi vel mensæ partes cum seipsis; an manet divisus à mensa semper, aut ad tempus saltem, post quietem? Nulla enim est compressura cubi in mensam, cùm hunc motum tanquam in vacuo factum imaginemur super mensam extra mundi parietes, si fieri posset, sitam, (ac proinde ubi nullus locus est gravitati vel levitati) motúmque sisti ex ea parte ad quam tendit cubus. Videntur igitur ex lege naturæ, cùm jam divisa sint cubus & mensa, & nulla actio realis detur quâ conjungantur, mansura semper actu divisa.

Ad Artic. 56, & 57.

Non video quî sit opus ut tam amplos particularum gyros ac lusus circa corpus B describas. Videtur enim satìs, si putemtis singulas aquæ particulas simili impetu mo <258> veri à materia subtili, & æquales esse particularum magnitudines. Hinc enim, cùm B à quolibet latere brevissimis gyris vel semigyris (vel aliâ quacumque ratione) motûs proximè adjacentium particularum continditur, necessariò quiescet, nec in unam partem magìs quàm in aliam promovebitur.

Ad Artic. 57. lineâ 19.

Nec incedent per lineas tam rectas, &c. Quid? quòd jam ad circularem magìs accedunt, cùm antea ovalem magìs referebant figuram? Non plenè capio.

Ad Artic. 60.

Sed ipsas quatenus celeriùs aguntur in quaslibet alias partes ferri. Possúntne igitur celeritas motûs & ejusdem determinatio divortium pati? Perinde enim videtur acsi fingamus viatorem currentem, cursum quidem dirigere Londinum versùs, sed celeritatem cursûs nihilominus ferri Cantabrigiam versùs, vel Oxonium. Subtilitas quam neutra Universitas capiet, nisi fortè intelligas per ferri, motum moliri, vel niti ut aliquorsum fiat motus.

Ad Partis tertiæ Articulum 16.

Annon juxta Ptolemaicam hypothesin Veneris lumen, ad modum Lunæ, nunc decresceret, nunc cresceret, quamvìs non eisdem mensuris & legibus?

Ad Artic. 35.

Quî fit ut Planetæ omnes in eodem non circumgyrentur Plano, videlicet in Plano Eclipticæ, maculæque adeò Solares; aut saltem in planis Eclipticæ parallelis, ipsáque Luna; aut in Æquatore, aut in Plano Æquatori parallelo, cùm à nulla interna vi dirigantur, sed externo tantùm ferantur impetu?

Ad Artic. 36, 37.

Vellem etiam mihi subindices rationem Apheliorum & Periheliorum Planetarum, & quam ob causam locum subindè mutent singula: tum maximè, cùm in eodem sint vortice omnia, cur non iisdem in locis inveniuntur Planetarum omnium Primariorum Aphelia & Perihelia? Præcessio etiam Æquinoctiorum quomodo ex tuis oriatur principiis? Hîc enim tu veras & naturales horum Phænomenων causas explicare poteris, cùm alii fictitias tantùm exponant Hypotheses.

Ad Artic. 55.

Quæ in orbem aguntur. Sed quomodo primùm inceperunt tam immensa materiæ spatia in gyros convolvi, vorticésque fieri?

Ad Artic. 57.

Ad Artic. 59.

Novam vim motús acquiri, & tamen conatum renovari hîc dicis: Nescio quàm bene cohærent. Nam si nova vis acquiritur & superadditur, non est renovatio motus, sed augmentatio. Quòd si globulus A movendo motum auget in eodem puncto baculi existens, (nam vorticis globulos hoc exemplum respicit) cur non semper motus seipsum movendo accendit & auget? Hoc autem modo jam pridem omnia in flammam abiissent.

<259>

Ad Artic. 62.

Hîc quæro, cùm conatus globulorum, in quo lux & lumen consistit, fiat per integram vorticis amplitudinem, ità ut basis trianguli B F D multò major esse possit quàm D B, & ab utrisque productæ diametri D B, decies putà vel centies majoris factæ, extremitatibus globuli obliquo conatu in cuspidem aliquam ad F, oculum cujuslibet intuentis, reprimantur, cur lux, putà Solis, non major videtur quàm quæ sit intra circulum D C B?

Ad Artic. 72.

Non penitus hoc artificium contorquendi materiam primi elementi in spirales sive cochleares formas intelligo; præsertim in locis ab axe paulò remotioribus. Nisi hoc fiat, non tam quòd globuli torqueantur circa particulas primi elementi, quàm quòd ipsum primum elementum, ab ipsis fortasse globulis leviter in gyrationem determinatum, seipsum inter triangularia illa spatia contorqueat, lineásque spirales in se describat. Oro te, ut hîc mentem pleniùs explices. Sed & alia subindè hîc oritur dubitatio. Cùm particulæ hæ contortæ constent ex minutissimis particulis & rapidissimè agitatis, quomodo illæ minutissimæ particulæ in ullam formam vel magnitudinem majorem coalescant, præsertim cùm in formandis hisce particulis striatis distortio illa sit motûsque obliquitas.

Ad Artic. 82.

Tam supremi quàm infimi, &c. Prodigii instar mihi videtur rapidus hic globulorum supremorum cursus, (præsertim si cum mediorum comparetur) & qui causas quas in subsequenti Articulo prefers longè excedat. Si quid ulteriùs adinvenire possis, quo mollius hoc dogma reddatur, gratum profectò esset audire.

Ad Artic. 84.

Cur cometarum caudæ, &c. Primam quamque impatienter tibi obtrudo occasionem explicandi quodlibet: Rogo ut hanc rem etiam hoc in loco breviter expedias.

Ad Artic. 108.

Per partes vicinas Eclipticæ Q H in cœlam abiré coguntur. Quî fit ut non omnes ferè illuc abeant, potiùs quàm à polo ad polum migrando vorticem, quem vocas, componant?

Ad Artic. 121. lineâ ultimâ.

A variis causis assiduè potest mutari, &c. A quibus?

Ad Artic. 129. lin. 15.

Non priùs apparere quàm, &c. Cur circumfluxus illius materiæ, cùm sit adeò transparens, impedit Cometam nè videatur? Circumfluens enim materia Jovem Planetam non abdit ab oculis nostris. Et cur necesse est ut non nisi obvulutus materiâ relicti vorticis Cometa indè egrediatur?

Ad Artic. 130. lineâ 21.

Minuitur quidem, &c. Cur non deletur penitus, si vortex A E I O fortiùs, vel æquè fortiter, urget vicinos vortices, quàm ille ab ipsis urgetur?

Ad Artic. 149.

Brevi accedet ad A, &c. Cur non ad F usque pergit, impingítque in ipsam terram?

<260>

Quia sic à recta minùs deflectet. Non solùm constat lineam N A continuatam cum A B, lineam magìs rectam constituere quàm eandem N A cum A D continuatam; sed cùm Luna à centro S recedat ad modum globulorum cœestium, magìs naturaliter videtur consurgere versùs B, quàm versùs D descendere.

Ad Partis quartæ Artic. 22.

Nec Terra proprio motu cieatur, &c. Non video quid refert unde sit motus ille circularis, modò sit in Terra; nec deprehendo quin illi celerrimi gyri Telluris imposita omnia rejicerent versùs cœos, quamvìs motus non esset proprius, sed ab interna materia cœlesti profectus, nisi agitatio circumjacentis ætheris, quam supponis multò celeriorem, fatum illud præverteret. Nec videtur Terra habere rationem corporis quiescentis, quoad conatum partium recedendi à centro; (Videtur enim illud necessarium in omni corpore circulariter moto:) sed quòd simul circumvolvitur cum ambiente æthere, nec separantur superficies, hâc forsan ratione dicatur Terra quiescere. Hæc autem dico ut ex te intelligam, annon ratio quòd partes Terræ non diffiliant ad solam celeritatem motûs particularum Ætheris referenda sit.

Ad Artic. 25.

Propter suarum particularum motum inest levitas. Quid igitur existimas de frigido & candenti ferro? Utrum præponderat? Præterea, quomodo moles aquæ levior fit ob motum partium, cùm motus harum partium tandem à globulis determinatur deorsum. Hinc enim videtur magìs accelerari descensus corporis, unde major æstimabilitur gravitas. Atque hoc modo aqua auro præponderabit.

Ad Artic. 27.

Nisi fortè aliqua exterior causa, &c. Quænam sint illæ causæ, paucis obsecro ut innuas.

Ad Artic. 133. lin. 12.

Axi parallelos. Parallelismi mentio hîc me monet de difficultatibus quibusdam ferè inextricabilibus. Primò, Cur tui vortices non fiant in modum columnæ, seu cylindri, potiùs quam ellipsis, cùm quodlibet punctum axis fit quasi centrum à quo materia cœlestis recedat, &, quantum video, æquali prorsus impetu. Deinde, Primum elementum (cùm ubique ab axe oporteat globulos æquali vi recedere) cur non æqualiter per axem totum in cylindri formam productum jacet, sed in sphæricam figuram congestum ad medium ferè axis relegatur? Nam occursus hujus elementi primi ab utroque polo vorticis nihil impedit quo minùs totus axis productâ flammâ luceret. Cùm enim ubique cujuslibet axis æquali vi recedant globuli, faciliùs præterlabentur se invicem, rectáque pergent ad oppositos polos Materiæ subtilissimæ irruentia fluenta, quàm excavabunt vel distundent sibi in aliqua axis parte spatium majus quàm præsens & æquabilis vorticis circumvolutio lubens admitteret, vel sponte suâ offerret. Tertiò denique, Cùm globuli cœlestes circa axem vorticis ferantur παραλλήλως & axi & sibi invicem, nec parallelismum perdant dum locum aliquatenus inter seipsos mutant, impossibile videtur ut ulla omnino fiat particularum striatarum intortio, nisi ipsæ particulæ striatæ in triangularibus illis spatiis circa proprios axes circumrotentur; quod quàm commodè fieri possit non video, quemadmodum suprà monui.

Ad Artic. 187.

Nulla sympathiæ vel antipathiæ miracula, &c. Utinam igitur hîc explices, si breviter fieri possit, quâ ratione mechanicâ evenit ut in duabus chordis, etiam diversorum instrumentorum, vel unisonis, vel ad illud intervallum Musicum quod διαπασῶν dicitur attemperatis, si una percutiatur, altera in altero instrumento subsiliat, cùm quæ propiores & laxiores etiam sint, imò & in eodem instrumento in quo chorda percussa tensæ, non omnino moveantur. Experimentum vulgare est & notissimum. Nulla verò sympathia mihi videtur magìs rationes mechanicas fugere quàm hic chordarum consensus.

<261>

Ad Artic. 188.

Ac sextam de homine essem, &c. Perge, Divine Vir, in isthoc opere excolendo & perficiendo. Pro certissimo enim habeo, nihil unquam Reipub. literariæ aut gratius aut utilius in lucem proditurum. Nec est quòd experimentorum defectum hîc causeris. Nam quantùm ad corpus nostrum, accepi à dignis fide authoribus, te, quæ ad humani corporis Anatomen spectant, accuratissimè universa explorâsse. Quod autem ad animam, cùm talem ipse nactus sis, quæ in maximè sublimes amplissimásque operationes evigilavit, spiritúsque habeas agillimos & subtilissimos, generosa tua mens, innatâ suâ vi cœlestíque vigore, tanquam igni Chymicorum aliquo, {illeg}ta, ità excutiet se, variásque in formas transmutabit, ut ipsa sibi facilè esse possit infinitorum experimentorum officina.

Ad Artic. 195.

Et Meteoris explicui, &c. Pulcherrimam sanè colorum rationem in Meteoris explicuisti. Est tamen ea de re improba quædam difficultas, quæ magnum imaginationi meæ negotium facessit. Quippe quòd cùm colorum varietatem statuas ex proportione quam habet globulorum motus circularis ad rectilinearem oriri, eveniet necessariò ut aliquando etiam in iisdem globulis & motus circularis rectilinearem, & rectilinearis circularem eodem tempore superet. Verbi gratiâ, In duobus parietibus oppositis, quorum unus rubro, alter cæruleo colore obductus est, interjacentes globuli ob rubrum parietem celeriùs movebuntur in circulum quàm in lineam rectam, ob parietem tamen cæruleum celeriùs in lineam rectam movebuntur quàm in circulum, & eodem prorsus tempore; quæ sunt planè ἀσύστατα. Vel sic, In eodem pariete cujus pars, putà dextra, rubet, media nigra est, sinistra cærulea, cùm ad oculum semper fiat decussatio, omnes globuli ob radiorum concursum singulorum globulorum motûs proportionem, circularis nimirum ad rectum, suscipient; adeò ut necesse sit colores omnes in imo oculi permisceri & confundi. Neque ullam rationem solvendi hunc nodum excogitare possum, nisi fortè supponendum sit, motum hunc circularem esse duntaxat breves quosdam & celeres conatus ad circulationem, non plenum motum, ut revera fit in motu recto dictorum globulorum. Et ad plerasque omnes alias difficultates quas tibi jam proposui, aliquales saltem solutiones vel proprio marte eruere forsam potuero. Sed cùm humanitas tua hanc veniam mihi concesserit, cúmque singularis tua dexteritas in solvendis hujusmodi nodis, quam in nuperis tuis literis perspexi, ne insuper invitaverit, (quamvìs enim breviter, pro angustiis temporis in quas conjectus tunc eras, egisse te video; tam plenè tamen mihi satisfacis, támque fortiter animi sensus mihi moves, acsi præsens digitum digito premeres;) cùm denique majorem præ se laturæ sint authoritatem elucidationes tuæ, tum apud me ipsum, tum apud alios, si usu fuerit; è re nostra putavi fore, hasce omnes difficultates tibi ipsi proponere, quas cùm solveris, nisi magnopere fallor, penitissimè tuæ Philosophiæ Principia intelligam universa. Quod equidem quanti facio vix credibile est. Hosce autem præsentes gryphos mihi cùm expediveris (quod quantò citiùs sit, propter impotentem illum amorem quo in tua rapior, eò gratius futurum est) quæstiones alias è Dioptrice tua petitas mox accipies à

Philosophiæ tuæ studiosissimo
Hen. Moro.

<262>

Clarissimo Viro, summóque Philosopho,
RENATO DES-CARTES,
HENRICUS MORUS.

EQuidem impensè doleo, Vir Clarissime, quòd tam subitò à vicina nostra abreptus sis, & in tam longinquas abductus oras. Habeo tamen, ut nihil dissimulem, quo hanc animi ægritudinem ac molestiam mitigare possim, méque ipsum consolari. Et certè non minimum est, quòd is honor tibi optimè merenti habitus sit, etiam apud gentes remotissimas, nominísque tui claritudo ad Septentrionales usque spissitudines crassásque nebulas tam potenter penetraverit; neque (id quod caput rei est) frustrá: cùm tantus literarum & literatorum amor generosum pectus Illustrissimæ Heroinæ, Serenissimæ Reginæ Suecorum, incesserit, ut famâ librísque tuis non contenta, à scribendo ad te, ut eam inviseres, nunquam destiterit, donec votì facta sit compos. Quod cessurum credo in magnum illius regni commodum & ornamentum. Quas ob causas fateor me minùs inclementer tulisse tuum ab isce regionibus nostris abscessum, jacturámque itidem exoptatissimæ illius Epistolæ quam, prout promisisti, ante abitum tuum à te expectabam: cujus jam recuperandæ spem omnem tantum abest ut abjiciam, ut è contrà fortiter confidam te non solùm illis quas antè scripsi, sed & præsentibus literis, cùm ad manus tuas pervenerit, brevi responsurum. Quâ fretus confidentiâ ad Dioptricen tuam pergo; mox ad Meteora, si quid fortè ibi occurrerit difficultatis, profecturus; ut tandem animam meam iis omnibus exonerare possim quæ in rem nostram putabam fore tibi pleniùs proponere. Spero enim hoc modo me, cùm omnia ex mea parte perfecta sint quæ præstare oportebat, molliorem animæ meæ conciliaturum quietem, minúsque in posterum me anxiè habiturum.

Ad Dioptrices Cap. 2. Artic. 4. lin. 21.

Nullo modo illi oppositum. Linteum C E videtur opponi B pilæ, aliquo saltem modo, etiam quatenus pila dextrorsum fertur. Quod sic patebit.

Nam G H plenè opponitur pilæ B, perfectéque impedit cursum ejus, tam versùs H E quàm versùs C E, seu deorsum. Cùm igitur tam propè accedat C E ad posituram G H, ut desit tantùm angulus H B E, sive G B C, ad perfectam oppositionem tendentiæ versùs H E, C E etiam suam servans posituram, aliquatenus opponetur pilæ B, etiam quatenus cursum tendit versùs H E. Quod insuper manifestiùs apparebit, si fingamus C E udæ argillæ planitiem, & pilam, putà æneam, ab A ferri ad B, ubi aliquò usque penetrabit, sed statim suffocabitur vis cursûs tam versùs H E quàm versùs C E; quod tamen non fieret, si pila ferretur secundùm lineam C B E, sed sine impedimento pergeret versùs H E, præsertim si nulla inesset pilæ gravitas: unde patet planitiem C E opponi pilæ B descendenti ab A, etiam quatenus fertur versùs H E, quod oportebat demonstrare.

Dimidiam suæ velocitatis partem amittat, lin. 27. Partem hîc aliquam velocitatis amissam esse lubens concedam; sed quòd & in hoc Articulo & in proximè sequenti supponis hanc partem velocitatis deperdi tantùm versùs C E, non versùs F E, nullus capio. Cùm enim unicus realis motus sit pilæ, (quamvìs varias imaginari possimus pro libitu tendentias hujus motûs, sive metas;) si minuitur hic motus, quácunque pergere fingis pilam, tardiùs incedet quàm ante motum minutum. Causa igitur tendentiæ pilæ ad I potiùs quàm ad D, non petenda est à tarditate vel celeritate motûs, sed à resistentia magni illius anguli C B D, & à debilitate minoris illius <263> anguli E B D, cujus acies ob exilitatem suam & materiæ fluiditatem faciliùs cedet pilæ projectæ quàm obtusus angulus C B D. Alioqui si causa referenda esset ad celeritatem vel tarditatem, pila descendens ab H in B cursum etiam deflecteret. Hîc schema tuum consule, si opus est, pag. 84.

Ad Artic. 6. lin. 7.

Tam obliquè incumbat, ut linea F E ducta, &c. Perpetua hæc tua demonstrandi ratio, quò pila profectura sit, lepidam profectò in se habet subtilitatem, sed quæ causam rei non videtur attingere. Vera enim & realis causa intelligenda est ex amplitudine anguli C B D, & exilitate E B D anguli, & ex magnitudine etiam pilæ, quæ quò major est, eò minorem depressionem lineæ A B versùs C E requirit, ad resiliendum versus aërem L. Major enim pila non tam commodè levat atque aperit cuspidem acutioris anguli, quo intret in ipsam putà aquam, sed contundendo potiùs tranvolat reflexa.

Quod vim ejus motûs augeat, lin. 22. Augmentum motûs nihil efficiet ad detorquendum cursum pilæ inceptum, nisi sit positura alicujus corporis quod dictum cursum pilæ versùs partem aliam determinet. Quod ego hoc modo fieri auguror in mediis illis quæ tu fingus radium faciliùs admittere, qualia sunt crystallus, vitrum, &c. Nempe cùm acies anguli E B D in istiusmodi substantiis adeò dura sit & pervicax, ut nihil cedat, radius impingens in constipam & inclinantem anguli aciem nonnihil avertitur ab incepto cursu, & introrsùm perpendiculum versùs abigitur. Utraque igitur refractio reflexio quædam mihi videtur, vel saltem reflexionis quædam inchoatio. Atque quemadmodum in plena & libera reflexione determinatio tollebatur sine ulla retardatione cursûs pilæ, ità hîc ad minuendam vel mutandam determinationem nova tarditas vel celeritas non videtur necessaria. Sola igitur determinatio minuta vel aucta sufficit ad utramvis refractionem. Neque enim A cùm ad C E superficiem pervenerit, quatenus celerior vel tardior cursum flectit, sed quatenus impingit in corpus determinationem mutans. Alioqui, si nuda duntaxat accesserit celeritas vel tarditas, A semper pergeret à B in D.

In priori igitur refractione, videlicet à perpendiculo, determinatio deorsum minuitur necessariò, pila autem retardatur per accidens, ob mollitiem cursum immutantis. In posteriori determinatio deorsum augetur; pila autem si acceleratur, acceleratur per accidens, ob novi medii faciliorem transitum. Determinationis igitur mutatio ejússque causa ad refractiones juxtà ac reflectionem sunt planè necessariæ velocitas & tarditas ipsius motûs sunt duntaxat accessoriæ, vel potiùs planè supervacaneæ. Imò verò, novam quod pilæ seu globuli accelerationem attinet in medio faciliori, videtur quidem illa perceptu perquam difficilis; propoterea quòd novum illud medium non suppeditat novos gradus motûs, sed tantùm permittit pilæ quos etiamnum habet superstites sine ulteriori ulla diminutione integros possidere, cùm nullos ad se arripiat, vel imbibat. Æquéque absurdum videtur, novos, vel, si malles, pristinos motûs gradus restitui pilæ medium faciliùs intranti, ac concedere in puncto reflectionis pilam aliquo momento hærere priusquam resiliat, quod meritò explodis Art. 2. hujus cap.

Caput 6. Ad Artic. 9.

Sed solo situ exiguarum partium cerebri, &c. Súntne igitur istiusmodi in cerebri dissectione particulæ visibiles, an ratione duntaxat colligis istiusmodi esse oportere in hunc usum destinatas? Mihi verò nihil opus harum esse videtur, sed eadem organa quæ motum transmittunt, animam etiam commonefacere necessariò, unde illa fiat motûs transmissio, si nullum interjacet impedimentum.

Ad Artic. 13.

Similem illi, quâ Geometræ per duas stationes, &c. Duriuscula hæc videtur obscuriórque comparatio, in nihilóque consentiens, nisi quòd utrobique binæ sumuntur stationes. Geometræ enim, vel, si malles, Geodætæ, stationes sumunt, in linea ab arbore putà vel turri rectà producta; Oculus locum mutans in linea transversa, & ferme objecto parallela, si rectè rem capio.

<264>

Ad Artic. 16.

Ex cognitione seu opinione quam de distantia habemus, &c. Adæquatas fortasse causas apparentis corporum magnitudinis explicare perquam difficile esset. Sed in uno hoc maximè consistere opinor, nimirum in magnitudine & parvitate decussationis anguli. Ille enim quò major est, major apparebit ejusdem corporis magnitudo; quò minor, minor. Deinde, quod observatu dignissimum est, cùm objectum aliquod, pollicem putà tuum, intra grani unius distantiam oculo admoveris, hic decussationis angulus quater aut quin quies major erit quàm ille qui fit ad oculum à pollice distantem decem ferme grana; & si adhuc amovebitur pollex ab oculo per aliquot dena grana, semper angustior reddetur angulus decussationis, sed minori semper proportione, per dena quæque grana, & minori; semper tamen aliquantò angustior evadit quàm antea, donec tandem fiat tam angustus, ut rationem unius lineæ rectæ habere intelligatur. Hinc nemo mirabitur, si mutlò majorem pollicem deprehendat unico grano ab oculo distantem, quàm cùm decem abest ab oculo, & postea per multa dena grana remotum, ad singula grana dena, non multùm magnitudinis deperdere; tam longinquè tamen removeri posse, ut prorsus desinat ulteriùs apparere. Distantia enim crurum interni discussationis anguli minor esse poterit quàm unius capillamenti nervi optici diameter. Quid autem hîc facit opinio de distantia cum imaginis magnitudine comparata, parùm intelligo Neque certò scio quomodo aut oculus aut anima istam comparationem secum instituat. Deprehensionem autem magnitudinis ex dicto angulo quo modo oriri concipio, sic videor nihi posse explicare.

H I & K L sint fundi duorum oculorum, majoris scilicet & minoris. C D sit objectum majus & remotius, E F objectum minus, sed propinquius, E G F vel K G L Angulus decussationis.

Primùm, hîc statuo esse nisum quendam, seu transmissionem motûs ab E in L & à D in K. Et animadversionem mean rectà excurrentem per lineam K G F D offendere unam extremitatem objecti C D, videlicet D, eo revera quo inest loco, & per lineam L G E C offendere lateram extremitatem objecti C D, videlicet C, in suo itidem loco; & sic de cæteris partibus tam extimis quàm intermediis objecti C D. Recto igitur excursu hoc animadversionis meæ, obversam objecti magnitudinem deprehendo, cujus diametri apparentis mensura est angulus E G F. Servatis igitur eisdem rectis lineis per quas excurrat mea animadversio, & eâdem anguli magnitudine in oculo H I, quæ modò in K L, dico objectum D C æquè magnum apparere ac in oculo K L. Unde postea colligo, magnitudinem objecti apparentem ad anguli decussationis magnitudinem, non ad magnitudine imaginis, referri. Postremò, ut magnitudo apparens objecti non fit ex magnitudine imaginis in oculo fundo (utì porrò patet ex eo, quòd eadem sit imaginis magnitudo objecti minoris E F quæ majoris C D, tam in H I oculo quàm in K L) ità neque simpliciter ex magnitudine anguli decussationis: alioquin objectum E F æquè magnum appareret ac objectum C D, cùm idem sit decussationis angulus. Sed amoto E F minore objecto, objectum C D revera multò majus apparebit quàm apparebat modò objectum E F, cùm tamen utraque cernerentur sub eodem decussationis angulo. Unde meritò concludi potest, apparentem cujusque objecti magnitudinem partim ex anguli decussationis, partímque ex reali corporis magnitudine oriri. Neque mirum est animadversionem meam per lineas rectas nisûs illius sive motûs transmissi pergentem eò usque penetrare, ibíque se sistere ubi motus hic primùm incipit, videlicet ad C & D; ut neque eas (cùm revera magìs distant quàm E F, nec sub minori angulo videntur) appa <265> rere etiam magìs distantes quàm E & F, totúmque adeò objectum C D majus simpliciter apparere quàm objectum totum E F.

Ad Artic. 19.

Quoniam sumus assueti judicare, &c. Quid igitur censes de cæco illo à nativitate sua quem sanavit Christus, si speculum planum ipsi objectum fuisset antequam consuetudo judicium depravâsset? Numquid ille vultum suum citra speculum, non ultra, vel pone speculum, deprehendisset? Mirificè torsit & fatigavit imaginationem meam hic imaginis pone speculum lusus, cujus causas nondum me satìs percepisse fateor. Neque enim mihi ullo modo satisfacit hæc depravata judicandi consuetudo. Si rationes reales magìs magísque mechanicas excogitare poteris, & nobiscum communicare, rem sanè gratissimam præstabis.

Ad Artic. 2o. lin. ultimâ.

Indè sequitur diametrum illorum, &c. Cur non diameter Solis vel Lunæ videatur pedalis vel bipedalis, ob angulum decussatorium ad eam rationem diminutum, quæ apta sit corpora ejusdem realis magnitudinis, cujus sunt Sol & Luna, sub hanc pedalem vel bipedalem magnitudinem apparentem, ad istas distantias, repræsentare?

Ad Artic. 21.

Quia tam versus Horizontem quàm versùs verticem, &c. Igitur majores Sol & Luna ad Horizontem apparent quàm pro distantia oportet apparere. Et ea potiùs est dicenda vera magnitudo apparens, sive non fallax, quæ certæ legi subjicitur, quàm quæ externis aliquibus adjunctis alteratur.

Ad Caput 7. Artic. 22.

Quâ arte ob alias causas, &c. Quam invertendi artem hîc intelligis? Et quas ob causas ab ipsa abstines?

Ad Caput 8. Artic. 20.

Aut diversis partibus parallelos. Quid sibi hinc velint radii diversis partibus paralleli, nullo modo intelligo. Nihil enim hujusmodi quicquam exhibetur in schemate hoc, pag. 172. depicto. Ut mentem hîc apertiùs explices oro. Obscurissimum etiam illud est, nisi ego sim tardissimus, quod habetur ad calcem hujus Articuli, de decussatione radiorum duo vitra convexa, D B Q & d b q, permeantium. Sed ad marginem hujus loci in editione tua Gallica relegas nos ad paginam 180. id est, ad figuram illam quæ in Latina editione habetur paginâ 164. Ego verò ibi in vitris illis nullam omnino video radiorum decussationem, sed tantùm inter vitra, ad communem focum I. Nulli enim ibi radii apparent nisi paralleli, qui parallelismum servant donec ad convexitates vitrorum B D, & b d, pervenerint, ubi demum ità incipiunt inflecti, ut omnium tandem fiat decussatio in foco I, non alibi. Hîc autem dicis radios etiam in illis vitris D B Q, & d b q, primò decussari in superficie prioris, putà D B Q, deinde in altera posterioris, putà d b q. Quam autem intelligis superficiem? Planam, an convexam, & an eandem in utraque? Pergis porrò, Ii saltem qui ex diversis partibus allabuntur. Quid est ex diversis partibus allabi? Numquid intelligis ex adversis sive oppositis? Nam paralleli etiam qui ab eodem objecto emanant rectè dici possunt allabi ex diversis partibus. Hîc prorsus in luto hæreo.

Ad Caput 9. Artic. 5. pag. 185. lin. 10.

Quò magìs hæc perspicilla objectorum imagines augent, eò pauciora simul repræsentant. Cùm perfectiora hæc perspicilla aperturam vitri exterioris majorem habent, eáque plures proinde parallelos radios ab objecto suscipit quàm imperfectiorum minor apertura, omnésque illi radii ad fundum oculi à convexa dicti vitri superficie contorquen <266> tur, cur non plura etiam objecta, æquè ac majores imagines, in oculo poterunt depingere?

Ad Caput 10. Artic. 4. lin. 17.

Hyperbole omnino similis & æqualis priori deprehendetur. Supponis igitur Hyperbolas omnes, quarum foci æquidistant à verticibus, quamvìs hæ per conum, illæ per funem & regulam describantur, per ἐφαρμογὴν coincidere: quod ut falsum non video, ità puto tamen veritatem illius, cùm fundamentum sit totius quam mox expositurus es machinæ, fuisse operæ pretium demonstrâsse, aut saltem rationem levi aliquo indicio innuisse.

Ad Artic. 6. pag. 202. lin. 27.

Habebit enim & aciem & cuspidem. Aciem habeat, sed quam cuspidem habere poterit non video, præsertim cùm acies hujus instrumenti fabricanda sit recta, non concava, sic enim esset sphærica; quæ si contingat extremos circulos latitudinis Rotæ, ad interiores tamen non adaptabitur; major enim erit quàm ut cum illis conveniat. Unde nec tanget instrumenti hujus cuspis circumductam Rotam in mediis latitudinis spatiis.

Ad Artic. 7. lineâ 17.

Tantam esse debere ut ejus semidiameter, distantiâ quæ erit inter lineas 12 & 55, &c. Hujusce rei rationem autumo, quòd tunc concava vitri superficies sphærica fieret, non Hyperbolica.

Ad Artic. 10.

Ut nonnullos ex maximè industriis & curiosis, &c. Lubenter ex te audirem numquis ex peritioribus illis artificibus periculum fecerit adhuc in ingeniosissimo hoc tuo invento, & quo successu. Nam quod quidam hîc mussitant, aliquos tentâsse, operámque lusisse, id aut falsum arbitror, aut opifices illos qui tentârunt ex peritioribus non fuisse.

Quod ad Meteora attinet, difficultates quæ ibi occurrunt pauciores sunt, & levioris, opinor, momenti. Quales autem sint mox audies.

Meteorum Cap. 1. Artic. 4. pag. 210. lin. 7.

Et denique prope terram quàm prope nubes. Hoc asseris de radiis tam rectis quàm reflexis. Quî autem fieri possit ut recti, nisi quatenus reflectuntur & replicantur iterum in se prope Terram, vim caloris augeant, non video. Tum verò non sunt simpliciter recti, sed recti cum reflexis conjuncti. Imò verò potiùs minui videtur vis caloris in aëre terræ vicino, cùm nonnihil sui motûs ætherei globuli communicent cum particulis terrestribus, unde prope terram tardior erit motus eorum & languentior quàm in superioribus aëris regionibus. Non igitur abs re esset si hîc explices, cur calescat aër prope Terram magìs quàm prope nubes. Et annon fieri possit, ut quamvìs motus minor sit prope Terram quàm in supernis aëris partibus, major tamen calor sentiatur, ob inæqualitatem hujusce motûs.

Caput 7. Artic. 6. pag. 283. lin. 4.

Sed etiam inferiores adeò raras atque extensas, &c. At cùm tam raræ sint, quî possunt alias in se cadentes nubes excipere, ibíque sistere? Videntur potiùs præ sua tenuitate ad Terram transmissuræ si eò, aliàs, profecturæ essent.

Ad Artic. 7. lin. 2.

Ob aeris circumquaque positi resonantiam, &c. Ità sanè fingit Paracelsus tonitru tam immaniter boare & mugire, ob arcuata cœli templa, non absimili ratione atque si quis æneam machinam nitrato pulvere onustam disploderet sub Tecto testudineato. Tu verò, sat scio, nullis laquearibus ætherem claudi sustines, ac proinde videatur <267> verisimilius, quòd quò magìs ictus distat à Terra, eò debilior futurus sit sonitus; cùm nec tam commodè fiat resonantia, quòd quò reverberetur sonus, tam longè absit ab allisis corporibus.

Caput 9. Artic. 2. lin. 19.

Pauci quippe tantummodo radii, &c. Numquid igitur radiorum paucitas cæruleum colorem generat? Videtur hoc haud ità consonum præcedentibus. Quippe quòd cùm suprà statueris, colores oriri ex varia proportione rotationis sphærularum ad motum earundem rectum, & particulatim cæruleum ex rotatione minore quàm progressu proficisci, quasi in eo ipso constaret ipsa cærulei coloris ratio; nunc tamen causam refers non tam ad rotationis defectum, quàm paucitatem radiorum resilientium à superficie maris. Hîc igitur quæro utrùm sentias nullam aliam esse colorum rationem præter eam quam ipse tam subtiliter & ingeniosè exposuisti; an & aliis modis colores oriri possint, nullâ habitâ ratione rotationis globulorum motûsque rectilinei: præsertim cùm & ipse innuis aquam marinam cæruleam videri ob paucitatem duntaxat radiorum. Et certè explicatu haud facile est, cùm globuli in æquoris superficiem impingunt, cur non aut albescat mare aut rubescat, cùm fortiùs impingunt, aut illis resistitur fortiùs in superficie maris, quàm in cœlo præ vaporibus albescente.

Proposui jam omnia quæ in scriptis tuis Physicis mihi visa sunt aut intellectu difficilia, aut intellectu difficulter vera. In quibus legendis mirari non immeritò tibi subeat ingenii mei conditionem & fatum; qui cùm profiteri ausim me cætera omnia in tuis scriptis satìs intimè intelligere, (ubi pluriam tamen reperiuntur, quæ multò difficiliora videri possint quàm de quibus sæpius hæsito) ista tamen quæ tibi proposui explicanda aut munienda, non æquè ac illa cætera intelligerem. Ego verò hanc naturam meam atque indolem, quam à puero usque in me ipso observavi, (quâ nempe maxima sæpenumero feliciter vinco, victus interim à minimis) ad hunc usque diem emendare non potui. Humanitatis tuæ erit ignoscere quod nefas est corrigere, nullóque pacto aut affectatæ ignorantiæ aut disputandi prurigini imputare, quòd tam nulta congesserim. Feci enim non ex effræni aliquo disputandi desiderio, sed potiùs ex religioso quodam erga tua studio, Non tam certandi cupidus, quàm propter amorem, Quòd te imitari aveo: Quod scitè quidem ille; Ego verò hac in causa verissimé. Quod reliquum est, Clarissime Cartesi, exorandus es, ut ista omnia quæ scripsi æqui boníque consulas, & cum primo tuo otio rescribas. Quod si dignatus fueris, peritissimum illum tandem efficies, qui semper fuit hactenus

Philosophiæ tuæ studiosissimus, Hen. Morus.

Cantabrigæ, è Collegio Christi,
12. Kalend. Novemb. 1649.

Ce qui suit a esté trouvé parmy les Papiers de Monsieur Descartes, comme un projet ou commencement de la réponse qu'il préparoit aux deux précedentes Lettres de Monsieur More.

CUM tuam Epistolam decimo Calendas Augusti datam accepi, parabam me ad navigandum Sueciam versùs &c.

1. An sensus Angelorum sit propriè dictus, & an sint corporei, nécne.

Resp. Mentes humanas à corpore separatas sensum propriè dictum non habere; de Angelis autem non constare ex sola ratione naturali an creati sint instar mentium à corpore distinctarum, an verò instar earundem corpori unitarum; nec me unquam de iis de quibus nullam habeo certam rationem quicquam determinare, & conjecturis locum dare. Quòd Deum dicas non esse considerandum nisi qualem omnes boni esse cuperent, si deesset, probo.

<268>

2. Ingeniosa instantia est de acceleratione motús, ad probandam eandem substantiam nunc majorem nunc minorem locum posse occupare; sed tamen est magna disparitas, in eo quòd motus non sit substantia, sed modus, & quidem talis modus, ut intimè concipiamus quo pacto minui vel augeri possit in eodem loco. Singulorum autem entium quædam sunt propriæ notiones, de quibus ex iis ipsis tantùm, non autem ex comparatione aliorum, est judicandum: Ità figuræ non competit quod motui, nec utrique quod rei extensæ. * Qui autem semel bene perspexit nihili nullas esse proprietates, atque ideo illud quod vulgò vocatur spatium vacuum non esse nihil, sed verum corpus, omnibus suis accidentibus (sive iis quæ possunt adesse & abesse sine subjecti corruptione) exutum, notaverítque quomodo unaquæque pars percipiet nulli alteri rei eandem divisibilitatem, & tangibilitatem, & impenetrabilitatem, posse competere.

4. Inter merces quas ais te ex navigiolo meo tibi comparâsse, duæ mihi videntur adulteratæ. Una est, quòd quies sit actio sive renixus quidam; etsi enim res quiescens, ex hoc ipso quòd quiescat, habeat illum renixum, non ideo ille renixus est quies. Altera est, quòd moveri duo corpora sit immediatè separari; sæpe enim ex iis quæ ità separantur unum dicitur moveri, & aliud quiescere, ut in Art, 25, & 30. partis 2. explicui.

5. Translatio illa, quam motum voco, non est res minoris entitatis quàm sit figura, nempe est modus in corpore. Vis autem movens potest esse ipsius Dei conservantis tantumdem translationis in materia, quantum à primo creationis momento in ea posuit; vel etiam substantiæ creatæ, ut mentis nostræ vel cujusvis alterius rei, cui vim dederit corpus movendi. Et quidem illa vis in substantia creata est ejus modus, non autem in Deo; quod quia non ità facilè ab omnibus potest intelligi, nolui de ista re in scriptus meis agere. * nè viderer favere eorum sententiæ qui Deum tanquam animam mundi materiæ unitam considerant.

6. Considero materiam sibi liberè permissam, & nullum aliunde impulsum suscipientem, ut planè quiescentem; illa autem impellitur à Deo, tantumdem motûs sive translationis in ea conservante quantum ab initio posuit; neque ista translatio magìs violenta est materiæ quàm quies: Quippe nomen violenti non refertur nisi ad nostram voluntatem, quæ vim pati dicitur, cùm aliquid fit quod ei repugnat. In natura autem nihil est violentum, sed æquè naturale est corporibus quòd se mutuò impellant, vel elidant, quando ità contingit, quàm quòd quiescant. Tibi autem puto ea in re parare difficultatem, quòd concipias vim quandam in corpore quiescente per quam motui resistit, tanquam si vis illa esset positivum quid, nempe actio quædam, ab ipsa quiete distinctum; cùm tamen nihil planè sit à modali entitate diversum.

7. Rectè advertis motum, quatenus est modus corporis, non posse transire ex uno in aliud: sed neque etiam hoc scripsi; quinimo puto motum, quatenus est talis modus, assiduè mutari. Alius est enim modus in primo puncto corporis A, quòd à primo puncto corporis B separetur, & alius quòd separetur à secundo puncto, & alius quòd à tertio, &c. Cùm autem dixi tantumdem motûs in materia semper manere, hoc intellexi de bi ejus partes impellente, quæ vis nunc ad unas partes materiæ, nunc ad alias se applicat, juxta leges in Artic. 45. & sequentibus partis secundæ propositas. Non itaque opus est ut sis sollicitus de transmigratione quietis ex uno subjecto in aliud, cùm nè quidem motus, quatenus est modus quieti oppositus, ità transmigret.

8. Quæ addis, nempe tibi videri corpus stupidè & temulentè esse vivum, &c. tanquam suavia considero: & pro libertate quam mihi concedis, hîc semel dicam, nihil magìs nos à veritate invenienda revocare, quàm si quædam vera esse statuamus, quæ nulla positiva ratio, sed sola voluntas nostra, nobis persuadet, quando scilicet aliquid commentati sive imaginati sumus, & postea nobis Commentum placet; ut tibi, de Angelis corporeis, de umbra Divinæ essentiæ, & similibus; quale nihil quisquam debet amplecti, quia hoc ipso viam ad veritatem sibi præcludat.

<269>

SCHOLIA

In Fragment. Respons. R. C.

SEct. 2. Qui autem semel verè perspexit Nihili nullas esse proprietates, atque ideo illud quod vulgò vocatur Spacium vacuum non esse nihil, &c. Certè si hisce Principiis stetur apud Cartesianos, ut apud ipsum Spinozium inculcatissimum est, Nihili utique nullam esse proprietatem sive affectionem, substantiam esse Incorpoream à Materia distinctam eámque aliquo modo extensam manifestò potest demonstrari: Quemadmodum abunde probavi in Enchiridio Metaphysico, Cap. 6, 7, 8.

Sect. 3. Certúmque est Dei Essentiam debere ubique esse præsentem ut ejus potentia ibi possit se exerere, &c. Et tamen in suo Responso ad Epistolam meam secundam apertè ait (Instant. 1.) Hoc ubique non admitto, &c. Sed si sententiam, utì spero, mutaverit, gaudeo. Cartesiani interim priori illius sententiæ adhærent, quò eum Nullibismi sui constituant Authorem, ac Nullibistarum Principem,

Sect. 5. Nè viderer favere eorum sententiæ qui Deum tanquam Animam Mundi Materiæ unitam considerant. Si substantiam aliquam creatam, cujus vi Materia Mundana moveretur, agnosceret, nihil indè periculi impendere video, nè videatur Deum tanquam Animam Mundi Materiæ unitam considerare, sed potiùs illud Incommodum à se amoliretur, si substantiam creatam Mundanæ Materiæ motricem, qualem Spiritum Naturæ suppono, vellet admittere. Equidem admodum obscurus est hic locus, nec quid sibi velit heîc Cartesius, satìs video.

Responsio ad Fragmentum Cartesii, ex Epistola Henrici Mori ad Caudium Clerselier.

QUòd tantopere tibi placuerunt nuperæ meæ literæ (Vir Clarissime) id profectò nulli earum lepori aut acumini, sed singulari tuæ humanitati imputandum est. Cujus & locupletius adhuc argumentum dedisti, quòd ad me nec rogantem nec exspectantem gratissimum illud misisti Epistolæ Cartesianæ Fragmentum; ultróque nonnullis earum difficultatum quas Cartesio proposui, ipse tam benignè tentâsti satisfacere. Quod quidem officium aut hâc aut nullâ possum ratione compensare, nempe si eis omnibus quæ uterque vestrûm scripsistis breviter respondeam.

1. Primò igitur, quantùm ad Cartesiana illa attinet; De animarum separaturum angelorúmque sensu, dum omni penitus corpore destituuntur, inter nos convenit, neutros nempe habere sensum propriè dictum. Quòd verò Angeli subtilissimis semper corporibus induti fuerint, indicio est, quòd nonnulli ex ipsis propriâ voluntate mali evaserunt. Spiritus autem purè ac perfectè immaterialis nulli labi aut lapsui obnoxius esse videtur; non est enim, cùm adeò simplex sit, unde possit tentari stationémque suam deserere.

2. Nullo modo eludi potest instantia mea de eodem numero motu qui nunc majus nunc minus subjectum occupat, ni malè mentem explicaverit suam, aut sententiam à me monitus retrectaverit. Nam motum à corpore in corpus transferri ipse docet disertis verbis, discipulúsque ejus ac interpres ||[11] Henricus Regius eodem modo transire affirmat ac hæreditas à Sticho pervenit ad Seium. Nec disparitas illa quicquam huc facit, quòd motus sit tantùm modus, spiritus autem substantia, cùm utrumque quid reale sit; imò verò causæ nostræ magìs favet, cùm impossibile sit ut idem numero modus nunc hoc, nunc illud subjectum, subjectíve partem occupet, idem autem numero spiritus sat commodè possit. Miror igitur infelicitatem Regiani ingenii, qui cùm eundem numero motum tam liberè à corpore ad corpus vagari passus sit, animam tamen humanam fœtulento cadaveri tam inhumaniter incarceraverit, nec exesis sive absumptis Naturæ vinculis foràs evolare permiserit. Quod ad ideam spatii attinet, illúmque toties inculcatum Aphorismum. Nihili nullam esse affectionem, tam fusè & copiosè ad ista respondi in superioribus meis literis ad Cartesium, ut planè supervacaneum ducam quicquam hîc adjicere.

<270>

3. De Dei etiam, quam vocant, Omnipræsentia nullum superest inter nos dissidium, cùm ubique eum esse agnoscat, vímque suam in subjectam materiam exerere; extensionem porrò aliqualem ei competere, sed longè diversam ab ea quæ divisibili ac impenetrabili corpori competit.

4. Nullas ego merces in Cartesiano navigio adulteravi; nam quòd conqueritur me ità permiscere ac confundere illum corporis quiescentis renixum cum quiete, ut nullam inter ipsa distinctionem admittam, id contendo optimo jure esse factum. Quid enim est, si non sit quies, quo se corpus quiescens ab abreptione seu translatione, quam ille motum vocat, defendit? Est igitur renixus ille nihil aliud nisi ipsissima quies, rem quiescentem conservans in statu quietis; hoc, est, res perseverat in eo statu quo est juxta leges Naturæ, donec fortior aliqua causa eum mutaverit. Quòd si renixus hic, sive constantia, quietis actio aliqua esset, cùm omnis actio corporea sit motus, quietis etiam motus aliquis esset; quod videtur valde rationi absonum. Ego igitur potiùs suspicor incomparabilem Philosophum aliorum culpâ, qui satìs pro imperio omnia agunt, rationem motûs adulterâsse, nè videretur, quod superstitiosa Peripateticorum schola pro piaculo ferè habet, telluris motum asserere, dum eam in communi omnium Planetarum vortice agnoscit circa Solem circumferri.

Pari etiam facilitate adulteratio illa altera diluitur. Nam cùm ipse Cartesius motum seu translationem reciprocam esse statuat, nec tamen eam vim ullam esse vel actionem in corporibus divulsis ac translatis, quid, quæso, potest esse nisi immediata corporum separatio? Quòd si motus sit immediata corporum separatio, continuò sequitur, quòd moveri duo corpora sit immediatè separari. Quòd autem unum ex istis sæpius dicatur quiescere, id profectò gratìs dictum est, cùm sit impossibile. At verò nisi quiescat terra E F G H, dum corpus A B transfertur ab E versùs F, ac C D ab H versùs G, terra uno eodémque tempore in contrarias partes movebitur. Unde iterum constat ipsum Cartesium genuinam motûs notionem adulterâsse. Vide Part. 2. Art. 30.

5. Videtur Translatio minus habere entitatis quàm Figura, quoniam hæc est magìs absoluta affectio corporis in quo est, illa ad aliud duntaxat relatio. Quod ad vim motricem spectat, sive in Deo sive in Mente Divina sive in Anima Mundi cum Platonicis statuat; præclarè tamen factum est quòd tam egregius Philosophus hanc virtutem materiæ ipsi non tribuerit, sed alii alicui subjecto, quod proinde non potest non esse immateriale seu incorporeum. Videbat enim proculdubio Vir perspicacissimus, nisi quis licentiam sibi arriperet quidlibet temerè & precariò affirmandi vel negandi, quòd necesse esset agnoscere universam materiam suâ naturâ esse homogeneam, juxta ideam ejus animo nostro obversantem, præsertim cùm nulla causa fingi possit ullius in ea diversitatis. Hinc sequitur mundanam materiam totam suâ naturâ aut moveri aut quiescere. Quòd si tota per se moveatur, nullius rei esset, nè ad momentum quidem, permanens compages, diffluentibus statim suâ sponte à se invicem particulis, vel potiùs nunquam in unum coalescentibus; quod abunde satìs probavi in Literis meis ad Cartesium.

6. Apertè igitur profitetur Cartesius se, cum Ficino reliquísque Platonicis, materiam sibi liberè permissam, nullúmque aliunde impulsum suscipientem, considerare ut planè quiescentem. Quòd verò impulsus hic ipsi non sit violentus, juxtà cum illo sentio: non solùm quòd nomen violenti propriè non referatur nisi ad mostram voluntatem, quæ vim pati dicitur cùm aliquid fit quod ei repugnat; sed quòd materia quodammodo motu hoc vel impulsu perficiatur. Nec quicquam obstat renixus ille qui fingitur in materia quiescente, cùm non propriè actio sit, sed tantùm rei quiescentis in sua quiete persistentia, ut ipse innuit hoc in loco Cartesius.

7. Rectè me hîc dicit advertere motum, quatenus est modus corporis, non posse transire ex uno in aliud, neque se ullubi hoc scripsisse. Regius verò datâ operâ rem sic explicat acsi error esset aliter sentire, prout suprà monui. Quin & ipsius Cartesii verba hunc sensum præ se planissimè ferre videntur, Part. 2. Art. 40. ubi asserit corpus majorem vim habens ad pergendum alterum corpus secum movere, ac quantum ei dat de suo motu tantundem perdere. Imò verò & vis illa qua de hîc agit idem mihi videtur atque motus iste. Sed cuilibet Authori sua scripta interpretandi jus esto.

8. Mea illa suavia quæ vocat si miscerentur cum ejus severis, optimum crederem indè factum iri temperamentum. Ego tamen interim venustum Cartesiani ingenii rigorem non retrectanter suavior ac deosculor, quamvìs hoc sæpius notaverim, nempe eos qui Mathematicam certitudinem in rebus omnibus tam pertinaciter affectant, infelicissimè omnium in quibusdam vacillâsse. Ea enim argumentandi ratio quæ demonstrationis speciem præ se fert, simul atque deprehensa sit non esse legitima demonstratio, nullius loci argumentum meritò judicatur.

<271>

Præterea, in adhibendo allusiones quasdam & similitudines nulla fraus subesse potest, modò meminerimus res propriis nominibus non appellari, sed tralatitiis; nec materiam sive universum mundi corpus ideo esse umbram, quòd quasi umbram esse divinæ essentiæ indigitaverim. Hæc enim allusio non docet corpus revera esse umbram, sed à Deo pendere ut umbra à corpore. Deinde, ut umbra aliqualem corporis imaginem refert, sed obscurissimam maximéque degenerem; sic in corpore sive materia cæca quædam ac evanida esse Divinæ essentiæ vestigia, quæ cùm, utì dixi, vita sit perfectissima, ipsa analogia postulat, ut omni prorsus vitæ imagine materia non destituatur. Aliqualem autem vitæ speciem mentitur in eo, quòd dum duo corpora occurrunt, ità motus eorum attemperari possit, ut mutuò quasi monita, alterum de acceleratione motûs, de retardatione alterum, utraque tandem in eundem motûs tenorem conspirent. Eadémque est ratio in reliquis translationis legibus. Nam motum illum qui in uno corpore est transire in aliud, ipse vix audet affirmare Cartesius.

Quòd verò addit externam aliquam esse vim, sive à Deo sit, sive à substantia aliqua incorporea à Deo creata, quâ materia in motum excitatur, id etiam laudo, cù, proculdubio in genere sit verissimum. Quòd si ità rem intellexerit acsi Divina illa vis singula corpora immediatè impelleret quæ moventur, magna erit difficultas; frustrà enim essent mutui corporum impulsus. Experientiâ autem constat unum corpus alterum impellere, ut videre est in projectis manu lapidibus, globísque ferreis è machina bellica explosis. Quòd si quasdam materiæ partes exuscitet illa vis, alias verò immediatè non exuscitet, partes illæ divinitùs excitatæ alias impulsu suo in motum excitabunt. Cùm verò nullus motus transeat ab uno corpore in aliud, manifestum est, unum alterum quasi è somno expergefacere, atque hoc pacto expergefacta corpora de loco in locum se suâ vi transferre; quam corporis proprietatem ego tanquam umbram vitæ aliquam ac imaginem considero. Quamobrem tandem liquet cassas nos non captare umbras, sed quæ usum suum habent, optiméque veritatem illustrant severiori argumentandi genere demonstrabilem.

Alterum illud suave quod spectat, Angelos scilicet corporeos; eorum sanè existentiam testantur sexcentæ ampliùs non fabulæ, sed verissimæ de Dæmonibus historiæ. Vanos autem illos vagulósque genios corporeos esse oportere, hoc est, vehiculis indui corporeis, ipse mihi videor satìs suprà demonstrâsse.

[1] Difficultas Prima.

[2] Difficultas Secunda.

[3] Difficultas Tertia.

[4] Difficultas Quarta.

[5] Difficultas Quinta & Ultima.

[6] Difficultas Prima.

[7] Difficultas Secunda.

[8] Difficultas Tertia.

[9] Difficultas Quarta.

[10] Difficultas Quinta & Ultima.

[11] Philos. natural. lib. 1. cap. 5.

Cite as: Henry More, ‘Epistolæ quatuor ad Renatum Des-Cartes’, from Opera omnia, II (1679), 227-271, http://www.cambridge-platonism.divinity.cam.ac.uk/view/texts/diplomatic/More1679F, accessed 2020-10-21.