skip to primary navigation skip to content

Cap. XXVII.

Duas esse Opiniones quæ maximâ obscuritate naturam Spiritûs involvunt, Nullibistarum scilicet, & Holenmerianorum.

[1]1. Hactenus de Exsistentia Rerum incorporeum egimus: Quam certè tam multis támque solidis Argumentis demonstravimus, ut hanc profectò veritatem quasi digitis palpare manúque tenere posse videamur. Restat ut brevitate multò majori, paríque perspicuitate, Essentiam Rerum incorporearum in genere explicemus. Quod satis feliciter nos præstituros esse speramus, postquam duas ingentes tenebrarum moles quæ naturæ ipsarum incumbunt ab ipsis amoverimus ac difflaverimus.

Prima est eorum qui, tametsi Res incorporeas in rerum natura exsistere non gravatè agnoscunt, eas tamen in tota rerum Universitate nusquam esse perquam acriter contendunt. Quæ quidem Opinio, quanquam vel primâ fronte satìs ridicula videtur, ab ejus tamen Assertoribus non sine aliquo fastu ac supercilio, aut occulto saltem contemptu aliorum Philosophorum qui aliter sentiunt, tanquam minùs intellectualium, & Imaginationi nimium quantum indulgentium, mordicus tenetur, Hi igitur, propterea quòd Spiritus nullibi esse tam audacter affirmant, Nullibistarum titulum sibi meritò conciliaverunt.

Altera est eorum qui sanè Spiritus alicubi esse lubenter concedunt, verùm insuper addunt eos in suis Ubi non solùm totus esse, sed etiam in singulis suorum Ubi punctis vel partibus simul esse totos, peculiarémque Spiritûs naturam sic describunt, quasi esset totus in toto & totus in qualibet sui parte. Quam igitur οὐσίαν ὁλενμερῆ Græci aptè & concisè appellarent, ipsámque hanc proprietatem (τῶν ἀσωμάτων οὐσιῶν τον ὁλενμέρειαν) rerum incorporearum Holenmeriam nuncuparent. Unde & hi alteri Philosophi, prioribus ex diametro oppositi, vocabulo significantissimo satísque compendioso appellari poterunt Holenmeriani.

[2]2. Quorum utrorumque Opiniones cùm jam satìs explicaverimus, Rationes singulorum & proponemus & confutabimus: primóque Nullibistarum. Quorum quidem primus Author exsistisse videtur festivum illud caput Renatus Cartesius, qui, jocularibus suis Meditationibus Metaphysicis, Ingeniis satìs sobriis aliàs atque acutis, sed in hac parte ob nimiam Cartesii admirationem minùs cautis, facultates rationales ità luxavit ac distorsit, ut partim ementitâ ac præstigiosâ illius subtilitate, partim autoritate decepti, ea sibi persuaserint verissima clarissimáque esse, quæ, nisi hisce præjudiciis occæcati essent, nunquam existimaturi fuissent possibilia. Itáque tam sedulò ab ipso edocti & diligenter instructi, ut à nullo nè potentissimo quidem & malignissimo deceptore Deo falli possent, non satìs sibi caverunt nè à mero homine, sed perfaceto quidem, quanquam astuto satis & abstruso, deciperentur illuderentúrque. Quemadmodum clarè patebit postquam Rationes hujus Opinionis Nullibistarum ab ipsa stirpe exquisiverimus.

Tota verò illius vis his tribus Effatis comprehenditur. Quorum primum est, Quicquid cogitat, esse Immateriale; & contrá: Secundum, Quicquid est extensum, esse Materiale: Tertium, Quicquid est inextensum, esse Nullibi. Cui quidem tertio <308> hoc quartum, tanquam illius necessarium & manifestissimum Consectarium, superadjiciam, viz. Quicquid est alicubi, esse etiam Extensum. Quod ipsi Nullibistæ mihi ultro concedent verissimum esse; alioqui seriò contendere non possent pro sua Opinione, quâ Spiritus nullibi esse statuunt, sed id facerent solummodo in occultam & obliquam realis ipsorum Exsistentiæ derisionem, dicentes quidem eos exsistere, sed iterum tectè subdoléque id negantes, asserendo illos nusquam esse. Nusquam igitur eos esse asserunt proculdubio, si seriò agunt, eâ solâ ratione, nè concedendo eos alicubi esse, ab illis statim extorqueretur eos etiam esse extensos. Manifestum igitur est nos ambos in hoc convenire, quòd Quicquid est alicubi est etiam Extensum.

[3]3. Quâ tamen veritate instructus & suffultus nullus dubito quin facilè possim Nullibistarum Opinionem profligare penitùs, radicitúsque evellere. Verùm ut manifestiùs appareat eorum levitas ac credulitas, membratim examinemus hujus Opinionis Principia, perpendamúsque quàm bellè ab ipsis singula demonstrentur.

Primum est, Quicquid cogitat, esse Immateriale; & contrá. Hujus Axiomatis conversionem non examinabo, cùm ad rem præsentem parùm faciat: tantùm obiter moneo, me non dubitare quin possit esse falsa, quamvis ipsum Axioma verum esse non invitè concedam: sed novam hanc demonstrandi methodum in dubium voco; quæ utique ex eo quòd Cogitationem possumus concipere non concipiendo Materiam, & Materiam concipere non concipiendo Cogitationem, quicquid cogitat Immateriale esse concludit. Quòd autem Cogitationem possumus concipere non concipiendo Materiam, ex eo constare autumant, quòd etiamsi quis supponat nullum esse Corpus in rerum natura, eámque positionem nihil mutet, non tamen propterea desinat esse certus quòd sit res cogitans. Ego verò porrò addo, quòd tametsi nullam rem immaterialem in rerum natura supponeret nec materialem, eímque positionem nihil mutaret, non tamen propterea desineret esse certus quòd sit res cogitans, non certè si supponeret se non esse rem cogitantem, cùm nihil supponere possit sine aliqua cogitatione. Quod obiter notare operæ pretium fore putabam, ut Sophistica Nullibistarum levitas indè luculentiùs innotesceret.

Addo tamen præterea, eam esse naturam Mentis humanæ, ut apta nata sit, ad instar Oculi, ad alias res potiùs contemplandas quàm seipsam; ac proinde minimè mirum esse quòd nihil cogitando de sua propria natura, alias res ferè omnes interim satìs fixè & intentè contueatur & contempletur, imò verò eas ipsas quibuscum arctissimam affinitatem habet, sine ulla reflexione quòd ipsa sit consimilis naturæ. Unde facilè fieri potest, cùm adeò tota sit occupanda in aliis rebus contemplandis sine ulla reflexione super seipsam, ut vel per incuriam se possit considerare in genere tanquam rem solummodo cogitantem, sine omni alio Attributo, vel per obstinationem postea ac vim suis facultatibus datâ operâ illatam. Hanc verò esse Rationem admodum infirmam ac nugatoriam ad probandum Mentem humanam nihil aliud esse, hoc est, nullis aliis Attributis gaudere, præter Cogitationem, nemo est qui non videt.

[4]4. Postremò, si Cartesius cum suis Nullibistis bonâ fide agere voluissent, debuissent profectò missos facere omnes illos Abstractionum anfractus & ambages, & directo ictu in rem ipsam involâsse, itáque Materiam excussisse, Cogitationísque explorâsse naturam, ut evidenter indè demonstrare potuissent esse aliquod inseparabile Attributum in Materia qod Cogitanti facultati repugnat, vel in Cogitatione quod repugnat Materiæ. Ex diversitate verò solummodo Idearum vel Notionum quorumlibet Attributorum necessariam ipsorum Separabilitatem vel realem Distinctionem colligere, imò verò ipsorum Contrarietatem & Repugnantiam, est sanctissimas Dialecticæ leges fœdissimè violare, ac Diversa cum Oppositis confundere. Qui lapsus illis qui Logicam nôrunt non potest non apparere turpissimus ac absurdissimus.

Sed ut adhuc clariùs hujus Methodi appareat vacillatio ac infirmitas, supponamus id quod quidam nec obscuri nominis Philosophi seriò ponunt asserúntque, nempe, Substantiam cogitantem esse vel materialem, vel immaterialem. Annon indè clarè sequeretur quòd & Res cogitans præcisè concipi possit sine conceptu Cogitationis, cùm tamen in altero hujus distributionis membro satìs arctè conjungantur?

Quomodo igitur potest hæc nova novitia Cartesii Methodus hanc Suppositionem falsam esse convincere, Distributionémque esse illegitimam? Numnam ex eo quòd Materia sine Cogitatione, & Cogitatio sine Materia concipi potest? Primum certè omnes agnoscunt. Alterum verò ipsa Distributio supponit, manétque nihilominus satìs firma ac sarta tecta. Igitur manifestissimum est, necesse esse ut recurratur ad notas ratásque communis Dialecticæ leges, quæ multa antè secula quàm nova hæc Cartesii Methodus illuxit constitutæ sunt, & universis humani generis suffragiis comprobatæ, quæ docent <309> oportere in omni legitima Distributione Partes consentire cum Toto, & dissentire inter se. Inter se autem in hac Distributione satìs eas dissentire manifestum est. Restat igitur solummodo probandum, quòd altera earum, nempe ea quæ Substantiam cogitantem materialem esse posse innuit, ipsi Totius naturæ repugnet. Hæc est clara, solida ac manifesta illa via ac Methodus juxta notissimas Dialecticæ leges; Altera illa nova, Sophistria quædam, festiváque ludendi ac prævaricandi ratio.

[5]5. Quod secundum Effatum vel Fundamentum attinet, nempe, Quicquid est Extensum, esse Materiale, ad illius falsitatem evincendam nullâ novâ opus est argumentatione, cùm id tam perspicuè solidéque suprà à me refutatum sit, ex eo quòd Extensum quoddam immobile à mobili Materia distinctum in rerum natura exsistere tam multis támque inexpugnabilibus Argumentis demonstraverim, Cap. scilicet 6, 7, & 8. Quo Lectorem relegare quanquam sufficere potest, nos tamen ex tertii Fundamenti Corollario idem hic rursus clarè demonstrabimus, eâdémque operâ omnes Spiritus esse alicubi (contra ridiculam ac malè-sanam Nullibistarum Opinionem) perquam luculentè probabimus.

Quorum tertium Fundamentum, & ex quo proximè & immediatè Spiritus nullibi esse concludunt, est, Quicquid est inextensum, esse Nullibi. Quod certè ego lubentissimè concedo, sed eâ lege ut illi rursus concedant, (nec dubito quin id liberè concessuri sint,) quòd Quicquid est alicubi, est etiam Extensum. Ex quo, quod dixi, Consectario certitudine planè Mathematicâ evincam, Deum Animámque nostram, ac proinde res cæteras omnes immateriales, esse aliquo modo extensas. Nam & ipsi Nullibistæ agnoscunt & asserunt Operationes quibus Anima agit in Corpus esse in corpore, & potentiam illam sive vim Divinam quâ agit Deus in Materiam eamque movet præsentem esse singulis Materiæ partibus. Unde facile est colligere Operationem Animæ Deíque vim motricem esse alicubi, in Corpore nempe & in Materia. At verò Operatio Animæ quâ agit in Corpus, ipsaque Anima, & Divina Potentia quâ movet Deus Materiam, ac Deus ipse, simul sunt, nec à se invicem, nè cogitatione quidem, separari possunt, Operatio utique ab Anima, & Potentia à Deo. Ergo si Operatio Animæ est alicubi, Anima est alicubi, ibi nempe ubi est Operatio: Si Potentia Dei est alicubi, Deus est alicubi, ibi scilicet ubi Divina Potentia: Hic in singulis Materiæ partibus, Anima in humano corpore. Qui hoc profect{illeg} negare potest, pari poterit jure negare communem illam Notionem Mathematicam, Quæ uni alicui tertio æquantur æquantur inter se.

[6]6. Atque certè hoc ipsum pro quo contendimus ipsi Nullibistæ suis ipsorum verbis mihi apertè affirmare videntur. Quemadmodum patet in Lamberto Velthusio. De initiis primæ Philosophiæ in Capite de Ubi. Qui quamvìs satìs manifestò affirmet Deum Mentèmve humanam per Operationes suas omni vel alicui Materiæ parti inesse vel adesse, atque in eo sensu, nempe respectu Operationum, Animam rectè dici posse alicubi esse, Deum ubique, quasi ille solus ipsorum præsentiæ esset modus; expressè tamen concedit, quòd nullibi quidem Essentia separata est ab hoc per quod Deus aut Spiritus creatus ubique aut alicubi esse dicitur, nequis arbitretur Dei Essentiam alicubi esse ubi reliqua ejus Attributa non sunt, Essentiam Divinam esse in cœlo,Virtutem autem etiam extra cœlum se diffundere. Nullo modo, inquit ille, ubicunque Dei Potentia aut Operatio est, illîc etiam est Dei Natura, cùm Deus sit Substantia omnis compositionis expers. Hæc Velthusius. Unde ego assumo; Sed Potentia vel Operatio Dei inest vel adest Materiæ: Ergò Essentia Dei Materiæ inest vel adest, ibíque est ubi Materia est, ac proinde est alicubi. Ecqua fieri potest Deductio vel Illatio conjunctior & cohærentior cum Præmissis?

Nec tamen ille alter addictissimus Philosophiæ Cartesianæ Assectator Ludovicus De-la-forge abstinere se potest, quin nobis eandem præbeat argumentandi ansam, vel potiùs eandem nobiscum Conclusionem inferat, in Tractatu suo de Mente humana, cap. 12. ubi hæc ipsius occurrunt verba, Denique, quando dico Deum esse omnibus rebus præsentem per suam Omnipotentiam, (& consequenter partibus Materiæ universis,) nolo negare eum etiam per suam Essentiam suámque Substantiam iis esse præsentem. Ea enim omnia in Deo non sunt nisi unum idémque.

Audi'n' tu, mi Nullibista, quid apertè profitetur unus è præcipuis Condiscipulis tuis, & religiosissimis stupendi vestri Arcani, Nullibismum intelligo, Symmystis, Deum etiam per Essentiam vel Substantiam suam omnibus Materiæ partibus adesse? Et tamen vos non pudet interim asseverare nec Deum nec Spiritus ullos creatos alicubi esse posse? Quo nihil repugnantius dici potest vel excogitari, & ab omni ratione alienius. Quamobrem cùm tam propè ad veritatem accedant Nullibistæ, impossibile videtur ut adeò ex inopinato eam rursus refugerent, nisi superstitiosâ Metaphysicæ Cartesianæ admiratione occæcati essent, & joculariis illius Subtilitatibus præstigiosísque Abstractionibus il <310> lusi, effascinati, & dementati. Quis enim mentis compos agnoscere potest quòd Spiritus etiam per essentiam adsit Materiæ, & tamen sit nullibi, nisi ipsa Materia etiam nullibi esset; quòd corpus aliquod determinatum penetret, possideat, actuet, nec tamen sit in corpore? In quo certè si sit, alicubi eum esse planè necesse est.

Et tamen ad hunc modum Corpus ab Anima possideri & actuari in Præfatione sua ad Tractatum de Mente humana apertè asserit idem Ludovicus De-la-forge, dum sententiam Marsilii Ficini de modo quo Anima Corpus actuat ipsis Marsilii verbis profert, ejúsque sententiæ ultro assentitur: Quid igitur agunt hæ formæ in corpus quando ipsi Esse suum communicant? Penetrant ipsum undique Essentiâ suâ, Virtutem Essentiæ suæ dedicant illi. Cùm verò ab Essentia ducatur Esse, & à Virtute profluat Operatio, conjungendo Essentiam impertiunt Esse, dedicando Virtutem Operationes communicant, ut ex Animæ Corporísque congressu unum evadat Esse Animalis, Operatio una. Anima per essentiam suam totum corpus penetrat & pervadit, nec tamen est ubi corpus est, sed nullibi in rerum natura!

Quàm manifesta igitur cum Repugnantia cum aliis suis Assertionibus hanc ridiculam suam Conclusionem tenent Nullibistiæ abunde jam vidimus, & quàm infirmum sit potissimum illius fulcrum, quòd Omne Extensum est Materiale. Quod non solùm suprà, cap. 6, 7, 8. irrefragabilibus Argumentis refutavimus, sed & hîc itidem, tam clarè probando omnes Spiritus esse alicubi, etiam ex ipsa Nullibistarum sententia, illud miserè rursus profligavimus.

[7]7. Cæterùm nec leviores eorum Rationes in re tanta, aut saltem tam monstrosa, præteribimus. Quarum prima est, Quòd Mens humana de eis cogitat quæ nusquam sunt, & nullam ad Locum, nè quidem Logicum, sive Ubi, relationem habent. * Cujusmodi sunt multæ Veritates tam Morales quàm Theologicæ ac Logicæ, quæ cùm ejusmodi sint naturæ ut sint nullibi, Mentem etiam humanam quæ eas concipit nullibi esse necesse est. Sed quàm mendosè & insequenter colligant Nullibistæ Mentem humanam esse nullibi ex eo quòd de eis cogitat quæ nullibi sunt, hinc cuilibet apparere potest, & præcipuè ipsis Nullibistis, quòd pari ratione sequeretur humanam Mentem esse alicubi, quia aliquando, si non ferè semper, de eis cogitat quæ alicubi sunt. Quod ipsi concedere non sunt ausi, propterea quòd ex eo ipso planè sequeretur, juxta eorum Doctrinam, quòd Mens vel Anima humana esset extensa, atque sic corporea evaderet, omníque Cogitatione destituta.

Sed præterea, Ea quæ illi nusquam esse dicunt, nempe Veritates quædam Morales, Logicæ & Theologicæ, sunt revera alicubi, in ipsa scilicet Anima quæ ipsas concipit; Anima verò ipsa in corpore, prout suprà probavimus. Unde manifestum est Animam & Veritates illas quas concipit, æquè ac ipsum Corpus, alicubi esse. * Concedo quidem quasdam Veritates, quatenus Repræsentationes sunt, nec Tempus nec Locum quomodocunque sumptum respicere. Veruntamen quatenus sunt Operationes, ac proinde Modi alicujus Subjecti vel Substantiæ, non possunt aliter concipi quàm in aliqua Substantia. Et quandoquidem nulla est Substantia quæ non aliquam saltem habet Amplitudinem essentialem, sunt in Substantia quæ aliquo modo extensa est; atque sic ratione Subjecti, necessariò concipiuntur esse alicubi, cùm Modus à Subjecto sit inseparabilis.

Nec me movet quicquam temulenta illa ac temeraria Tergiversatio quam hîc quidam moliuntur, dicentes malè hîc distingui inter Cogitationem (quales sunt singulæ Veritates conceptæ) & Substantiam Animæ cogitantis: Ipsam enim Cogitationem esse Animæ substantiam, ut Extensio est Materiæ; ac proinde Animam æquè nusquam esse ac quælibet Cogitatio, quæ nec Tempus nec Locum omnino respicit, futura esset si in nullo esse Subjecto comperiretur. Sed non animadvertunt hîc Nullibistæ, qui sic volunt effugere, quòd dum Animæ substantiam Cogitationem esse agnoscunt, eo ipso agnoscunt Animam habere substantiam, quam aliqualem Amplitudinem habere necesse est. Sed præterea, Assertio hæc quâ asserunt Cogitationem esse ipsissimam Animæ substantiam manifestò falsa est. Etenim quamplurimæ Animæ Operationes specificè, quod aiunt, distinguuntur; quæ igitur succedentes, una post alteram, tot erunt Substantiæ specie distinctæ. Atque sic Socratis Anima non semper erit eadem specie Anima, multò minùs eadem numero. Quo quid fingi potest delirantius, aut à communi sensu remotius?

Cui addas, Animam humanam esse rem permanentem, Cogitationes verò illius esse in fluxu. Quomodo igitur ipsa substantia Animæ potest esse successivæ illius Operationes? Et cùm substantia Animæ ità perpetuò intercidat, quid, obsecro, fiet de Memoria? Unde manifestò liquet quòd sit Substantia quædam Animæ permanens, æquè distincta à suis succedentibus Cogitationibus ac ipsa Materia est à suis figuris successivis ac motibus.

<311>

[8]8. Altera Ratio aliquatenus coindicit cum quibusdam earum quas jam examinavimus. Breviter autem ad hunc modum instituitur: Nullus potest esse Loci Logici, sive Ubi, conceptus sine Extensione: Sed Cogitatio facillimè concipitur nullâ Extensione conceptâ: Igitur Mens cogitans, omni exempta Extensione, omni omnino Localitate sive physicâ sive logicâ etiam eximitur, itáque ab illa solvitur ut nullam ad eam relationem habeat ullámve applicabilitatem. Quasi verò illæ res nullam habeant relationem ad alias res nec applicabilitatem. Quasi verò illæ res nullam habeant relationem ad alias res nec applicabilitatem sine quibus concipi possunt.

Hujus argumentationis imbecillitas ex eo facilè deprehendi potest, quòd intensio Caloris vel Motûs consideretur nullâ ratione habitâ ad illius extensionem, & tamen refertur ad Subjectum extensum, putà ad plumbum volans candénsve ferrum. Et quanquam in intentis defixísque in rem aliquam difficilem aut valde jucundam Cogitationibus lapsum temporis non omnino observamus, nec ipsum vel levissimâ cogitatiunculâ notamus; nihil obstat tamen quin istæ Cogitationes ad tempus possint applicari, rectéque dici circa sextam, putà, horam matutinam incepisse, & continuatæ fuisse ad horam usque undecimam: paríque ratione locus definiri ubi concipiebantur, intra Musei utique parietes; quanquam fortasse per totum id tempus hic tam defixus Contemplator non animadvertebat an in Museo esset an vero in Agris.

Et, ut summatim dicam, ex præcisione Cogitationum nostrarum realem ipsarum rerum præcisionem vel seperationem inferre, Sophisma putidum est ac puerile; sed & adhuc enormius ac immanius, nullam eas omnino ad se invicem habere relationem vel applicabilitatem indè porrò colligere. Possumus enim habere claram & distinctam apprehensionem alicujus rei, quæ cum alia tamen re nexu etiam essentiali cohæret, non animadvero illo nexu, (multóque magìs cùm non nisi circumstantiali vinculo connectuntur,) sed non plenam & adæquatam, atque adeò hujusmodi quæ omnes illius essentiæ gradus eorúmque proprietates perspicit ac penetrat. Quò nisi quis pervenerit, de reali cujusquam naturæ ab aliis naturis separabilitate rectè judicare neutiquam poterit.

Unde patet quàm fœde saltem aliis, si non sibi ipsi, imposuit Cartesius, dum ex hac mentali præcisione Cogitationis ab Extensione Spiritum quemlibet, qualis est humana Anima, solâ Cogitatione, Materiam Extensione, definivit, omnémque Substantiam in Cogitantem & Extensam, tanquam in primas suas Species, divisit. Quæ tamen Distributio æquè absona est atque absurda, ac si Animal in Sensitivum & Rationale distribuisset, cùm omnis Substantia extensa sit æquè ac omne Animal sensitivum. Sed animadversionem defixit in naturam specificam Animæ humanæ, illius genericâ, aut datâ operâ, aut per incuriam, non animadverâ nec consideratâ. Quemadmodum notavi in[9] Enchiridio Ethico.

[10]9. Tertia & ultima Ratio, quæ & omnium est ingeniosissima, occurrit apud Lambertum Velthusium, nempe, Quòd Mens nullibi est, veritatem esse ipsi Menti à Deo inditam. Quippe quòd usu cognoscimus nos ex Operationibus nostris spiritualibus scire non posse ubinam Mens sit: Et quòd nos scimus eam esse in nostro Corpore, id ex Operationibus Sensationis & Imaginationis (quas sine corpore aut motu corporis Mens non exsequitur) tantùm percipimus. Cujus sensus est, si rectè conjicio, quòd Sensu quodam interno ipsa Mens sibi conscia esset se esse nullibi, nisi corporis motu ac impulsu subindè interturbaretur. Quod ingeniosum est, quod dixi Præsagium, sed non verum. Aliud enim est, se percipere esse nullibi, aliud, se alicubi esse non percipere. Potest enim alicubi se esse non percipere, quamvìs alicubi sit; ut Individualitatem suam Numericámque à cæteris Mentibus distinctionem non animadvertere, quamvìs sit una numero Mens ac individua. Ità enim, quod suprà monui, comparata est Mentis humanæ natura, ut, adinstar Oculi, ad res reliquas omnes contemplandas magìs apta nata sit quàm seipsam; debétque illud quod ad res alias clarè & sincerè percipiendas factum est, nihil habere sui actu perceptibile quod cum illarum perceptionibus permisceat. Unde Mentem humanam nullum stabilem fixúmque suæ Essentiæ sensum, & quem pro re nata facilè deponere non possit, habere oportet. Ex quo minimè mirum est, cùm Mens humana propriæ Essentiæ sensum & conscientiam exuere possit, ac suæ ipsius Individualitatis, quòd etiam sui alicubi exsistendi sensum simul possit exuere, vel non percipere, cùm nec Essentiam nec Individualitatem percipiat, (cujus Hîc & Nunc sunt notissimi characteres,) præcipuáque Mentis objecta sint Universalia.

Quemadmodum verò Mens, quanquam suam Individualitatem non percipit, potest tamen ratione sibi probare se esse aliquam unam numero Mentem ac individuam; ità potest & eâdem operâ, quamvìs sensu ubi sit non percipiat, se esse tamen alicubi clarè evincere, ex ratione scilicet rerum omnium generali, quæ quod[11] suprà monuimus, ex sua id habent natura, ut sint extensæ, singulares, & alicubi. Sed & præterea ipse Vel <312> thusius apertè concedit, ex Operationibus Sensationis & Imaginationis nos scire Mentem esse in nostro corpore. Quomodo igitur eam alicubi, nisi corpus nullibi sit, nescire possumus?

[12]10. Satìs jam enervatæ ac profligatæ sunt Rationes Nullibistarum quibus Opinionem suam confirmare conantur: neque ullis nobis opus est Argumentis quibus contraria sententia stabiliatur. Tantùm obiter monebo ut, qui Mentem suam nullibi esse posse putat, experiatur suas cogitandi vires, ac postquam abstraxit se ab omni cogitatione sensúve sui corporis, animúmque tantummodo intendit in Ideam indefinitæ vel infinitæ Extensionis, simúlque se percipit esse Rem aliquam particularem cogitantem, experiatur, inquam, an ullo modo evitare possit quin eodem tempore percipiat se alicubi esse, aut saltem esse posse, intra hanc nimirum Extensionem immensam, eâque se esse undique circundatam. Equidem ingenuè fateor me non posse aliter concipere, nec posse non concipere Ideam infinitæ cujusdam Extensionis immobilis necessariò actu exsistentis, quam ab externis Scusibus non haustam esse, sed ipsi Menti innatam atque insitam, clarissimè firmissiméque deprehendo; ac proinde genuinum esse non Imaginationis, sed Intellectûs, Objectum; perperámque ac sine omni judicio à Nullibistis Cartesianísve dictum esse, quòd Quicquid est Extensum, est etiam φανταστόν τι, sive Imaginabile quiddam, cùm tamen nihil sit imaginabile quod non est sensibile; nam ex sensibus omnia φαντάσματα hauriuntur. Sed hæc infinita Extensio nihilo plus habet communitatis cum rebus sensibilibus atque Imaginationi subjectis quàm quod est maximè incorporeum. Sed de hoc fortean alius erit opportunior dicendi locus.

Interea loci unicum duntaxat Argumentum subjungam, quo Mentem humanam alicubi esse manifestò evincam, & postea ad Holenmerianorum Opinionem discutiendam me accingam. Breviter igitur supponamus quempiam coronâ Tubicinum circumvallatum esse, Tubísque suis eos omnes eodem simul tempore canere. Videamus jam an hic circumsonus undique tubarum clangor Nullibistas ex veternoso suo Insomnio excitare possit. Statuamúsque, quod ipsi satìs lubenter concedunt, Conarion vel Glandulam pinealem A esse commune Sensorium ad quod tendunt tandem omnes Objectorum externorum motus. Nec quicquam refert an sit hoc Conarion, an alia aliqua Cerebri pars, ejúsve quod intra Cerebrum continetur. Sed Conarion jam saltem vices obeat illius partis materiæ quæ est commune Animæ Sensorium. Octóque cùm sit circuncinctum Tubicinibus, octo ab illis ad ipsum ducantur lineæ, nempe à B, C, D, E, F, G, H, I. Dico quòd ad singularum linearum motûs extremitates uniuscujusque Tubæ clangor à Corona Tubicinum defertur, omnésque ibi clangores tanquam undique à Corona B C D E F G H I venientes in Conario A percipiuntur, perceptióque fit circa eam partem ad quam omnes lineæ motûs tanquam ad commune Centrum concurrunt; ac proinde illarum extremitates Clangorúmque perceptiones sunt in medio Coronæ Tubicinum, nempe ubi est Conarion. Ergò ipsum Percipiens, nempe Anima, est in medio hujus Coronæ æquè ac ipsum Conarion, ac proinde est alicubi.

Certè qui vim hujus Demonstrationis se persentiscere inficiatur, agnoscítque perceptionem quidem fieri ad extremitates dictarum linearum & in medio coronæ Tubicinum, ipsam verò Mentem percipientem ibi non esse contendit, cùm sit nullibi, hic homo profecto aut delirat, aut ludit, vafréque ac obliquè subinsinuat perceptionem quæ fit in Conario ipsi Conario esse attribuendam, Mentem verò, quatenus est substantia incorporea, tanquam Chimæram inutiléque Figmentum è tota rerum Universitate esse exterminandam.

[13] 11. Atque hæc de Nullibistarum Opinione dicta sufficiant. Holenmerianorum jam Opinionem examinemus: Cujus Explicatio sic est. Esto corpus quodlibet, putà C D E, quod Anima Spiritúsve quilibet occupet, illúdque penetret. Dicunt Holenmeriani Spiritum Animámve totam totum corpus C D E per essentiam suam penitùs occupare & possidere, totámque porrò esse in qualibet parte vel puncto ejusdem corporis C D E, ut in A & B, & reliquis ejus particulis punctísve. Hæc est Opinionis illorum brevis ac dilucida explicatio.

<313>

Rationes verò quibus inducti sunt ad eam amplectendam; adeóque mordicus tenendam, hæ duæ solæ sunt, (nempe quantum Spirituum ὁλενμέρειαν spectat,) aut saltem præcipuæ. Prima est, Quòd cùm totam Animam totum corpus pervadere ac possidere concederent, eo opso sequi putarent ipsam Animam fore divisibilem, nisi hanc suam Assertionem rursus corrigerent, dicendo utique eam ità tamen esse in toto corpore, ut tota sit interim in qualibet ejus parte. Hâc enim ratione certos se fore arbitrabantur quòd Anima indè argui non posset ullo modo divisibilis vel corporea, sed purè spiritualis. Altera eorum Ratio est, Quòd hinc facilè intelligi possit quî fit ut Anima, in toto corpore exsistens, quicquid ipsi accidit in C vel B statim percipiat in A. Quippe quòd cùm tota Anima perfectè atque integrè sit æquè in C vel B ac in A, quomodocunque se habet C vel B, necesse est ut eodem prorsus modo se habeat A, cùm sint integrè perfectéque una eadémque res, nempe tota Anima. Atque hinc jactatur vulgare illud dictum, Si oculus in pede esset, Animam visuram esse in pede.

[14]12. Nos verò nunc hæc omnia, pro more nostro, liberâ æquâque Trutinâ examinemus. In eo igitur quòd totam Animam in toto corpore esse asserunt, ipsúmque ab Anima per suam essentiam totum penetrari, ac proinde Amplitudinem esse quandam Animæ essentialem ultro videntur agnoscere, in hoc, inquam, ad nos quàm proximè accedunt, qui metaphysicam quandam Extensionem & essentialem omnibus Spiritibus inesse contendimus, sed quæ sit ἀμεγέθης καὶ ἀμερὴς, quemadmodum Aristoteles de Substantiis suis separatis definit, hoc est, quæ sint sine magnitudine & sine partibus. * Nulla enim est magnitudo nisi quæ dividi potest, nec ullæ partes ubi fieri non potest Divisio. Unde Extensio Spirituum metaphysica nec magnitudinis nec partium est capax. Quod autem Partes non habet non rectè dicitur Totum. In eo igitur plenè cum Holenmerianis consentimus, quòd Anima Spiritúsve totum corpus C D E essentiâ suâ penetrare & occupare posse ab ipsis dicitur; sed in eo rursus ab eis dissentimus, quòdtotum Spiritum totámve Animam dictum corpus penetrare & possidere non audeamus asseverare, cùm illud quod partes non habet propriè non possit Totum appellari. Quanquam non vehementer contendo quin abuti possimus istâ voce ad faciliorem mentis nostræ explicationem, juxta verbum illud vetus ac pervulgatum, Ἀμαθέστερόν πως εἰπὲ, καὶ σαφέστερον λέγε. Sed tunc meminisse oportebit nos non propriè, quanquam magìs forsan apertè, sed impropriè loqui.

Cæterùm, cùm porrò addunt Holenmeriani, totam Animam esse in qualibet partè vel puncto physico corporis D C E, in puncto A & B, & in reliquis ex quibus consistit corpus D C E punctis universis, id profectò admodum duriter dictum mihi videtur, & sic ut proximè ab aperta contradictione vel repugnantia abesse meritò existimetur.[15] Nam si in eo quòd dicunt totam Animam esse in toto corpore D C E, Essentiam Animæ intelligunt corpori D C E commensuratam esse & quodammodo æqualem, & tamen eodem tempore totam Animam intra punctum A vel B contineri, manfestum est quòd unam eandémque rem multis millenis vicibus seipsâ majorem vel minorem faciunt eodem tempore: quod est prorsus impossibile. Quòd si essentialem Animæ amplitudinem non majorem esse affirmabunt quàm quæ uno puncto physico A vel B continetur, sed præsentiam Animæ essentialem per totum corpus C D E diffundi, nec feliciùs res sic succedet. Nam dum apertè profitentur totam Animam esse in puncto A, manifestum est quòd nihil est ac si quis diceret nihil esse Animæ quod non includitur intra A, & tamen eodem temporis momento non solùm aliquid Animæ, (quæ mollior fortasse futura erat repugnantia) sed totam Animam, esse in B; quasi tota Anima extra se tota esset. Quod sanè impossibile est in re quaquam singulari & individua. Quod Universalia verò attinet, non sunt Res, sed Notiones quas in rebus contemplandis adhibemus.

Præterea, si Animæ amplitudo essentialis non major sit quàm quæ puncti physici limitibus concludatur, essentialem suam præsentiam per totum corpus extendere vel exhibere non potest; nisi ipsi affingamus stupendam quandam velocitatem quâ in omnes corporis partes uno simul momento ferri possit, iísque sic præstò adesse. Quod cùm tam difficile sit intellectu in hac angusta humani corporis compage, Animâque singulas illius partes eodem temporis momento simul occupante, quàm immane dictu est, & quàm * prorsus cogitatu impossibile, de illo Spiritu qui essentialem suam præsentiam universo Mundo & quicquid extra Mundum est indesinenter exhibet!

Quibus postremò addas, quòd Hypothesis hæc Holenmerianorum necessariò facit omnes Spiritus reculas quidem omnium quæ concipi possunt minutissimas. Nam si totus Spiritus sit in singulis punctis physicis, manifestum est quòd ipsa essentialis amplitudo Spiritûs (quod & duæ proximæ Objectiones supponebant) non est major illo <314> puncto physico in quo est, quam & physicam Monadem hic iterum appellare poteris, quâ nihil est, nec esse potest, exilius in rerum natura. Quod quidem si ad Spiritum quemlibet creatum referatur, non potest non apparere valde ridiculum: si verò ad Divini Numinis Majestatem ac Amplitudinem, intolerandum planè, nè dicam enormiter contumeliosum & blasphemum.

[16]13. Jam verò quantum ad Rationes propter quas Holenmeriani tam absurdæ Opinioni adhærent, sunt certè tales quæ nullatenus compensare possint ingentes illas difficultates ac repugnantias quibus ipsa Opinio laborat. Prima enim, quæ tam solicitè prospicit Spirituum Indivisibilitati, curam mihi videtur suscipere superfluam, aut inefficacem. Superfluam quidem, si Extensio esse potest sine omni Divisibilitate, quemadmodum suprà clarè demonstravimus eam esse posse in Infinito Extenso immobili à mobili Materia distincto: Inefficacem verò, si omnis Extensio est divisibilis, essentialísque præsentia Spiritûs quæ per totum corpus C D E pervadit & extenditur eo ipso etiam dividi potest. Nam sic tota Essentia quæ totum occupat corpus C D E dividetur in partes. Nequaquam, inquies, cùm sit etiam tota in singulis corporis partibus. Igitur dividetur in tot, si fas sit ità loqui, Totalitates. Sed quæ aures Logicæ vocem ferre possunt tam absurdam & ab omni ratione absonam, ut Totum non dividatur in Partes, sed in Tota? Verùm, inquies, id saltem assequemur, ut agnoscatur præsentia essentialis secundùm tot situ distinctas Totalitates, quæ totum corpus C D E simul occupant, posse distribui. Ità certè concedetur, quando demonstraveritis Spiritum physicâ Monade non majorem in eodem τῷ νῦν omnes partes corporis C D E posse occupare; sed eâ porrò lege, ut non plures Totalitates, sed unicam totam Essentiam, quamvìs minutissimam, totum illud spatium occupare agnoscatis, & ubi opus est, occupare posse, eodem momento, infinitum. Quod Holenmerianos necesse est tenere de Essentia Divina, cùm, juxta ipsorum sententiam secundo sensu acceptam, (quo totam essentiam Spiritûs in minutulum rursus punctum compingunt) etiam Essentia Divina non sit quavis physicâ Monade major. Unde clarè constat omnes illas tres Objectiones quas initio adhibuimus hic iterum recurrere, & primum hanc Holenmerianorum Rationem penitùs obruere: Adeò ut multò intolerabilior malo ipso ab ipsus allata sit medela.

[17]14. Et altera quidem Ratio, quæ ex hac Spirituum ὁλενμερείᾳ faciliorem modum proferre prætendit concipiendi qui fieri possit ut Anima, putà, in A possit percipere quid sibi accidit in C vel B, & eisdem planè circumstantiis ac si ipsa esset perfectè integréque in C vel B, cùm tamen sit in A, quanquam primâ specie satìs plausibilis videtur, si tamen eam inspiciamus penitiùs, inveniemus certè multùm abfore ut hoc præstitura sit quod tam blandè pollicetur. Nam præterquam quòd nihil conceptu difficilius est, vel potiùs impossibilius, quàm quòd Essentia puncto physico non major totum corpus humanum eodem instanti occupet & possideat; est & præterea hæc Hypothesis ipsis perceptionum Animæ legibus apertè repugnans ac contraria. Nam Medici uno ore omnes profitentur se solidissimis reperisse Experimentis, quòd Anima intra Caput solummodo percipit, quódque nulla sit extra Caput perceptio. Quod nullo pacto fieri posset si ipsamet Anima tota esset in A puncto, & ipsissima illa Anima iterum in punctis B & C, nec ullubi tamen quantum ad essentialem amplitudinem vel physicâ Monade major. Etenim hinc sequeretur quòd una & eadem prorsus res & perciperet & non perciperet simul; nempe ut perciperet hoc vel illud Objectum, & tamen nihil omnino perciperet: quæ est perfecta Contradictio.

Atque hinc falsitas vulgaris illius Dicti detegitur, quòd, si oculus in pede esset, Anima visura esset in pede, cùm nec in illis oculis quos jam habet videat, sed alicubi intra cerebrum. Nec per oculum in pede videret Anima nisi per idoneos nervos Opticis non absilimies continuatos cum Capite Cerebróque, * ubi Anima quatenus est perceptiva habitat: per reliquas corporis partes vitali tantùm munere fungitur.

Præterea, Ea est lex quarundam Animæ perceptionum, ut aptæ natæ sint ad movendum corpus, ità ut manifestum sit eam ipsam rem quæ percipit potestatem habere corpus movendi illúdque gubernandi. Quod certè impossibile videtur ut fiat ab hac Anima, nè punctuli quidem physici amplitudinem, juxta Holenmerianorum sententiam, excedente. Ut vel primo intuitu apparere potest cuilibet cujus Rationem nullum occæcavit præjudicium.

Denique, Siquid menti humanæ conjectare fas est de immortalibus Geniis, (sive cum vehiculis sint, sive vehiculis destituti,) déque eorum perceptionibus ac essentialibus <315> Præsentiis, sive invisibilibus, sive eis juxta quas dicuntur nonnunquam mortalibus hominibus apparere, nemo, certè, statuere potest quòd quicquam horum competere possit istiusmodi Spiritui qualem describunt Holenmeriani. Quomodo enim potest Monas metaphysica, hoc est, Substantia spiritualis, Monadem physicam amplitudine non excedens, præsentiam implere essentialem physicâ Monade majorem, nisi id fiat celerrimâ sui vibratione in omnes partes, quemadmodum pueri velocissimâ Sarmentuli alicujus unâ extremitate igniti circumactione coronam igneam describunt? Spiritus verò vehiculis destitutos non majorem habere præsentiam essentialem quà quæ ab immota nudâque metaphysica Monade occupetur vel ab ea exhibeatur, tam absonum videtur ac riduculum humanæ menti spectaculum, ut, nisi quis omni animi sagacitate ac sensibilitate privetur, non possit non abhorrere à tam inepta opinione.

Et quod illas essentiales præsentias attinet juxta quas hominibus aliquando apparent staturam humanam saltem adæquantes, quomodo solitaria Monas metaphysica tantam aeris el ætheris molem in speciem humanam formare potest, formatámve gubernare? vel quomodo percipere ullum Objectum externum in hac celerrima sui vibratione ac motu, quo omnibus simul vehiculi partibus adesse hæc Monas metaphysica ab Holenmerianis intelligitur? Nam nulla fieri potest perceptio Objecti externi nisi Objectum percipiendum aliqua cum mora agat in illud quod percipit. Nec si percipi possit à Monade hac metaphysica ità in omnes partes mota celeritérque reducta, in uno Objectum cerni possit loco, sed in multis simul, eísque, prout fieri potest, valde distantibus.

[18]15. Sed profectò me pudet in adeò deliris Nugamentis refellendis tantum temporis conterere. Quæ istiusmodi sunt, (Nullibistarum intelligo, æquè ac Holenmerianorum,) ut meritò mirari possimus quonam modo tam distortæ ac coactæ Cogitationes in mentes humanas irrepere unquam potuissent, aut quo tandem artificio se tam latè propagare, nisi quòd Superstitionis stupidæ Personarum admirationis præjudicia & incantamenta tam valida sint, ut humanos animos penitùs occæcare possint & dementare. Quòd siquis, abjecto omni præjudicio partiúmque studio, rem prout est attentè velit perpendere, clarè percipiet, agnoscétque, nisi omnibus humanæ Mentis facultatibus fides sit abroganda, quòd miserè falsæ sunt tam Nullibistarum quàm Holenmerianorum de Rebus incorporeis Opiniones; nec id solùm, sed ad omnem finem Philosophicum prorsus inutiles; cùm ex neutra Hypothesi ulla major eluceat facilitas concipiendi quomodo Mens humana aliúsve quilibet Spiritus eas functiones obire possit, percipiendi movendíve corpora, * ex eo quòd nullibi esse supponatur, quàm quòd alicubi, vel ex eo quòd totus sit in qualibet corporis parte, quàm quòd Extensione quadam essentiali ac metaphysicâ totum corpus occupet; sed è contrà, quòd utraque Hypothesis majoribus Difficultatibus ac Repugnantiis totam de Rebus incorporeis Disciplinam implicet & involvat.

Quamobrem cùm nulla veritas sit nec utilitas in Nullibistarum & Holenmerianorum Opinionibus, apud neminem me spero malam initurum gratiam, si à nostra de Rebus incorporeis Doctrina eas procul ablegemus.

Scholia

In Cap. XXVII. Sect. 7.

Cujusmodi multæ sunt veritates tam Morales quàm Theologicæ ac Logicæ, &c. Hisce addunt etiam Mathematicas, ac pari quidem jure omnium omninò scientiarum Theoremata, utpote quæ universalia sunt (universalia verò ad Hîc & Nunc non religantur) superaddere possunt. Intereà verò loci notatu dignissimum est hunc ipsum fontem esse & originem, unde omnes Nullibistarum halluncinationes ac errores circa res Incorporeas scaturire intelligantur. Nam dum liberas ac volitantes notiones ac phantasmata in animo observant ad nullum locum defixas, illi statim incipiunt cogitare, aliquas res istiusmodi esse posse quæ omni loco tam Physico quàm Logico possint esse immunes; cúmque hæ notiones animæ operationes sint propriæ, quam incorpoream agnoscunt, continuò colligere hanc ipsissimam naturam atque {inchoatam} esse rerum omnium incorporearum, ut adinstar notionum universalium determinati loci, sive Logici sive Physici, vinculis prorsus liberæ sint ac solutæ. Unde levia hæc & desultoria Ingenia tales animas nostras, tales Angelos ipsúmque adeò Dei{illeg} temeritate & oscitantiâ colligunt, cum pari firmitudine concludere possint Universalia esse realia, Animásve esse quod nec Homo sit nec brutum, <316> sive nec Rationale nec Irrationale, quoniam Natura Animalis ab utrisque imaginatione nostrâ possit præscindi. Tam infirma ac lubrica sunt Nullibistarum Fundamenta. Nos verò brevi sed irrefragabili demonstratione, hoc ipso in loco probavimus, Omnes has Notiones alicubi esse, cùm in Anima sint, ipsa verò anima in corpore.

Concedo quidem quasdam veritates, quatenus Repræsentationes, nec tempus nec locum quomodocunque sumptum respicere; veruntamen quatenus sunt operationes ac proinde modi, &c. Hæc quidem distinctio in notionibus seu phantasmatis quæ Anima sibi exhibet valdè notabilis est atque utilis. Hinc enim quàm miserè sibi imponant Nullibistæ, facilè perspicitur. Multa enim sunt quæ longè absunt à natura earum rerum quas repræsentant. Nam superficies plana certis quibusdam linearum ductibus in ea exaratis, omnem gibbarum & extantium figurarum varietatem ad vivum repræsentat, cùm tamen ipsa sit plana. Parváque speculi portio dimidium Horizontem omnigenis rerum spectaculis refertum oculo reflectit ipséque oculus sine speculo quàm immensam Formarum scenam uno intuitu haurit, quàm vastam & hiantem? Cùm ipse interim tam parvula res sit, sed tamen extensa & corporea, imagóque quæ vim hujus impressionis in se continet tam exigua, ut intra oculi fundum terminetur. Non rectè igitur ex vi repræsentationis, de operationis repræsentantis Ubi, judicatur, cùm Repræsentatio ad ea loca pertingat à quibus operatio multis milliaribus absit, putà istiusmodi motus vel modificatio in nervis opticis. Ac proinde si sit repræsentatio in Anima rerum aliquarum tanquam aut nullibi aut ubique existentium, minimè sequitur operationem illam ubique esse aut nullibi, non certè magìs quàm nihil esse quum Non-Ens repræsentat sive Ideam Nihili.

Sect. 12. Nulla enim est magnitudo nisi quæ dividi potest, &c. Quod heîc asserimus, Argutamentum nequaquam ullum est scitéve excogitatum subterfugium, sed firma & irrefutabilis veritas, certissimis quæ adhiberi possunt demonstrationibus confirmata. Nempe ex immediatis ac necessariis realis magnitudinis proprietatibus (quantùm enim ad dimensiones Mathematicas & abstractas, Objectum earum in rebus etiam incorporeis, quanquam non formaliter, virtualiter certè continerí non nego) quas reali magnitudini omnes inesse statuunt, ex realis, inquam, divisibilitatis, partiúmque realiter distinctarum remotione, magnitudinem etiam molémque omnem à rebus incorporeis procul itidem removemus. Adeò ut indè planè constare possit rerum incorporearum extensionem esse ἀμερῆ καὶ ἀμεγέθη, i. e. mole seu magnitudine reali perinde ac partibus carere.

Prorsus cogitatu impossibile de illo Spiritu, &c. Atque hinc etiam illi qui Nullibismo maximè superstitiosè addicti sunt, non ob id Essentiam Divinam inextensam contendunt, quasi Atomi instar Entitatis copiâ careat, quâ possit extendi, sed quòd illius omnia implens ubiquitas res sit infinitis rationibus differens à mole ejúsque divisibilitate. Ad hunc ferè modum philosophatur acerrimus ille Nullibismi propugnatur in Dissertatione sua De Mole ac Fimbria Mundi. Qui tamen dum ubiquitatem plenitudinis Divinæ Essentiæ sic agnoscit, tantum sanè concedit, quantum ego à quoquam mihi concessum volo.

Sect. 14. Ubi Anima quatenus est perceptiva habitat: per reliquas corporis partes vitali tantùm munere fungitur. Contra hunc locum doctissimus & celeberrimus Theologus Philippus Limbergius ingeniosam hanc Quæstionem movet. Quî nimirum id consistere possit cum Immaterialitate Animæ ejúsque simplicitate, ut non ubique percipiat, ut non ubique æquali virtute ac perfectione polleat, ut non ubique cogitet, cùm per omnes corporis partes sit diffusa. Ad quam difficultatem, mihi per literas sic ferè visum est respondere. Optimè nempe cum Immaterialitate Animæ consistere posse ut pars, perceptiva non sit, cùm ex communi consensu omnium Philosophorum ante præsens hoc seculum vita aliqua sit absque sensu & cogitatione, quam vulgo Plasticam vel Spermaticam dixerunt, quasdámque animas eâ solâ virtute præditas statuerunt, quas igitur appellârunt vegetativas. Tantum autem abest ut vita hæc plastica materialitatem animæ arguat, ut mihi manifesto argumento sit quòd sit immaterialis, cùm nulla vita originalis & immediata cuiquam competere possit nisi Spiritui, quemadmodum passim inculco, invictísque argumentis demonstro. Nec periclitatur hîc Animæ simplicitas quòd pars perceptiva sit, pars plastica. Nam cùm Ens simplex apud me nihil aliud sonet quàm Ens unum per se & non per aliud, hoc est, cujus substantiæ amplitudo nullam habeat coagmentationem partium, sed una omnino sit simpléxque substantia sine partibus physicis, manifestum est, hoc cum varietate proprietatum optimè posse consistere; Animámque partim perceptivam partim plasticam esse posse, & tamen quoad ipsam substantiam Ens esse simplicissimum, <317> hoc est, omni partium coagmentatione immune. Nec ullæ difficultas est ex eo quòd Plastica minùs perfecta videri possit quàm Perceptiva, tum quòd si admitteretur nihil indè absurdi secuturum esset, quòd omnes partes Interioris nostri Hominis non sint æquè nobiles, tum quòd difficile sit probatu Perceptivam Plasticâ esse præstantiorem, quum Plastica sedes sit τοῦ ἀγαθοειδοῦς τῆς ψυχῆς præcipuúmque subjectum Regenerationis, & maximè intimum Adytum Spiritûs Sancti qui Tabernaculum suum in corde fixit Regeneratorum firmissimáque indè refundit ad Cerebrum Oracula. Plerique, fateor, Philosophi ac Christiani cerebro excolendo totam ferè operam impendunt. Verùm, Cor, mihi crede, cor est ex quo verissima ebullit rerum divinarum scientia. Hîc reconditus est Thesaurus locupletissimus. Beatus ille qui eruere novit & frui.

Sect. 15. Ex eo quòd nullibi esse supponatur quàm quòd alicubi, vel ex eo quòd totus sit, &c. Digna sanè hæc materia est in quam Holenmeriani & Nullibistæ totam animi intentionem defigant, ut clarè distinctéque tandem deprehendant has Hypotheses nè ad existentiam quidem spirituum probabiliorem efficiendam, nedum ad naturam operationum reddendam intelligibiliorem quicquam conferre. Vide cap. 28. sect. 16.

Cap. XXVIII.

Vera Spiritûs in genere Idea ac Definitio; ejúsque plenior Explicatio.

[19]1. Postquam duas illas ingentes noctis ac caliginis moles quæ Rerum incorporearum naturæ incubuerunt, eámque tam densis obscurârunt tenebris, adeò feliciter amovimus & dissipavimus; reliquum est ut veram ac genuinam earum naturam quatenus in genere explicanda est aperiamus & illustremus, talémque Spiritûs proponamus Definitionem quæ nullam difficultatem menti bene præparatæ omnibúsque liberatæ præjudiciis exhibeat. Est enim illius natura intellectu admodum facilis, modò quis discenti rectè ac peritè præeat, verásque ea de re ipsi Notiones præformet. Adeò ut mihi sæenumero demirari subeat eorum hominum sive superstitiosam animi consternationem, sive prophanitatem Ingenii, ac innatam à rebus Divinis contemplandis aversationem, qui, si fortè quempiam audiverint profitentem se satìs clarè ac distinctè naturam Spiritûs concipere, eámque notitiam aliis communicare posse, exhorrent statim ad id dictum & obstupescunt, hominémque intolerandæ levitatis aut arrogantiæ continuò insimulant; utpote qui putant eum tantum sibi assumere, & polliceri aliis, quantum nulla mens humana quantâcunque scientiâ instructa unquam poterit præstare. Atque hæc intelligo etiam de eis hominibus qui quidem esse Spiritus satìs lubenter concedunt.

Quod illos verò attinet qui eorum exsistentiam negant, quisquis hujusmodi peritiam apud ipsos profitetur, profectò non potest non apparere homo suprà quàm potest dici vanus ac delirus. Veruntamen spero me effecturum ut nemo delirantior appariturus sit vel stupidior, nemo imperitior aut indoctior, quàm qui claram naturæ Spiritûs notitiam pro re adeò desperata habet & conclamata; omnibúsque planè detecturum, hanc fastuosam suæ in hisce rebus Ignorantiæ professionem ac jactantiam non provenire ex eo quòd acriori judicio ac sagacitate polleat quàm cæteri mortales, sed quòd sit crassiori ingenio & inbecilliori, & quod propiùs accedit ad rudis Plebeculæ vel Superstitionem vel Stupiditatem, qui faciliùs admirantur consternantúrque animo quàm se in veram cujusvis rei difficilis rationem ac notitiam penetrant.

[20]2. Cæterùm qui adeò de omni vera naturæ Spiritûs cognitione desperant, equidem pervelim ut ingenii sui vires experiantur in cognoscenda penitiúsque intelligenda natura Corporis in genere; dicántque mihi ingenuè an possint non agnoscere hanc perspicuam clarámque esse illius Definitionem, nempe, quòd Corpus est Substantia materialis omni perceptione ac vitâ, omníque etiam motu, ex se prorsus destituta: vel sic, Corpus est Substantia materialis alienâ vi in unum coalescens,vitámque indidem ac motum participans. Nullus dubito quin promptè responsuri sunt, quòd hæc omnia satìs clarè perfectéque intelligant quod ipsos terminos spectat, nec de veritate sint hæsitaturi, nisi quòd Corpus omni motu per se & unione pariter ac vitâ & perceptione privamus. Quòd verò sit Substantia, hoc est, Ens per se subsistens, non Modus alicujus Entis, non possunt non lubentissimè admittere. Quódque porrò sit Substantia materialis, hoc est, ex Monadibus physicis, aut saltem ex minutissimis Materiæ parti <318> culis, composita, in quas divisibilis est, & propter ipsarum ἀντίτυπίαν ab ullo alio corpore impenetrabilis, ità ut differentia essentialis & positiva corporis sit, ut sit ἀντ́τυπον, sive impenetrabile, & physicè in partes divisibile. Quòd autem sit extensum, id ipsi quatenus Ens est immediatè competit. Nec certè ulla ratio est cur de reliqua Differentiæ parte dubitent, cùm tam solidè suprà probaverimus, quòd Materia nullâ perceptione, nullâ vitâ nullóque motu suapte naturâ vel ex se sit prædita. Et præterea meminisse oportet, nos híc non de rerum Exsistentia agere, sed de intelligibili earum Notione ac Essentia.

[21]3. Quæ si sit tam facilis intellectu in natura corporea sive in Corpore, non video quin in specie corpori immediatè opposita, nempe Spiritu, par sit reperienda intelligendi facilitas. Experiamur igitur, & ex lege Oppositorum Spiritum definiamus, Substantiam immaterialem vitâ movendíque facultate intrinsecùs præditam. Totam naturam Spiritûs in genere complectitur exilis hæc brevísque & absque omni strepitu fluens Definitio. Quæ nè ob exilitatem suam ac brevitatem intellectum legentis fugiat, ut ipse Spiritus visum, aliquantò fusiorem illi subjungemus explicationem; ut tandem appareat omnibus quòd hæc Spiritûs Definitio claritate ac perspicuitate Corporis Definitioni nihil cedat, quódque hâc Methodo, quemadmodum suprà Cap. 2. notavimus, plena perfectáque naturæ Spiritûs notitia intelligentiáque sit haurienda.

Agè igitur, dispiciamus per omnes Definiti gradus, quas præcisas immediatásque Proprietates singuli contineant, unde distinctissima tandem perfectissimáque totius Definiti cognitio elucescat. Incipiamus itaque à summo vertice, primóque agnoscamus Spiritum esse Ens, & ex eo quòd Ens est, esse unum, verum, bonum, aliquando, alicubi, & extensum. Nam has esse Entis quatenus Ens est Affectiones, suprà satìs probavimus, nec opus est hic repetere. Est autem Ens vel Substantia, vel Modus Substantiæ, sive Accidens. Spiritum verò non esse Modum Substantiæ sive Accidens omnes ferè uno ore profitentur, & nos satìs clarè ità se rem habere suprà demonstravimus.

Est igitur secundus Spiritûs gradus essentialis, quòd sit Substantia. Ex quo intelligitur per se subsistere, nec ullâ aliâ re tanquam Subjecto cui inhæreat, vel cujus Modus Accidénsve sit, ad subsistendum vel exsistendum indigere.

Tertius verò ultimúsque gradus essentialis est, quód sit Immaterialis: Juxta quem immediatè ipsi competit ut sit Ens non solùm unum, sed unum per se, & non per aliud; hoc est, Tametsi quantenus Ens est sit extensum, quòd tamen sit in partes physicas ac reales prorsus indivisibilis sive indiscerpibilis, quódque præterea Materiam possit penetrare, & (quod Materia non potest) res sui generis, hoc est, spirituales substantias, pervadere. In quibus duobus Attributis essentialibus (quemadmodum fieri oportet in omni perfecta & legitima Generis distributione) oppositæ suæ speciei, nempe Corpori, plenè accuratéque contrariatur: Ut & in immediatis illis Proprietatibus quibus vitam intelligitur habere instrinsecùs in se movendíque facultatem. Quod aliquo saltem sensu verum est de omni omnino Spiritu; cùm vita sit vel vegetativa, vel sensitiva, vel intellectualis; quarum unâ aliquâ saltem gaudet omnis Spiritualis substantia: quemadmodum & Movendi facultate; ità ut omnis Spiritus aut seipsum moveat per se, aut Materiam, aut utrumque, aut saltem Materiam vel mediatè vel immediatè, vel denique utroque modo. Nam sic Mobilia omnia moventur à Deo.

[22]4. Audeo igitur hîc appellare judicium conscientiámque cujuslibet viri qui non prorsus illiteratus sit aut ingenio valde hebeti ac obtuso, an hæc Notio Definitióve Spiritûs in genere non æque intelligibilis ac perspicua sit, non æquè clara & undiquaque distincta, ac Idea vel Notio Corporis, aut alius cujuscunque rei quam Mens humana contemplari potest per totam rerum Universitatem. Et an non possit æquè facilè, vel potiùs eâdem operâ, & Corporis & Spiritûs naturam apprehendere, quandoquidem in proximo genere utraque adamussim conveniunt. Differentiæ verò mutuâ oppositione se invicem illustrant; ità ut impossibile sit ut quis intelligat quid sit materialis Substantia, quin eo ipso statim intelligat quid sit Substantia immaterialis; aut quid sit vitam motúmve ex se non habere, quin continuò percipiat quid sit utraque in se habere, vel communicare posse aliis.

[23]5. Nec quicquam quod hîc regeri queat divinare possum, nisi fortè hæc allaturi sint, quòd tametsi negare non possint quin singuli Definitionis termini ipsorúmque explicationes satìs intelligibiles sint, nempe si sigillatim considerentur, tamen, si conferantur cum se invicem, mutuò se destruant. Nam Extensio hæc quæ naturæ Spiritûs immiscetur vel inseritur, videtur tollere & Penetrabilitatem illius & Indivisibilitatem, & Facultatem etiam cogitandi; ut Penetrabilitas denique vim movendi quævis corpora.

<319>

Primò, tollit Extensio Penetrabilitatem, quia si una Extensio alteram penetret, aut alteram ex eis perdi necessé est, aut duas Amplitudines æquales se totas invicem penetrantes majores non esse quàm sit earum alterutra sigillatim sumptarum, quandoquidem eisdem planè terminis clauduntur.

Deindè, Indivisibilitatem tollit, propterea quòd quicquid extenditur partes habet extra partes, ac proinde est divisibile. Neque enim partes haberet nisi in eas dividi posset. Cui porrò adjici potest, quòd, cùm partes substantiales sint, nec à se invicem dependeant, manifestò apparet quòd Divinâ saltem virtute separari possint, & separatim subsistere.

Tertiò, Extensio Cogitandi facultatem eripit Spiritui, ut quæ ad eandem classem cum corpore eam deprimit; nec ulla exstat ratio cur Spiritus extensus magìs capax sit Perceptionis quàm extensa Materia.

Denique, Penetrabilitas Spiritum ineptum reddit ad movendam Materiam, quia, cùm tam facilè per Materiam propter hanc Penetrabilitatem dilabatur, uniri cum Materia commodè non potest, quo eam possit movere. Nam sine aliqua unione vel inhærentia, cùm omni ἀντιτυπίᾳ Spiritus destituatur, impossibile est ut Materiam in ullam partem protrudat.

Quarum quatuor Difficultatum summa hic respicit, ut intelligamus quòd, tametsi hæc Spiritûs Idea vel Notio quam exhibuimus sit aperta satìs & explicata, faciléque intelligi possit, ex ipsa tamen rei perspicuitate abunde innotescat quòd non sit Idea illius rei possibilis, multóque minùs revera exsistentis, cùm partes illius inter se tam manifestò repugnent.

[24]6. Cæterùm tam contra Nullibistas quàm Hobbianos, quorum utrique Extensionem ac Materiam eandem rem esse contendunt, probabimus primò, eam Notionem sive Ideam Spiritûs quam protulimus notionem esse rei possibilis: Et deinde memoriam ipsis refricabimus, brevitérque monebimus, nos multis & irrefragabilibus Argumentis suprà demonstrâsse, Definitionem Spiritûs quam formavimus Ideam esse ac Notionem rei non solùm possibilis, sed & actu in rerum natura exsistentis. Et quantum ad ipsos Nullibistas, qui Imaginationi corporeæ adeò nos indulgere arbitrantur ob nostram hanc de Spirituum Extensione sententiam, spero certè me è contra clarè ostensurum, quòd sic utique Hobbiani vel Nullibistæ omnem Spiritibus amplitudinem ademerunt ex eo solo evenisse, quòd ipsi Imaginationem habent non satis defæcatam & à corporeis sordibus expurgatam; vel potiùs, quòd Mentem nacti sunt rebus materialibus nimium quantum addictam & mancipatam, & à crassis corporeísque imaginationibus se expedire nesciam.

Ex quo fonte exortæ sunt omnes hæ Difficultates quibus nostram Spiritûs notionem obruere conantur; quemadmodum percurrendo & perpendendo singulas manifestò jam demonstrabimus. Nam crassæ ipsorum imaginationi imputandum est, quòd ex eo quòd duæ Extensiones æquales mutuò se per omnia penetrant, aut alteram earum eo ipso perire, aut utrasque simul sic conjunctas non majores esse alterutrâ sigillatim sumptâ, concludunt. Hoc enim fit ex eo quòd Mens eorum ità illaqueata sit & inviscata rerum corporearum Ideis & Proprietatibus, ut facere non possint quin res quæ nihil in se corporei complectuntur, Materiali tamen illo contagio inficiant, Extensionémque metaphysicam cum physica Extensione omnino confundant. Nempe quòd hinc ipsorum Mentis acies adeò hebes evasit & obtusa, ut commune illud Entis Attributum, Extensionem intelligo, à speciali illa ac materiali dividere nequeat, suámque propriam Extensionem Spiritibus assignare, & Materiæ relinquere suam; nec, more notissimo, sive Logico sive Metaphysico, genericam Extensionis naturam ab utraque specie, intellectuali abstractione, præscindere; nec denique penetrare, quod & alterum hebetudinis indicium est, cum Extensione spirituali in materialem putà Extensionem, sed adinstar stupidæ pecudis forìs mugiens stare, quasi ipsa Mens jam tota facta esset corporea, & siquid videtur intrare illud interire potiùs aut annihilari credere, quàm quòd duæ res in eodem Ubi possunt simul coexistere. Quæ manifesta sunt symptomata mentis morbo hoc imaginandi corporeo perditè laborantis, nec liberis intellectûs functionibus satis assuetæ

Et ex eadem profluit scaturigine, supponendo duas Extensiones se invicem penetrantes, idémque Ubi adæquatè occupantes, quòd sic junctæ majores non putentur quàm alterutra ipsarum per se sumpta. Nam hoc indè fit, quòd Mens imaginatione gravata ac incrassata non potest penetrare simul cum Extensione spirituali in materialem, eámque per omnia comitari, sed tantùm juxta se ponit extráque stat tanquam res stupida planéque corporea. Etenim si possit se cum Extensione spirituali in materialem insinuare, atque ità eas tanquam duas realiter distinctas Extensiones simul <320> concipere, impossibile est quin cum eo etiam concipiat, ipsas sic conjunctas in unum Ubi nihilo tamen esse minores quàm cùm separantur, Ubíque duplò majus occupant. Extensio enim in neutra minuitur, sed earum tantùm situs mutatur. Quemadmodum etiam sit aliquando in una eadémque Extensione Spirituum quorundam particularium, qui Amplitudinem suam in majus minúsque Ubi extendere possunt & contrahere, sine ulla Extensionis aut augmentatione aut deperditione, sed solâ in alium situm expansione & retractione.

[25]7. Et, ut nihil dissimulem, quanquam Materiales res omnes in se consideratæ trinis tantummodo Dimensionibus contentæ sint, quarta tamen in rerum naturam est admittenda, quæ satìs apte, opinor, appellari potest Spissitudo essentialis. Quæ tametsi maximè propriè ad eos Spiritus attinet qui Extensionem suam in minus Ubi possunt contrahere, facili tamen analogiâ referri porrò potest ad Spirituum tam Materiæ quàm suiipsorum mutuas Penetrationes; ità ut ubicunque vel plures vel plus Essentiæ in aliquo Ubi continetur quàm quod amplitudinem hujus adæquat, ibi agnoscatur * quarta hæc dimensio quam appello Spissitudinem essentialem.

Quæ certè nullam majorem involvit repugnantiam quàm quæ fieri in reliquis tribus Dimensionibus cuipiam minùs attentè cogitanti primâ specie apparere potest. Nempe nisi quis putare velit quòd Cera in ulnæ putà longitudinem producta, & postea in globi formam constructa ac convoluta, aliquid prioris extensionis ex hac sui conglobatione perdiderit, fateri eum oportet quòd nec Spiritus in suiipsius minus in spatium contractione quicquam aut Extensionis aut Essentiæ suæ deperdidit, sed, quemadmodum in suprà dicta Cera ejus longitudinis diminutio præsenti latitudinis & profunditatis incremento compensatur, ità in Spiritu seipsum contrahente, quòd minutæ itidem illius longitudo, latitudo & profunditas recenti compensantur essentiali Spissitudine, quam hâc sui contractione acquirit.

Et utrobique meminisse oportet situm duntaxat mutari, essentiam verò & extensionem nequaquam minui.

Hæc certè mihi tam perfectè undique perspecta sunt penitúsque explorata, ut cujusvis mentem morbidis illis Imaginationis præjudiciis liberam appellare audeam & provocare ad experiendas intellectûs sui vires, an non clarè percipiat rem ità se habere posse quemadmodum definivi, duásque æquales Extensiones idem prorsus Ubi occupantes duplò majores esse alterutrâ solá, nec eisdem terminis, ut falsò suggerit Imaginatio, sed æqualibus solummodo, claudi.

Nec plura opus est accumulare verba ad solvendam hanc primam Difficultatem, cùm quæ hactenus breviter dicta sunt abunde sufficiant ad penetrandum illorum intellectum qui nullo obsidentur præjudicio; ad eorum verò qui præjudiciis occæcati sunt nè infinita quidem sufficient.

[26]8. Experiamur jam an pari successu alteram Difficultatem expedire possimus; & videamus an non id totum Imaginationi ascribendum sit, quòd Extensum indiscerpibile ullam in se videatur involvere repugnantiam. Quasi nempe nullum esse possit Extensum quod non habet partes reales & propriè dictas, in quas actu dividi potest, ex eo quòd id solum est Extensum quod partes habet extra partes quæ, cùm sint substantiales, à se mutuò divelli possunt, ac divulsæ per se subsistere. Hæc est ratio summaria hujus Difficultatis, quam nihil præterquam corrupta Imaginatio suffulcit. Hujus autem Erroris Nullibistarum prima origo ac fons est, quòd omne Extensum Imaginationis Objectum faciunt, omnéque Imaginationis Objectum corporeum. Quorum posterius proculdubio verum est, si sano sensu accipiatur. Nempe si istiusmodi perceptionem intelligunt, quæ vel simpliciter & adæquatè ab Objectis externis hauritur, vel ex eisdem (augendo, minuendo, partésve transponendo transformandóve, ut in Chimæris & Hippocentauris,) componitur. Agnosco has Ideas omnes Imaginationis (ut aliquando erant aliquo modo Sensationis) genuina esse Objecta, harúmque perceptionem rectè Imaginationem appellari, eásque res omnes quas repræsentant necessariò tanquam corporeas considerari, & consequenter tanquam actu divisibiles.

Cæterùm omnem Extensionis perceptionem esse hujusmodi Imaginationem, id perquam strenuè nego, cùm sit Idea infinitæ Extensionis à nullo externo sensu hausta vel desumpta, sed ipsi percipiendi facultati naturalis & insita, quam Mens sibi evellere nullo modo potest, nec à se abjicere, sed, si excutere se velit, & acri attentâque cogitatione eò animadversionem defigere, vel invita cogetur agnoscere, quamvìs tota Mundana Materia è rerum Universitate exterminaretur, mansuram tamen esse infinitam quandam Extensionem subtilem ac immaterialem, quæ cum illa altera materiali in nulla omnino re, præterquam quòd extensa sit, convenit, ut quæ nec in sensum cadit, nec impenetrabilis est, nec moveri potest, nec in partes discerpi; quódque hæc profectò <321> Idea non solùm possibilis est, sed & necessaria, & quam pro arbitrio nostro non fingimus, sed eam Menti nostræ adeò innatam esse atque insitam deprehendimus, ut nullâ eam vi aut artificio illinc amoliri valeamus. Quæ certissima est Demonstratio omnem Extensionis perceptionem non esse Imaginationem propriè dictam.

Qui mihi unus è præcipuis maximéque fundamentalibus Nullibistarum Cartesianorúmve Erroribus videtur existimandus, & cui potissimùm debetur præsens hæc Difficultas de Extenso indiscerpibili. Habemus enim confitentes reos, Mentem utique ipsorum ità imaginatione esse corruptam, eíque immersam, ut nullâ aliâ facultate uti possit ad ullam rem extensam contemplandam. Ac proinde, cùm Imaginationem pro Intellectu adhibeant in ea contemplanda, necessariò tanquam Imaginationis Objectum considerant, hoc est, tanquam rem corpoream, & in partes discerpibilem. Etenim, quod suprà notavi, ipsorum Mentis acies ex hoc morbo ὑλοειδεῖ (Latina enim me deficiunt) adeò hebes & obtusa reddita est, ut nullam Extensionem à Materiali, tanquam ad aliam speciem pertinentem, dividere possit, nec Logicâ vel Metaphysicâ abstractione ab utraque specie præscindere.

[27]9. Atque hinc est quòd ex eo quòd res extensa est, statim eam partes habere extra partes imaginentur unúmque quid esse non per se, sed ex partium juxtapositione conflatum. Cùm Idea Extensionis in se præcisè considerata nihil tale includat, sed trinam tantùm διάστασιν solidámve Amplitudinem; hoc est, non linearem duntaxat vel superficiariam, (si istis vocibus hîc abuti liceat quæ ad magnitudinem propriè spectant,) sed undique vel quoquoversus excurrentem. Hanc sanè Amplitudinem, sed nihil præterea, includit nuda simpléxque Extensio, non Penetrabilitatem nec Impenetrabilitatem, non Divisibilitatem nec quidem Indivisibilitatem, sed ad utrasvis Affectiones aut Proprietates, vel, si malles, Differentias essentiales, Divisibilitatem scilicet & Impenetrabilitatem, vel Penetrabilitatem & Indivisibilitatem, in se spectata est omnino indifferens, & ad binas utraslibet determinari potest.

Quamobrem, cùm quandam Extensionem, materialem scilicet, tam forti & invincibili ἀντιτυπίᾳ præditam esse agnoscamus, ut omnem aliam Materiam occurrentem & ipsam penetrare tentantem necessariò & insuperabili renixu repellat & excludat, nec ullatenus introire permittat, quamvìs in simplici Extensionis Idea hæc mirifica vis non omnino contineatur, sed omittatur penitùs, tanquam nihil ad eam per se & immediatè pertinens, cur non æquè facile concipere concipere possumus quòd alia Extensio, nempe immaterialis, quamvìs Extensio in se nihil tale includat, ità comparata sit, ut non possit ab ulla alia re, sive materiali sive immateriali, in partes divelli, sed indissolubili, necessario planéque essentiali nexu secum ubique sic uniatur & cohæreat, ut quamvìs omnia penetrare possit, & ab omnibus rursus penetrari, nihil tamen ità se in eam insinuare valeat, ut quicquam illius essentiæ disjungat ullibi nec perforet, ullúmve porum ipsi excavet aut exculpat? Hoc est, ut uno verbo dicam, Quid est quod prohibet quo minùs esse possit Ens aliquod unum per se & non per aliud, quamvìs Omne Ens quatenus Ens sit extensum, cùm Extensio in præcisa sua ratione Divisionem physicam non includat, sed Mens Imaginatione corporeâ infecta falsè ac imperitè ipsi eam affingat.

[28]10. Neque enim hîc quicquam afferunt Nullibistæ, dum dicunt Omne Extensum Partes inferre, omnésque partes Divisionem. Nam præterquam quòd primum illud falsum est, cùm Ens unum per se, quamvìs extensum, nullas tamen partes in sua Idea includat, sed secundùm propriam suam essentiam concipiatur ut res quàm fieri potest simplicissima, ac proinde ex nullis partibus composita; respondemus præterea, nihil causæ nostræ nociturum esse si concederemus Extensionem hanc Spirituum metaphysicam esse etiam divisibilem, sed logicè duntaxat, non physicè, hoc est, non esse discerpibilem. Quòd autem quispiam physicam Divisibilitatem hujusmodi Extensioni adjungat, illud profectò necessariò proficisci ex ipsius Imaginationis impotentia, quam Mens cohibere non potest, nec se ab illius fæce corporeísque sordibus separare; indéque fieri ut puram hanc spiritualémque Extensionem Proprietatibus corporeis tingat & inficiat.

Rem verò extensam logicè vel intellectualiter dividi posse, cùm tamen nullo pacto possit discerpi, satìs apparere ex eo, quòd Monas physica, quæ aliqualem amplitudinem habet, licèt minimam quæ fieri potest, sic intelligitur dividi in linea ex quotlibet imparibus Monadibus consistente, quam tamen Intellectus in duas æquales partes dividit. * Et certè in Monade metaphysica, qualem Holemneriani Mentem humanam esse fingunt, totúmque interim corpus eodem tempore occupare & possidere, logica hîc iterum fieri potest distributio, putà è subjectis, quatenus scilicet hæc Monas metaphysica, sive Holenmerianorum Anima, vel Caput vel Truncum vel Artus possidet. Nemo <322> tamen ità delirus est, ut indè sequi arbitretur quòd hujusmodi Anima in tot partes discerpi possit, partésque sic discerptæ per se subsistere.

[29]11. Unde satìs aptum commodúmque Responsum peti potest ad posteriorem partem hujus Difficultatis, ad illam nempe quæ ex eo quòd partes Substantiæ substantiales sint, & à se invicem independentes, ac per se subsistentes, (cùm sint Substantiæ,) inferre conatur quòd discerpi etiam possint, saltem virtute Divinâ, ac disjungi, & sic disjunctæ per se subsistere. Quem fateor totius Difficultatis summum esse aculeum, sed talem tamen quem credo me perfacili negotio obtusurum. Primò enim, nego in re simplicissima, qualis est Spiritus, ullas esse Partes physicas ac propriè dictas, eásque ipsi ab impura Imaginatione falsò affingi. Mentem verò ipsam satìs defæcatam, & ab impuris Imaginationis sordibus expurgatam, quamvìs extrinseco aliquo respectu Spiritum tanquam partes habentem considerare possit, tamen ex se eum nullas habere eodem tempre apud seipsam satis acriter observare & subnotare. Ac proinde cùm nullas habeat partes, nec substantiales habet, nec à se invicem independentes, nec per se subsistentes.

Deinde, quantum ad eas impotens stupidáve Imaginatio partes esse fingit, non sequitur ex eo quòd substantiales sint, quòd separatim per se subsistere possint. Subsistere enim per se solummodo significat ità subsistere, ut quid Subjecti alicujus cui inhæreat fulcro non indigeat.

[30]12. Quid verò per harum partium mutuam independentiam velint non satìs capio. Verùm sat intelligo necesse esse ut horum alterutrum per eam subindicetur, nempe, vel ut mutuæ & efficaces sibi invicem exsistendi causæ non sint, vel ut nullâ omnino conditione necessariâ exsistentia earum connecti concipiatur.

Et quantum ad primum sensum, lubens fateor hasce partes quas in Spiritu fingunt non esse sibi mutuas exsistendi causas; sed ità ut firmissimè interim negem indè sequi, quòd ideo discerpi possint, & discerptæ separatim conservari; non magìs certè quàm partes intelligibiles Monadis physicæ ratione in duas partes æquales divisæ, quæ sibi exsistendi mutuæ profectò causæ non sunt; vel etiam quàm Distributionis membra Monadis metaphysicæ juxta Holenmerianorum sententiam, (Animâ nempe quamlibet partem corporis totaliter occupante,) quæ nemo mentis compos sperare potest unquam discerptum iri, quamvìs Divisionis membra non sint sibi invicem mutuæ exsistentiarum suarum causæ. Non sunt enim nisi una eadémque Anima, quæ suiipsius causa non est, sed profecta tota est à Deo.

At verò, inquies, ratio hîc manifestò apparet exstátque cur hæc membra Distributionis discerpi non possint, & discerpta separatim conservari, quippe quòd una eadémque prorsus Monas indivisibilis in singulis illius Divisionis membris occurrit, quam igitur, cùm singularis fit, à se ipsa discerpi impossibile est. Ego igitur è contra respondeo, quòd æquè manifestò apparet exstátque quàm frivolè ac ineptè adhibentur Argumenta à logicis vel intellectualibus Divisionibus ad concludendam realem partium Separabilitatem. Addóque præterea, quòd quemadmodum fictitia illa Monas metaphysica à seipsa discerpi non potest nec divelli, ità nec realis quivis Spiritus, cùm res sit simplicissima maximéque una, & in qua Mens pura, nullísque Imaginationis præjudiciis obfuscata & obsessa, nullas omnino partes inesse agnoscit: Esset enim eo ipso res composita.

[31]13. Unde perfacilis patet aditus respondendi Difficultati juxta alterum sensum mutuæ independentiæ partium Spiritûs, quo coexsistentiæ earum atque unio nullâ necessariâ conditione connecti intelliguntur. Etenim id falsum esse sine omni mora fortissimè affirmo. Coexsistentiæ enim partium, quas vocant, Spiritûs, conditione quàm maximè necessariâ planéque essentiali connectuntur, cùm sit Ens simplicissimum, sive Ens unum per se, & non per aliud. Nullæ enim earum partium quas vocant Nullibistæ exsistere possunt nisi hâc lege ac conditione, ut conjunctim exsistant omnes simul. Quæ conditio sive lex continetur in ipsa Idea vel natura cujusvis Spiritûs. Unde nec creari potest, nec ullo modo produci, nisi sub hac conditione, ut omnes illius partes inseparabiliter indiscerpibilitérque unæ sint: ut nec rectangulum Triangulum, nisi hâc lege, ut Catheti Basísque potentiæ Hypotenusæ potentiam adæquent. Unde Spiritûs Indiscerpibilitas ab ipso nec virtute quidem Divinâ amoveri potest, non magìs certè quàm dicta illa proprietas à rectangulo Triangulo divelli. Ex quibus omnibus satìs tandem liquere spero quòd Extensio Spiritûs illius Indiscerpibilitati nihil omnino officit.

[32]14. Nec, quod tertium est, illius percipiendi cogitandíve Facultati. Neque enim Spiritum, Extensionem illi attribuendo, ad rerum corporearum classes detrudimus, cùm nihil omnino sit in rerum natura quod non sit aliquo modo extensum. Nam quicquid <323> Essentiæ est in quavis re, aut actu jam adest, aut adesse saltem potest alicui parti Materiæ; ac proinde aut extensum illud esse oportet, aut in puncti angustiam contrahi, merúmque esse Nihil.

Nam quod Nullibistas attinet & Holenmerianos, utrorumque profectò Opiniones suprà à me profligatæ sunt prorsus, radicitúsque evulsæ ac subversæ, nequis fortè illic latebras sibi quærat & suffugia. Itaque aut Extensum aliquid cogitare & percipere necesse est, aut Nihil.

Quòd verò porrò urget hæc tertia Objectio, quòd nulla exstat ratio cur Spiritus extensus magìs capax sit perceptionis quàm extensa Materia; est illa certè, meo judicio, admodum indocta & imperita argutatio. Neque enim adeò allaboramus demonstrandæ Spiritûs extensioni, ut indè modum percipiendi facultatis in ipso rationémve eruamus; sed ut ipse Ens aliquod reale esse percipiatur veráque Substantia, & non inane Figmentum, quale est omne id quod nullâ gaudet amplitudine, nullóve modo extenditur.

Illi verò qui adeò æstuant & insudant probandæ Opinioni, quòd Spiritus nullibi est, vel totus in qualibet parte illius Ubi quod occupat, manifesto quidem jure tenentur ut ex sua Hypothesi rationem percipiendi facultatis quæ in Spiritibus agnoscitur clarè & distinctè reddant. Nimirum ut, ex eo quòd res aliqua nusquam est, aut totaliter in singulis partibus illius Ubi quod occupat, quòd & necessariò percipiendi cogitandíque facultate indè imbuitur, apertè ac præcisè deducant, adeò ut ratio conjunctionis Proprietatum cum Subjecto liquidissimè percipiatur.

Quod tamen pro exporatissimo habeo eos præstare non posse, sed Cogitationem vel Perceptionem immediatum esse alicujus Substantiæ attributum; ac proinde, prout illa Regula Prudentiæ quam in *[33] Enchiridio Ethico tradidi declarat, nullam illius rationem physicam peti debere daríve posse cur insit.

[34]15. Verùm ità statuendum est, quòd, quemadmodum Substantia immediatè dividitur in Materialem & Immaterialem, sive in Corpus & Spiritum; ubi nulla ratio reddi potest de Substantia in Spiritu quatenus est substantia, cur Spiritus sit potiùs quam corpus, nec de Substantia in corpore quatenus substantia est, cur corpus potiùs sit quàm Spiritus; sed illæ Differentiæ essentiales immediatè insunt eis Subjectis in quibus inveniuntur: ità se res habet in subdivisione Spiritûs in merè Plasticum & Perceptivum, supposito quòd sint Spiritus qui sunt merè plastici; & dein Spiritûs perceptivi in merè Sensitivum & Intellectualem. Neque enim ulla ratio reddi potest de Spiritu quatenus Spiritus est in Spiritu merè plastico, quòd sit Spiritus merè plasticus potiùs quàm perceptivus, nec in Spiritu perceptivo, quòd sit perceptivus magìs quàm merè sensitivus, & in merè sensitivo, quòd talis sit potiùs quàm intellectualis; sed hæ Differentiæ essentiales immediatè insunt Subjectis in quibus reperiuntur, nec ulla ratio physica & instrinseca peti debet daríve potest cur insint, quemadmodum paulò antè ex Enchiridio meo Ethico commemoravi.

[35]16. Veruntamen, tametsi rationem reddere non possumus cur hæc vel illa Substantia quatenus est substantia Spiritus sit potiùs quàm Corpus, & cur hic vel ille Spiritus Perceptivus sit potiùs quàm merè Plasticus; tamen, quemadmodum ratio satìs in propatulo est cur Materia Corpúsve Substantia sit potiùs quàm Accidens, ità sanè sat manifestum est cur id quod percipit vel plasticum est Spiritus sit potiùs quàm Materia vel Corpus. Quod multò sanè majus est quàm quod præstare possunt vel Holemneriani, vel Nullibistæ. Nullam enim rationem afferre cur id quod percipit nusquam potiùs sit quàm alicubi, vel ὁλενμερές τι sive totum in singulis partibus illius Ubi quod occupat, quàm secús.

Nam cùm Materia sive Corpus quod discerpibile est & impenetrabile omni vitâ sit per se motúque destitutum, certè rationi consentaneum est ut species corpori opposita, quæ & penetrabilis & indiscerpibilis esse intelligitur, vitâ etiam in genere motúque intrinsecùs sit prædita. Et cùm Materia nihil sit aliud quàm Monadum physicarum stupida quædam ac soluta congeries, ut primus maximéque immediatus gradus oppositus in hac indiscerpibili & penetrabili Substantia quæ Spiritus dicitur sit facultas unionis, motûs ac vitæ, in qua omnes quæ in Mundo inveniuntur συμπάθειαι & συνενέργειαι consistere intelligantur. Unde minimè mirum videri debet quod id quod Plasticum est sit Spiritus.

Et certè quod ipsam Perceptionem attinet, habent proculdubio omnes mortales vel præsagium quoddam confusum, vel notitiam potiùs quandam præcisam magis ac determinatam, quòd ut illud, quicquid est, cui immediatè insunt illæ suprà dictæ συμπάθειαι & συνενέργειαι, ità potissimùm id cui percipiendi cogitandíque facultas competit, res sit omnium quàm fieri potest subtilissima maximéque una.

<324>

Appello hic igitur cujusvis mentem ac judicium, an revera possit concipere quicquam sibtilius magísve quàm sit Essentia Notióve Spiritûs quatenus immediatè à Materia distinguitur eíque opponitur. Ecquid enim esse potest magìs unum quàm quod nullas habet partes in quas discerpi potest; vel subtilius, quàm quod non solùm Materiam penetrat, sed & seipsam, aut saltem alias sui generis substantias? Nam Spiritus Spiritum penetrare potest, quanquam Materia non potest penetrare Materiam.

Est igitur in ipsa essentia Spiritûs, quamvìs sit metaphysicè extensus, non obscura ratio cur omnes συμπάθειαι & συνενέργειαι, cur omnes Perceptiones omnésque omnium generum Cogitationes ad eum potiùs referantur, propter unitatem subtilitatémque ipsius naturæ, quàm ad Materiam, quæ tam crassa est ut sit impenetrabilis, tantúmque abest ab unitate Essentiæ, ut ex innumeris juxtà positis partibus consistat. Sed huic tertiæ Difficultati fecimus profectò plus satís.

[36]17. Pergamus ad quartam & ultimam, quæ ex Penetrabilitate Spiritûs illius ad movendam Materiam ineptitudinem concludit. Movere enim Materiam non potest nisi eam impellando, nec potest eam impellere, cùm tam facilè absque omni resistentia eam penetret. Hic igitur iterum suos ludos facit Imaginatio, naturámque Spiritûs ad leges Materiæ expendit, Spiritum fingens adinstar corporis alicujus per nimis laxum ac patulum foramen transeuntem.

Cæterùm notandum est interea, nec Holenmerianos nec Nullibistas hanc Difficultatem ullo jure nobis posse objicere, cùm multò sit incredibilius ut aut Monas metaphysica aut Essentia quævis quæ nusquam est aptiores sint ad movendam Materiam, quàm quæ & amplitudinem aliquam habet, præsensque est insuper Materiæ movendæ. Res igitur nobis nunc solummodo est cum istiusmodi Philosophis qui Spirituum exsistentiam negant, quique totam rerum Universitatem statuunt è solis corporibus consistere.

Nam quantum ad eos qui Deum esse agnoscunt, & Materiam esse à Deo creatam, non difficile forsan ipsis esset concipere, quòd Facultas esse possit quædam in Anima quæ aliquo modo, sed valde unbratili, potentiæ in Deo creandi Materiam respondeat. Ut nimirum quemadmodum Deus, quantumvìs Spiritus omnium purissimus, Materiam tamen creat omnium rerum crassissimam, * ità ipsi Spiritus creati materialem quasi quandam vim emittere possint, vel spontè vel naturâ, per quam intimè subjectæ Materiæ inhærescant, satísque strictè cum ea uniantur. Quam quidem Spirituum facultatem in Appendice ad Antidotum adversùs Atheismum ὑλοπάθειαν Spirituum appello. Sed fateor illud Responsum nimis incommodè adhiberi cùm nobis res sit cum eis qui Materiæ creationem negant, multóque adhuc magìs quando cum eis qui negant esse Deum.

[37]18. Cùm igitur hic agendum sit cum tam infensis Adversariis, & ab omni Rerum incorporearum tum cognitione tum agnitione alienis, cautè profectò nos gerere ac circumspectè oportet, titulúmque Quæstionis paulò præcisiùs respicere, quæ non est, An nos modum rationémque quâ Spiritus Materiam moveat accuratè dispicere & enarrare possimus, sed, An illius penetrabilitas cum hac movendi facultate repugnet. Manifestum autem est, si uniri posset & quasi cohærescere Spiritus cum Materia, quòd de facili Materiam moveret, quandoquidem si ullus omnino sit Spiritus, juxta communem omnium opinionem, omnis vitæ motûsque agnoscendus est ipsum Principium & Fons. In hoc uno igitur totius Quæstionis cardo vertitur, Utrùm repugnet ut quivis Spiritus cum Materia uniatur & quasi cohærescat, aut qualicunque cum firmitudine sive permanente sive momentanea cum ea conjungatur.

Non repugnare verò clarè me demonstraturum spero ex eo, quòd Unitio Spiritûs cum Materia æquè intelligibilis est ac unitio unius partis Materiæ cum altera. Id enim ratum firmúmque haberi debet, quòd Id fieri possibile est in quo non major (nè dicam minor) difficultas invenitur quò minùs fiat, quàm in eo quod reipsa jam factum est esse cernimus. Videmus verò reipsa unam Materiæ partem cum altera uniri, idque in quibusdam corporibus firmitudine ferè invincibili, ut in Lapidibus quibusdam ac Metallis, quæ omnium corporum durissima habentur. Sed nos plenioris intelligentiæ gratiâ corpus supponemus absolutè perfectéque durum, nullis particulis præterquam ipsis physicis Monadibus, & nullis præterea cum Poris, constitutum.

Rogo igitur, quâ vi aut ratione hujus tam perfecti Solidi partes cohærent. Proculdubio nihil hîc afferre possunt præter immediatum contactum ac quietem. Nam si ad alias Affectiones confugiunt quæ vitæ sensûsque affines sunt, eæ rectiùs & faciliùs in Spiritu esse intelliguntur quàm in ulla Materia, & nos statim per eas ipsas Spiritum Materiæ adhærescere posse pronunciabimus.

<325>

Quòd verò partes Materiæ per nudum contactum quamvìs immediatum cohæreant, æquè difficile videtur, si non magìs quàm ut Spiritus Materiam penetrans cum ipsa coalescat. Contactus enim partium Materiæ ubique est tantummodo superficialis; unus verò idémque indiscerpibilis Spiritus totam Materiam simul penetrat ac possidet.

Nec certè verendum est nè inhærescere non possit, quia tam facilè potest illabi, & proinde, ut res præ se fert, perlabi & pertransire. Nam in corpore absolutè solido, putà A, in quo concipimus aliquam particularem superficiem, putà E A C, certè hæc superficies A E C ità lævis est & glabra, ut eâ nihil nè fingi quidem potest lævius vel glabrius. Cur igitur superior hujus Cubi solidi pars E D C levissimo quovis impulsu non labitur super inferiorem Cubi partem E F C, præsertim si supponatur pars inferior E F C fixè detineri, dum superior E D C impellitur? Equidem hæc corporum perfectè lævium sive glabrorum mutuóque se immediatè tangentium superlabendi unius super alterum facilitas saltem æquè necessaria apparet Imaginationi nostræ ac cujusvis Spiritûs transeundi proclivitas per illa corpora quæ penetrat.

Quamobrem si duæ partes Materiæ, putà E D C & E F C, quas semper levissimo quovis impulsu unam super alteram superlapsuras perquam urgentissimè nobis suggerit nostra Imaginatio, firmissimâ tamen ac penè invincibili unione sibi mutuò adhærent, cur igitur & Spiritus, quem Imaginatio tam facilè per quodvis corpus transiturum suspicatur, pari firmitudine cum corpore uniri non potest, cùm hoc illo non sit difficilius, imo multò quidem facilius, siquis rem prout est, seposito omni præjudicio, velit perpendere? Cæterùm cùm Penetrabilitas Spiritûs cum ipsius unione cum Materia non pugnet, manifestum est quòd nec ipsius facultas movendi corpora cum ejus Penetrabilitate repugnare potest. Quod erat demonstrandum.

[38]19. Sed ferè jam piget me tanto paratu ac præmolimine rem tantillam fuisse aggressum, & cum meris Imaginationis Illusionibus & præstigiis tantas fictitiarum Repugnantiarum tenebras veræ Spiritûs Ideæ offundentibus tanquam cum tot nocturnis Larvis ac Lemuribus tamdiu concertâsse. Interea tamen abunde liquet quòd nullæ aliæ sunt Contradictiones aut Repugnantiæ in hac nostra notione Spiritûs quàm quas mentes Adversariorum impuris Imaginationis fæcibus coinquinatæ, corporeásque Affectiones ab Extensione Metaphysica abstrahere nesciæ, fœdè sordidéque agglutinant; quódque hæc Idea in se spectata satìs clarè apparet esse Notio rei saltem possibilis.

Sed, quod dicturus eram, hujus tam prolixæ operæ facile facere potui compendium, si solummodo ipsis in memoriam revocâssem me solidissimis firmissimisque Demonstrationibus suprà evicisse quòd sit Idea rei jam actu exsistentis: hanc facem extemplo si ipsis extulissem, omnes illas statim dispulissem Imaginationis Illusiones & præstigias, omnésque ejus quas veritati offundit nebulas quasi uno halitu difflavissem. Nam ex eo ipso quòd Spiritum demonstraverim exsistere, cùm species sit sub proximo genere corpori immediatè opposita, corpúsque quatenus corpus sit impenetrabile & discerpibile, eâdem profectò operâ simul demonstravi Spiritum & penetrabilem esse & indiscerpibilem, nec ullas esse, cùm jam actu sint in uno Subjecto, inter illa Attributa & Subjectum Repugnantias.

Sed præterea meminisse oportet, me particulatim Argumentis invictissimis probâsse Extensum esse quoddam immobile infinitum ac reale à mobili Materia distinctum, quòd nolentes volentes non possumus non concipere istiusmodi esse, ut impossibile sit ut in ullas partes distrahatur vel discerpatur. Quæ luculentissima demonstratio est quòd Indiscerpibilitas & Extensio optimè possint eidem Subjecto competere.

Quòd verò unum Extensum aliud Extensum penetrare potest, penetránsque illud aliud movere, infinitis ferè exemplis probavi. Adeò ut non nisi serò jam objici possit à Nullibistis, Holenmerianis, Hobbianísve, & aliis id genus Philosophis, (quorum mentes veneficiis suis ac impuritatibus ità effascinavit & obfuscavit fallax & præstigiosa Imaginatio) quòd illa quæ in Ideam Spiritûs compegi ἀσύστατα sunt, nec bene simul possunt consistere, cùm eidem prorsus Subjecto ea omnia actu competere firma solidáque experienta & Ratio Sole clarior tam fusè támque manifestò demonstravit.

[39]20. Quibus postremò addas, hanc nostram Sententiam etiam communibus Adversariorum suffragiis quodammodo confirmari & comprobari.

Etenim Hobbiani, & quotquot alii ejusdem farinæ Philosophi, illud nobis planissimè assentiuntur, quòd Quicquid revera est, necesse est ut sit extensum. Quòd verò indè subinferunt, quòd nihil est in rerum natura quod non est etiam corporeum, id certè admodum inscitè & insequenter colligunt, in tam turpem errorem ex aliquo animi mor <326> bo delapsi. Impossibile enim est ut Mens humana, nisi corporeæ Imaginationis fæcibus & scoriis polluta & gravata, in tam fœdam crassámque Opinionem se subsidere permittat.

Verùm rem unamquamque extensam esse, ipsi etiam Nullibistæ mihi quàm proximè abesse videntur ut pro vero certóque agnoscant. Neque enim occultè ferunt quin si Spiritus sit alicubi, necessariò sequatur quòd sit etiam extensus: Et concedunt præterea Spiritum per Operationes adesse vel inesse Materiæ, nec Essentiam ab Operationibus separari.

Quòd verò quicquam exsistat, nec tamen sit usquam in tota rerum Universitate, tam malè-sana vox est & ab omni Ratione aliena atque absona, ut à nemine mentis compote nisi per deridiculum possit proferri, prout suprà monuimus. Unde magìs dolendæ sunt eorum vices qui admiratione primi Autoris tam absurdæ sententiæ capti & occæcati eam tam seriò sanctéque amplectuntur, támque diligenter expoliunt.

Denique, quod Holenmerianos attinet, ii certè ex ipsis qui magìs cauti sunt ac considerati ità Opinionem suam explicant, ut nè hilum quidem à nostra differre videatur. Etenim quamvìs asserant Animam totam esse in qualibet parte, id tamen non de ipsa Animæ quantitate sive extensione quâ totum corpus occupat, sed de ipsius Essentiæ Virtutísque perfectione se intelligere dicunt. Quod quomodocunque verum sit de Anima, de Divino Numine est proculdubio perquam verissimum, cujus Vita & Essentia est ubique perfectissima plenissimáque, utpote quæ nusquam non infinitam planè Bonitatem, Sapientiam ac Potentiam complectitur.

[40]21. Quòd igitur Res incorporeæ sunt, sive Spiritus, & quæ ipsarum sit natura in genere, tam perspicuè & luculentè edocuimus, ut in posterum speremus ferè neminem fore, qui ingenium animúmque ad hujusmodi res contemplandas aptum idoneúmque nactus est, quin plenam sufficientémque de earum veritate certitudinem ex his nostris lucubrationibus sit hausturus, & indubitanter agniturus Res incorporeas & exsistere, & tales esse in genere quales nos descripsimus. Ad Species verò earum tractandas per corporis valetudinem adhuc descendere non licet; sed it post aliquam respirandi intercapedinem, in Secunda Tertiáque Partes hujus Enchiridii, pari, quoad fieri poterit, perspicuitate præstabimus, si Deus utique vitam virésque largiri nobis dignatus fuerit; Cui omnia mea committo, & cui soli debetur omnis Gloria & nunc & in omnia secula. Amen.

Scholia

In Cap. XXVIII. Sect. 7.

Quarta hæc dimensio quam appello spissitudinem essentialem, &c. Quòd sit hujusmodi quarta dimensio, nullus dubito; quanto autem usui ad rectè intelligendam naturam Animæ humanæ, ex istiusmodi quæstionibus quas Nullibistæ potissimùm proponunt licet experiri. Illi enim negantes animam ipsam totum corpus pervadere, nè extendi videatur & evadere corporea, porrò quærunt, An Spiritus hic extensus simul augeatur minuatúrque cum corpore. An eadem Anima sit cum qua natus sum & quam habeo jam adultus. Nam si eadem (& certè si non sit non sum idem homo) aut crescere oportet cum corpore & incrementum capere, aut corporis partem maximam mihi jam adulto animâ destitui. Si brachium abscindatur quid fiat de illa parte animæ quæ brachium modo informabat; & multa id genus alia, quæ essentiali hâc spissitudine admissâ nullam omninò habent difficultatem. Facilè enim respondetur eandem numero animam esse ab Infantia ad extremam senectutem, nec majorem esse nec minorem per totum illum temporis decursum, sed spissiorem, seu contractiorem in Infantia, in virili ætate magìs expansam, illúdque ipsi contingere paulatim, quod Angeli subitò ac pro libitu experiuntur, qui essentiam suam pro suo arbitrio contrahere & dilatare posse apud Philosophos dicuntur. Abscisso brachio, eam, si fas sit ità loqui, animæ partem quæ brachium informabat, cùm aer debitâ congruitate vitali destituatur, in reliquum corpus recurrere, ibíque ferè silere, nec ullis opus esse vacuitatibus aut inaniis in quas recurrat, cùm & materia & spiritus spiritui sit pervius & penetrabilis. Quòd autem sit hujusmodi quarta dimensio, innumeris argumentis demonstrari potest, non paucioribus sanè quàm eis universis quibus Dei, Angelorum, Animarúmque humanarum existentia demonstratur.

Sect. 10. Et certè in Monade Metaphysica, qualem Holenmeriani mentem, &c. Ex pauxilla hac luce ingentes tenebræ quas Nullibistæ præsertim Divinæ præsentiæ (quæ <327> à sanioris judicii Philosophis ubique esse agnoscitur) offundunt, facilè dissipantur. Nam ex hoc exemplo planè constat, ex eo quòd Deus ubique sit præsens, quamvìs aliquâ ratione præsentia ejus istoc pacto extendi videatur, minimè tamen sequi eam aut corpoream esse aut divisibilem, nisi divisione purâ putâ logicâ, & quæ in ipsam Holenmerianorum animam si esset, cadere posset. Etenim quemadmodum Anima hæc ὁλενμερῷς omnes humanæ molis Mathematicas dimensiones occupare concipitur, sed neutiquam adæquatè per ipsas mensurari, quamvìs virtualiter eminentérve etiam Mathematicas illas dimensiones ipsius ὁλενμέρεια in se contineat eásque suo modo ubique attingat; ità etiam manifestum est Divinam Præsentiam ubique esse posse, & vel Mathemathicas rerum omnium dimensiones non interruptim penetrare, nec tamen adæquatè ac pro dignitate & plenitudine suæ essentiæ ab eis mensurari; cùm nec condensatio corporea, nec essentialis Spirituum spissitudo, nec gradualis qualitatum Physicarum intentio simplici dimensione Mathematicâ comprehendi possint. Unde notare possumus quàm alienæ & absonæ perinde ac invidiosæ istæ Nullibistarum Interrogationes sint, dum quærunt, quot ulnas, quótve org{illeg}as Deus hîc vel illîc pateat, quasi ex eo quòd habeat in se virtualiter quod omnibus dimensionibus Mathematicis adsit & quasi attingat, sequeretur eum ab ipsis adæquatè posse mensurari, corporeúmque indè effici & divisibilem. Quod perinde absurdum crassúmque est ac si quis ex eo quòd Divinæ Hypostases Deíve Attributa æneis calculis in mensam positis dinumerari possint, ea realiter distincta colligeret & corporea, immò, si sic placet, etiam ahenea.

Sect. 17. Ità ipsi Spiritus creati materialem quasi quandam vim emittere possint, &c. Super hoc loco itidem clarissimus ille doctissimúsque vir Philippus Limbergius per literas à me quærit, quomodo scilicet probari possit illa per spiritus creatos materialis cujusdam vis emissio, quippe vir sagacissimus sic sublatum iri sperat plerasque difficultates circa nobile illud Problema. Quomodo nempe Anima substantia immaterialis à corpore crasso & materiali affici possit corpúsque vicissim ab anima. Ambo autem hæc tam conjuncta sunt ut consultius existimem in unam Quæstionem constare eáque quæ viro eruditissimo per literas respondi hîc rursus recitare. Quæstio igitur hæc sit, Unde constare possit Animam humanam rem planè spiritualem ac immaterialem vim tamen habere quandam quasi materialem quam Græcè τῆ ὑλοειδῆ δηνάμων καὶ ἐνέργειαν τῆς ψυχῆς significantiùs forsan appellare possumus. Vim autem hanc ὑλοειδῆ quatuor hæc in se includere supponimus, quæ in confesso est apud omnes corporibus inesse ac proinde corporea judicantur, (viz.) Subjectum ità occupare & implere ut alia excludat. Agere in materiam eámque movere. Coalescere cum materia in unum suppositum. Et pati denique à Materia. Illud igitur quod in Anima has, quæ dicuntur, corporeas proprietates imitatur, τὸ ὑλοειδὲς τῆς ψυχῆς compendii causâ appellamus; & emissionem vis materialis in anima τῆν τοῦ ὑλοειδοῦς ἐνέργειαν, sive voluntate hæc exeratur ἐνέργεια sive naturâ. Hæc erat brevis propositio Quæstionis simul & explicatio. Ad quam hæc ferè respondebam.

Primùm. Esse quidem aliquam concinnitatem & elegantiam in eo ipso argumento quod in hac Sectione propono. Nempe, cùm Deus qui actus est purissimus & maximè omnium immaterialis, è se tamen realem materiam creando emittat, neque ulla creandi imitatio nostris animabus competat (quæ tamen dicuntur Imagines Dei) præter emissionem certarum quarundam virium in formando Ideas tum intellectuales tum phantasmaticas, certè ut per omnia Anima possit esse Dei quasi Imago & Umbra, oportet etiam ipsam, Ideam plasticam exerere & virtutem denique ὑλοειδῆ sive Hyliformem, ut per omnia suum Creatorem imitetur eóque perfectior illius Imago evadat. Quam Hyliformem facultatem Anima si habet, (& quidni habeat ob dictas rationes) minimè mirandum est si propter potentiam Hyliformem, excellentiori quodam modo & agere possit in materiam, & ab eadem pati. Quod in genere dictum ad singulas animæ affectiones quæ videntur corporeæ seu materiales, facilè potest applicari. Nec vel minima supererit difficultas, modò meminerimus, nihilo magis à ratione abhorrere ut Anima Hyliformem quandam facultatem exerceat, quàm ut Deus Hylen, hoc est, Materiam creet.

Deinde ὑλοειδὲς hoc Animabus inesse humanis à Fine porrò probari potest. Cùm enim planè nobis constet Mundum quendam esse corporeum variis repletum Animalibus variísque rerum generibus adornatum, debebat profectò Divina Providentia tale Animal creare quale est homo rationali Animâ præditus. Rationalis verò Anima in unum suppositum cum aliqua Materia coalescere non potuit sine facultate Plastica & Hyliformi.

Tertiò denique, Hyliformem facultatem demonstramus ab Effectis, sic; Primò, Demonstramus id quod in nobis sentit & intelligit, &c. esse substantiam immaterialem <328> & à corpore realiter distinctam, quam Animam dicimus. Deinde Animam hanc per totum corpus corpus non solùm virtualiter sed & substantialiter esse diffusam. Tertiò percipere tantùm intra cerebrum. Unde clarè constat maximam planè, si fas sit ità loqui, Animæ partem esse Plasticam, non Perceptivam. Propter Plasticam autem hanc partem in unum Animal coalescit Anima cum corpore, non per Perceptivam liberámve volendi facultatem. Posset enim sic Anima pro libitu corpus relinquere. Estque hæc Animæ cum corpore coalitio, Hyliformis Facultatis egregium quidem specimen.

Quanquam profectò de Hyliformi Animæ conditione haud ità soliciti esse debemus, cùm ex multifariis Animæ symptomatis corporeis, (ut reputantur) Homines Athei & Infideles Animam omninò corpoream confidenter concludunt, hoc est, nullam esse Animam immaterialem & à corpore realiter distinctam. Cùm verò ipse in Tractatu de Animæ Immortalitate, Animam irrefragabilibus argumentis immaterialem & à corpore realiter distinctam fusè demonstraverim, & apud omnes in confesso sit nec negari possit, quin multa sint quasi corporea symptomata in Anima, & quæ nulli rei nisi corporeæ competere posse nimiùm multi summa cum confidentia statuunt; manifestissimum argumentum est necesse esse ut Hyliformis quædam facultas, qualem suprà descripsi, omnibus humanis animabus insit; ac proinde minimè mirum esse, si anima propter suum ὑλοειδὲς patiatur à Materia & agat in Materiam, eámque moveat, suóque modo repleat, aliósque Spiritus, nisi Hyliformis facultatis exertio suspendatur, excludat, faciátque quicquid materia potest facere sed modo excellentiori. Hæc ferè sunt quæ ad Virum doctissimum super hoc argumento rescripsi, quæ hîc repetere non abs re omninò fore putavi.

Sect. 21. Ad species verò earum tractandas, &c. Species quas postea mihi tractandas proposueram sunt, Spiritus Naturæ, (qui & Principium Hylarchicum seu Spiritus Mundi Hylostaticus appellari potest) & Deus hujus Spiritûs Mundani rerúmque aliarum omnium Creator. Hoc argumentum secundæ parti Enchiridii destinabam. Ut spiritus particulares, Animas nempe, præsertim Humanas, Angelósque tertiæ. Sed cùm per Divinam Providentiam ità factum sit, ut Juvenis quidam Nobilis ingeniosus & doctus, nomine Johannes Cockshutus, diem obiens Legatum satìs amplum librarum nempe trecentarum reliquerit scriptis meis Anglicanis latinè transferendis assignatum, in quibus, hisce de rebus quantum satìs, jam scripseram, mutavi statim consilium; Institutúmque duas alteras partes absolvendi protinus ex animo abjeci. Et hortantibus amicis hanc scripta mea Latinè transferendi provinciam ipse in me suscepi, nec opus quidem futurum fuisset, etsi alius quispiam eam suscepisset, ut Enchiridion Metaphysicum consummarem, quandoquidem id aliâ ratione faciendum non erat quàm ea in illud transfundendo, quæ eis de rebus, quas secundæ tertiæque parti destinabam, Anglicè olim scripseram, novis quibusdam fortean additis subinde & interfusis. Quæ multa sanè esse non poterant. Quippe, quod ad Spiritûs Naturæ existentiam attinet, præter ea quæ in aliis libris scripsi, tam multis ac copiosis argumentationibus hac prima in parte confirmavi, ut ea de re quicquam superaddere futurum fuisset planè supervacaneum. Et quantùm ad illius naturam seu definitionem, eam libro tertio De Animæ Immortalitate satìs apertè delineavi.

Hunc solummodò scrupulum fortassis moturus fuissem an ullo sensu ac ratione polleat hic Naturæ Spiritus, quemadmodum de sua Mundi Anima fingunt Platonici, & inter cæteros præsertim Plotinus hisce verbis. Ἡ ψυχὴ ἡ χωριστὴ τοῦ παντὸς θεὸς, τάυτης δὲ χωρισθεὶσης τὸ λοιπὸν δαιμων μέγας. Ubi planè præter animam illam separabilem ab Universo, quam aliàs τὴν θείαν ψυχὴν appellitat (Æternóque Spiritui respondet apud Christianos) utì hîc θεὸν, Animam alteram agnoscit Mundanam Ratione ac passionibus præcipuè præditam, quam propterea cum Mundana Materia vitaliter unitam magnum appellat Dæmonem. Tantum verò abest ut ego Spiritum Naturæ aut Intelligentiam, qualem me fingit supponere Author ingeniosus Tentaminis Hydrostatici, De Gravitatione & Non-Gravitatione corporum fluidorum, aut hujusmodi Dæmonem, qualem Plotinus depingit, existimem, ut planè dubitem an ullam vitam habeat præter Plasticam, quæ omnes leges motuum ac unionum naturalium, hoc est, omnes modos quibus Materiæ Mundanæ partes moventur & uniuntur, in se complectitur. Cætera certè exclusi in Definitione Spiritûs Naturæ suprà memorata.

Quanquam verò omne consilium, Rationem & libertatem arbitrii ab eo quàm confidentissimè amandandam puto (quippe quòd ex multis experimentis quæ in hac prima parte produxi, aliísque quamplurimis quæ productu obvia sunt clarè potest demonstrari eum istis omnibus carere) omni tamen omninò perceptione eum destitui, <329> haud tam facilè admittendum censeo, sed tactum quendam fortean habere obscuriorem, gaudiúmque ac dolorem sensum hunc consequentem nunc remissiorem nunc excitatiorem, adeò ut interdum ad furorem quendam redigi possit ex immaniori legum suarum vitalium violatione: Quemadmodum videre est in eis experimentis quibus nimis violentâ solicitatione urgetur ad admittendum vacuum, & ad naturalem corporum ordinem interturbandum. Sæpenumerò evenit ut istiusmodi experimentorum Instrumenta subitò disrupta cum ingenti impetu dissiliant. Sensus igitur tactui cuidam haud multùm absimilis tanquam probabilis hujus Spiritûs affectio concedi posse videtur, dolórque tactum consequens, qui eo ferè modo sentiatur quo Spasmi dolor in somno; ludicrum illum spasmum intelligo quem pueri aliqando, (sic memini factum in Schola Ætonensi) condiscipulis suis in lecto dormientibus nexu funiculi pedis pollici injecti creare solent. Et certè quemadmodum dolor acrior subinde esse potest, ità & luxuriantior & præcipitantior lætitia suboriri, & malesanum gaudium: Immo & inquieta quædam anxietas aliæque id genus multæ affectiones in fæculentioribus Mundi Regionibus. In Regionibus verò Æthereis & Paradisiacis etiam Spiritûs Naturæ sensus sedatiùs se habet, externæ illarum Regionum serenitatis ac tranquillitatis exprimens Imaginem. Nec plura in re tam lubrica opus est hîc proferre. Hoc solùm moneo, sive perceptionem habeat Spiritus Naturæ sive secus, perinde esse quantùm ad vires Plasticas. Neque enim illæ reguntur ex illo sensu per modum consilii. Sed Spiritus hic percipit se sic affectum, nec deliberat quomodo mutet conditionem, sed quicquid patitur aut agit, id omne antevertit suam si quam habet perceptionem quantùm ad ullas deliberationes & consilia, adeò ut omnia in illo fiant vitali tantùm lege ac plasticâ, cæcóque quasi instinctu & necessario.

Et ut breví tandem Definitione illius Naturam hîc etiam describam, Spiritus Naturæ (juxta eam notionem quam ego de eo apud meipsum formare soleo) est substantia incorporea, vitâ saltem si non sensu quodam obscuriori prædita, generales motuum ac unionum partium Mundanæ Materiæ naturalis leges, omniúmque corporum naturalium Ideas seu Rationes Plasticas vitaliter in se complectens, & secundùm istas rationes seu Ideas pro data occasione in Materiæ Mundanæ partes agens, quo totius Mundi Materialis compages ac ordo rerúmque singularum corporearum species ac formæ conservantur ac propagantur. Ex qua descriptione intelligere licet Spiritum hunc Naturæ quasi omniformem ubique esse, id est, Omnes rerum corporearum rationes Plasticas omnésque earum gradus, inchoationes, incrementa & consummationes in se ubique vitaliter continere. Et quemadmodum Anima nostra, pro re nata, varia profert Phantasmata, ità & hunc spiritum datâ occasione varia inchoare Plasmata, & cùm idem sit ubique, ut qui ubique est omniformis, (quemadmodum Intellectus Divinus ubique omniscius) inchoata paulatim perficere. Ex quo porrò constare potest unicum esse Naturæ Spiritum, singulásque Mundi partes singulis non indigere. Quando verò dico eum Mundanæ Materiæ Naturalis leges in se continere, eo ipso subindico aliam quandam esse Materiam à Materia Naturali specificè distinctam, Divinam utique & in quam non quidem Spiritus Naturæ sed Æternus Spiritus operatur, quam & semen Regenerationis esse fusiùs in suo loco edisseruimus. Hæc interim sufficiant ad notionem Spiritûs Naturæ (qui & Spiritus Mundi Hylostaticus & Principium Hylarchicum sensu significatissimo appellari potest) distinctiùs intelligendam.

Cæterùm & hoc etiam in secunda parte moniturus fuissem, nempe, quemadmodum ex natura Materiæ penitiùs perspecta & intellecta existentia Spiritûs Naturæ clarè demonstratur, ità ex vera notitia Spiritûs Naturæ, existentiam Dei æquè clarè posse demonstrari. Nam ut Motus & modificationes Materiæ omnem vim ipsi materiæ insitam excedunt, ac proinde ad Spiritum Naturaæ referuntur; ità cùm per multa experimenta probari possit Spiritum Naturæ rem quasi brutam esse & insensatam, omníque ratione, consilio & arbitrii libertate destitutam, talémque cui facilè illudi possit, quæque in eventus contra suum generalem scopum possit præcipitari; omninò consentaneum est colligere, leges illas generales ipsi insitas & innatas, & ad Bonum Universi tanta cum sapientia accommodatas, juxta quas tamen iste spiritus, nisi impediatur, constanter agit, quanquam inscienter & vitaliter duntaxat, ad superius aliquod Principium illúdque Intellectuale, hoc est, ad Deum referri debere. Cujus, Spiritus Naturæ Instrumentum quoddam tantummodò sit, vitale ac creatum, legibúsque ac rationibus, quas Divinus Intellectus circa Mundum condendum conceperat distinctéque recogniverat plasticè duntaxat imbutum. Haud dissimiliter ac si Artificium alicujus Opificis ad Materiam in hanc vel illam structuram <330> formandam à mente Opificis abscindi fingeremus & in ipsam vitaliter & operativè, quanquam non intellectualiter & perceptivè derivari. Unde Horologia & id genus alia opera artificiosa sine Artifice viderentur extare. Quod tamen esset impossibile. Atque æquè profectò impossibile est ut Spiritus Naturæ extaret, à quo Naturæ opera proficiscuntur, nisi esset etiam Deus.

Porrò, quemadmodum Spiritum Naturæ inter cætera adhibiturus fuissem, ad demonstrationem existentiæ Divinæ; ità & rudem illam & inchoatam Divinæ Essentiæ Ideam ex magis præcisa pressáque spacii, quod vulgo dicitur, consideratione subobscurè elucentem, eódem fuissem tracturus. Videtur enim mihi rudis illa æternæ alicujus & infinitæ essentiæ Umbra immobilis ac importuna (& quam nullis machinis è mente nostra amoliri possumus aut fugare) nec paucioribus viginti Attributis Divinis prædita semper instans, Obses quidem esse firmissimus Existentiæ veri Dei, nisi Durationis æternitas, & immensitas Amplitudinis increatæ esse possint, nec tamen esse Deus. Equidem cùm Idea Materiæ nullam existendi necessitatem in se contineat, hæc verò æterna Amplitudo (quam, si admittatur, nihil esse non posse, præter Cartesianos omnes, ipsi etiam Nullibistæ ultrò concedunt, ut videre est apud Autorem Dissertationis De Mole ac Fimbria Mundi) necessariò existat, non levis meritò suboriri debet suspicio, ipsam materiam omnésque illius motus & modificationes ab æterno hoc fonte aliquo modo proficisci.

Quòd si porrò consideremus veram Dei Ideam omnem omnino perfectionem perinde ac necessitatem existendi in se complecti, Amplitudinem verò hanc immensam ac æternam præter ipsam existendi necessitatem, (quam illi necessariò actúque inesse palpabiliter deprehendimus) viginti ferè alia Attributa Divina continere; fieri profectò non potest quin indubitanter concludamus, illud in quo omnia ferè Divina Attributa quæ ad nudam essentiam spectant, reperiuntur, reliqua etiam possidere quæ spectant ad operationem & vitam. Etenim, ni hoc sit, impossibile est ut quicquam existat quod omnes numeros Entis absolutè perfecti (quæ vera Dei Idea est) expleat. Esset enim immensum illud & æternum multísque aliis Divinis attributis exornatum quod à nulla re dependeret. Unde manifestum est quòd nulla alia res præter ipsum, Ens absolute perfectum esse posset, ipsúmque proinde esse Deum. Breviter, cùm quicquid alicui rei ᾖ αὐτὸ quatenus tali sive secundùm specificam suam differentiam competit, nulli præterquam tali possit competere, immensáque amplitudo cum reliquis suprà nominatis Attributis Enti summè perfecto sive Deo competat quatenus tali; manifestum est, Immensum illud immobile tale esse Ens, Ens nempe absolutè perfectum sive ipsum Deum.

Pro certo itigur cognoscimus nos in subobscuram Illius præsentiam incidisse quem necesse est esse Deum. Cujus existentia, ex Idea Dei & inevitabili æternæ hujus & immensæ amplitudinis obtutu simul consideratis, mirâ firmitudine corroboratur. Nec mirari quisquam debet dum præsentiam essentiæ tam certo mentis intuitu deprehendimus, quòd vitam etiam Divinam similiter non deprehendamus, influxúmve percipiamus æternæ Bonitatis ac Sapientiæ. Hic enim intuitas visio naturalis non esset sed potiùs supernaturalis & beatifica. Sat interim habemus, quòd earum vitalium perfectionum effecta in externis Naturæ Phænomenis contemplamur, memores semper ea omnia esse posse & non esse, præstò autem ubique esse τὸ πρῶτον κινοῦν ἀκίνητον, quod non posse non esse clarè & necessariò experimur, valdéque falsò ac imperitè à veteribus appellatum fuisse τὸ κενὸν, si merum vacuum per istam vocem intellexerint, & non potiùs κενὸν τοῦ σώματος, quod idem sonare potest quod ἀσώματον, i. e. Incorporeum. Qualem omnes Deum Optimum Maximum agnoscimus.

Ad hunc ferè modum Philosophaturi fuissemus in secunda parte Enchiridii circa existentiam Divinam, & nonnihil fortè addituri de Triunitate Divini Numinis, quatenus rationi humanæ innotescere videatur. Cùm verò Mysterium Pietatis Latinè jam extet ubi satìs distinctè ea de re disseruimus ex mente Platonicorum, multa hîc superaddidisse supervacaneum fuisset. Cæterùm hîc monere non omittam Triunitatem Deitatis adeò rationi non esse contrariam ut acutus ille vir *[41] Julius Scaliger apud ipsum Aristotelem se eam reperisse glorietur, & ad hanc ferè rationem apud eundem esse descriptam. Deum scilicet sese intelligere. Generat igitur ex seipso in seipso sui ipsius Intellectionem Deus, eodem modo eandem & æqualem sibi. Quia non intelligit per speciem sed per sui ipsius præsentiam. Ergo cùm se intellexit Bonum, primum, immensum, & Intellectionem ejusdem quoque modi; spirat ergo ipsum Amorem utrique æqualem, æquè reciprocum (sine ullo recursu tamen) ab ipsa Intellectione. Hanc ille Philosophiam esse fingit Divini sui Aristotelis, jubétque Platonicos tandem desinere Platonem in rebus Divinis ei præferre.

Et certè commentum hoc sive Aristotelis sive Scaligeri videtur satìs cautè prospexisse Unitati in Trinitate, sed an tres Hypostases (quarum hîc nulla fit mentio & quas tamen profitentur Platonici juxtà cum Christianis) hinc elicere liceat, haud tam clarè constat. Incertum enim est primo aspectu an quicquam amplius hîc intelligatur quàm quòd Deus se intel <331> ligat & diligat, quod & ferocissimi agnoscent Antitrinitariorum. Rogandus igitur hîc est Scaliger, quando dicit Deum generare ex seipso in se ipso Intellectionem, an agnoscat Intellectionem hanc intelligere & percipere seipsam putà & Genitorem suum; sin minùs, simplex Intellectio est, non Hypostasis. Nam de formali ratione Hypostaseos est ut percipiat. Atque hinc est quòd animæ nostræ intellectio non sit Hypostasis, quòd Intellectio Animæ nihil percipiat sed Anima ipsa per Intellectionem. Quòd si agnoscat Scaliger Intellectionem hanc intelligere, & percipere Genitorem pariter ac seipsam, manifestum est hanc Intellectionem esse ipsum Intellectum sive τὸν νοῦν Platonicorum primi ac immensi Boni Filium. Nam & talem Patrem agnoscit hæc ipsa Intellectio Scaligerana. Pater verò quin Filium percipiat nulla est addubitatio. Ex hac igitur concessione planè emergunt duæ Hypostases Platonicæ, τ'αγαθὸν καὶ ὁ Νοῦς, videamus jam de tertia.

Ergo, inquit Scaliger, cùm se intellexit Bonum, primum, immensum, & Intellectionem ejusdem quoque modi, spirat ergo ipsum Amorem utrique æqualem, &c. ab Intellectione. Hîc rursus rogo virum acutum, Amor hic an percipiat id quod amat, τ'αγαθον nempe καὶ Νοῶν. Nihil enim dubii est quin utrique hujus Amoris sint objectum. Si non percipiat Objectum, argumento erit hunc Amorem nihilo ferè differre ab illo affectu quem anima nostra concipit erga aliquod Objectum, nec satis Fundamenti suppetere cui Trinitas Divini Numinis superstruatur, quemadmodum suprà monuimus de Intellectione. Si verò percipiat objectum suum, hic Amor reverà tunc erit tertia Hypostasis & Platonica sanè, nempe ipsorum ψυχὴ, quam & οὐρανιαν ἀφροδίτν, cœlestem Venerem Plotinus appellat. Eadémque Juno est soro uxórve Jovis, hoc est, Divini Intellectûs quemadmodum idem Philosophus innuit. Noménque Græcum Junonis Ἡρα huc aptissimè quadrat, utpote quod amorem significat παρὰ τοῦ ἐρᾶν. Junonem denique & Venerem eandem esse id porrò arguit, quòd Astronomi eandem stellam utroque nomine indigitant. *[42] Μετ' ὁν ὁ τοῦ φωσφόρου ὃν Ἀφροδίτης οἱ δὲ τους Ἥρας προσαγορεύουσιν. Ex quibus planè constat Scaligerum Trinitatem aut nullam aut Platonicorum, quibus minùs æquus videtur, stabilivisse, immò verò quidni dicam, veterum Cabbalistarum? Quibus, cum Platonicis quanta intercedat affinitas, fusiùs alibi enarro.

Cùm verò tum apud Platonicos tum Christianos tres in Deitate supponantur Hypostases, nec potest quid esse Hypostasis si omni perceptione destituatur, nec Hypostases esse possint distinctæ nisi proprias & distinctas habeant perceptiones, palàm est singulas trium Hypostaseon perceptiones sibi proprias ac singulas habere, sed consensu summo maximéque accurato & necessario unitas, adeò ut planè impossibile sit aliàs aliud aut sentire aut velle; nequid difficultatis oriatur ex distinctione Perceptionum. Et nè Unitas Divinæ Essentiæ in hac tam perspicua ac intelligibili distinctione Hypostaseon periclitetur, sine qua tamen distinctione Trinitas nec Platonica nec Christiana concipi potest; (Nam essentiam ità unam supponere ut unica tantùm in Deitate sit perceptio, ac si Trinitas nihil aliud esset nisi Deus ex se intelligibilis, Deus se intelligens & Deus sic se intellectum amans, tres quidem modi, sensu hoc jejuno & frigido, sed unus Deus sive una Essentia Divina tripliciter sic modificata & unicâ perceptione pollens, hoc sanè esset Deum profiteri simpliciter unum, talémque quem vel acerrimi Trinitatis impugnatores nunquam negaverint. Ut omittam quàm absonum sit ac absurdum fingere meram Intelligibilitatem esse Patrem, perinde ac Intellectionem & Dilectionem duas meras operationes Filium esse & Spiritum sanctum. Ac denique omnes tres omni perceptione & consequenter omni sapientiâ, consilio, amore, & providentiâ destitutas.) Cùm, inquam, Trinitas nec Christiana nec Platonica sine intelligibili hac Hypostaseon distinctione concipi potest, videamus tandem quomodo unitas Divinæ Essentiæ cum ea possit consistere.

Hic igitur porrò observandum est, summa quæ fingi potest in Divina Essentia Unitas, non par esse ut à quoquam expectetur, nè alia nulla satisfactura sit nisi quæ planè tollat Trinitatem. Sed satìs fore, si talis relinquatur Unitas quâ Divina Essentia Ens adhuc maneat Unum per se & non per aliud, seu Ens simplex & ex nullis partibus conflatum, vel substantia saltem æquè simplex ac Anima humana quam omnes unam Essentiam seu substantiam uno ore profitentur. Atque his quidem præmissis & concessis, breviter ex mente Platonicorum & Cabbalistarum Triunitatem Divini Numinis partim verbis propriis partim symbolicis, prout res tulerit, sic describemus.

Primam igitur Hypostasin supponimus esse τ'αγαθὸν, quod & τὸ ἓν ob simplicissimam illius Ideam, dicitur, quam & Cabbalistæ vocant Kether, i. e. Coronam, Quòd infinitâ sua cincturâ omnem omninò perfectionem virtualiter & eminenter complectitur. Estque quasi prægnans quædam & fœcunda Benignitas spiritualiter palpabilis ac substantialis & ad instar immensæ cujusdam & purissimæ lucis, quam proinde Boethius Fontem Boni lucidum appellat. Hæc est hujus Hypostaseos natura propria, quam & ipsa propriâ suâ perceptione percipit immensámque suam fœcunditatem.

<332>

Quamobrem cùm adeò prægnans sit in hac prima Hypostasi perfectio, utpote quæ Τ'αγαθὸν sit omniáque omnino bona in se contineat; ut ex simplicissima luce omnimodæ colorum varietates oriri solent: ità hæc Hypostasis, cùm Τ'αγαθὸν sit ac τὸ ἓν, omnes tamen rerum rationes, hoc est, omniformem quandam Sapientiam seu Intellectum ex se & in se genuit, quam & Cabbalistæ Cochmah vocant, ut Christiani & Sapientiam & Logon, i. e. Rationem, ut quæ primordialis est rerum omnium Ratio, atque ob id ipsum Veritas appellatur, quia veritas cujusque rei inde sit petenda. Platonici etiam λόγον vocant & νοῶν, Rationem & Mentem seu Intellectum. Etiam τὸ ὂν, & ob id ipsum, τῆν σοφίαν. Ἡ γαρ ἀληθινὴ σοφὶα οὐσία, καὶ ἡ ἀληθινὴ οὐσία σοφία. Verba sunt Plotini.

Hæc igitur æterna Sapientia seu Mens secunda est Hypostasis, ac proinde Genitorem suum ac seipsum Genitum & infinitam utriusque perfectionem ac pulchritudinem percipiens, Infinitum ac ineffabile Gaudium ac Amorem ex sua Patrísque plenitudine producit non meram quidem operationem aut affectum sed Hypostasin tertiam, quæ igitur & seipsam, & duas alteras summa ac inenarrabili cum coluptate percipit. Hanc Platonici τῆν θείαν ψυχὴν Divinam Animam, Christiani Spiritum Sanctum vel Æternum Spiritum vocant. Ψυχὴ verò & πνεῦμα Anima & Spiritus, quantùm ad rationem significationémque Nominis, universa halitum seu spirationem innunt: quantùm verò ad rem ipsam vitam ac desiderium, (ἐν ἀυτῷ ζωὴ ἦν, Johan. 1. 4. In logo erat vita sive spiritus) aliunde perficiendum denotant ac promptitudinem alia perficiendi. Cujus rei præstò est Imago, Anima scilicet humana, quæ dum corpus perficit, est tamen flamma quasi quædam immaterialis, πῦρ ἄϋλον varias eásque gratas sensationes aliunde hauriens. Platonicósque Animam Divinam cœlestem Venerem appellâsse suprà monuimus, ipsósque Christianos Spiritum per Amorem indigitare. Amor autem accipit ab Amato. Unde hæc tertia Hypostasis apud Cabbalistas Binah dicitur, ut secunda Cochmah, illáque σύνεσιν propriè ut hæc σοφίαν significat. Quanquam non diffiteor quin Binah ad Banah etiam alludere possit, quod est condere, cùm & sacra Oracula & Platonici tertiam Hypostasin Mundi conditricem speciali modo describant. Sed eò usque descendere hoc in loco nihil opus est.

Spero, satìs jam liquere quàm distinctè Divina Trinitas concipi possit dum hujusmodi veras Hypostases supponimus. Superest ut Unitatem Deitatis cum perspicua hac Hypostaseon distinctione conciliemus, ut Deus interim maneat Ens verè unum per se, Divináque Essentia perinde propriè una sit ac Anima humana spiritúsve Angelicus sit unus.

Sic verò esse ex hoc manifestum est, quòd prima Hypostasis non solùm immediatè ac necessariò gignit secundam, secundáque immediatè & necessariò producit tertiam; sed & pari planè necessitate unitionis ac nexûs secundæ cum prima, & tertiæ cum secunda, atque quâ facultates Animæ cum ipsa anima uniuntur, quas impossibile est ab ipsa separari; vel quâ Plastica & Perceptiva in spiritibus humanis & Angelicis connectuntur. Quod fit ratione ac naturâ immediata ac immutabili istiusmodi substantiarum, quatenus spiritus sunt ac proinde Entia una per se & non per aliud. Unde constat eas prorsus esse individisibiles. Hinc igitur liquidò constat distinctionem Hypostaseon non excludere veram ac realem Unitatem Essentiae Divinæ, non magis sanè quàm distinctio Animæ ac suarum facultatum, minùs verò quàm Perceptiva & Plastica in Anima, unitatem Essentiæ Animæ excludunt. Nam æquè arcta necessaria ac essentialis unitas est inter tres Hypostases, infinitóque magis adæquata quàm inter Plasticam ac Perceptivam in Anima. Et tamen unitas Animæ est, quoad Essentiam profectò, perfectissima. Atque hinc manifestò apparet, etiam juxta hanc Cabbalistarum Platonicorúmque descriptionem, Divinam Essentiam modo maximè proprio & perfecto, unam esse, Trinitatémque omninò individuam.

Nullam autem unitatem nisi summam ac simplicissimam Divinæ Naturæ competere posse insomnium est vel potiùs delirium Ingeniorum quorundam Metaphysicorum aridorum profectò & jejunorum, qui singula in Deo ad nullam attendendo mensuram in absolutissimam infinitatem censent extendi oportere. Quo tamen nihil magìs insulsum esse potest atque absonum. Cùm proculdubio eatenus duntaxat extendi debeat singulorum Attributorum Divinorum ratio, quatenus consistat cum Divina Perfectione. Alioqui Unitas, putà, summa ac absolutissima non solùm Hypostases tolleret sed & Attributa reliqua omnia Divina, nec sapiens esset Deus, nec bonus, nec justus, nè ob istam Attributorum pluralitatem indè non satìs videretur unus. Est igitur quædam etiam Divinorum Attributorum Symmetria, quorum mensura est, perfectio Deitatis. Cui si obest cujusvis particularis Attributi in nimiam infinitatem productio, ad hanc mensuram revocanda est, nè frans ulla fiat Divinæ pulchritudini <333> ac perfectioni. Tantum autem abest ut summa ac absolutissima unitas ullam perfectionem spiret, ut palàm sit eam summæ perfectioni prorsus repugnare, cùm omnia alia Attributa tollat præter seipsam. Eadémque est ratio de Identitate. Sed nolo in re tam perspicua nimiùm immorari. Ex his adunde constat si talis unitas in Deitate agnoscatur quæ augeat aut saltem non diminuat Divinam perfectionem & cum distinctione interim Hypostaseon consistat, hanc eam ipsissimam esse Divinæ Essentiæ unitatem cui meritò suffragari debet humana ratio, & hujusmodi Trinitatis descriptionem omni alii, ubi Unitas Divinitatis ejusdémve Trinitas periclitetur, esse præserendam.

[43]Quantum verò ad descriptionem Trinitatis Platonicam & Aristotelicam, utra utri præstet, post brevem collationem facilè intelligemus. Neque enim omittere possumus quin notemus quibus potissimùm consentiant.

Primùm igitur, Aristotelica sive Scaligerana Trinitatis descriptio Deum unum simplicissimum agnoscit, quod idem facit Platonica. Deum enim agnoscit Ens unum per se & non per aliud, quod est agnoscere Essentiam ejus esse simplicissimam.

Deinde, Deum intelligere seipsum non quidem per speciem sed per sui ipsius præsentiam. Quod & supponit descriptio Platonica, nempe perceptiones omnium trium Hypostaseon fieri per αὐτοπαρουσίαν τοῦ πράγματος, non per operationem excitationémve speciei. Quod tamen non fieret nisi tres essent Hypostases. Unde patet distinctionem Hypostaseon ad Divinam perfectionem spectare. Omnis vita creata concipit & percipit in se species tantum. Divina verò & increata, reales etiam Hypostases, earúmque αὐτοπαρουσίᾳ æterna omnia persentiscit.

Tertiò, Scaligerana hæc descriptio tres dissimiles Trinitatis characteres notat, primum Bonum appellans, alterum, Intellectionem, tertium, Amorem. Qua in re adeò consentit Platonicæ ut eisdem ferè appellationibus utatur, nisi quòd Intellectum vel Mentem Platonica secundum potiùs vocitet, quàm Intellectionem. Quæ vox malè hîc sonat, ac si secundum, operatio potiùs esset, quàm Hypostasis.

Quartò, Deus cùm sese intelligat, eundem esse intelligentem & eum qui intelligitur, eundem, inquit Scaliger, & æqualem; paríque ratione apud upsum statuendum est, cùm Deus amet seipsum, eundem esse amantem & eum qui amatur, eundem sanè & æqualem. Verùm quod suprà notavi de Unitate, idem hîc de Identitate & Æqualitate notandum est, talem scilicet intelligi oportere quæ Trinitatem non tollit, quam summa, quæ fingi potest, Identitas & æqualitas planè tolleret. Omnem enim Hypostaseon distinctionem & ordinem ac relationem funditùs deleret, nec solummodò Hypostaseon sed & ipsorum Attributorum Divinorum; inter quæ planè agnosci debet ordo quidam ac diversitas. Nec ulli tamen obstaculo est quo minùs singula sint infinita ac proinde æqualia. Ex hujusmodi verò ordine ac diversitate inter Hypostases, inæqualitatem concludere perinde esset, ac si quis Attributa Divina inter se committeret, nullámque eorum esse contenderet diversitatem, nè aliqua indè sequeretur inæqualitas & ex inæqualitate imperfectio aliqua in Deo. Quæ nemo non videt pura puta esse Sophismata.

Deus igitur cum se intelligit, cùm se amat, eundem esse intelligentem & eum qui intelligitur, eundem amantem & qui amatur, & planè æqualem, Platonica etiam agnoscit descriptio, sed non summam quæ fingi potest Identitatem & æqualitatem. Nam palàm est utrobique dissimiles esse Hypostaseon characteres, ordinémque necessarium.

Quod verò hîc Platonicos fingit Scaliger ψυχὴν reliquis duabus Hypostasibus longè facere inferiorem, immanis est error, ex eo ortus, quòd non satìs observaverit eos duplicem agnovisse animam, Divinam unam, alteram Mundanam, quemadmodum suprà notavi ex Plotino. Mundana illa Anima quamvìs rationalis longè profecto inferior esset, si qua esset, quàm τ'αγαθὸν & νοῦς, Mundúmque actuans μέγαν δαίμονα tantummodò se præstaret, quemadmodum loquitur Plotinus. Ἡ γὰρ ψυχὴ χωριστὴ (quæ est tertia Hypostasis) θεὸς, inquit idem Philosophus. Quæ proinde æquè æqualis est reliquis Hypostasibus, atque Amor apud Scaligerum Intellectioni & immenso summóve Bono. Quæ ea ipsa Trinitas est quam ille agnoscit ex mente Aristotelis.

Quintò denique cùm Scaliger exposcit ut Immensum hoc Bonum, Intellectio & Amor sint coæva vel potiùs coæterna, id necessariò fit in Trinitate Platonica, quemadmodum facile demonstrari potest ex suprà proposita descriptione. Nam τ'αγαθὸν immediatè ac necessariò gignit τὴν νοῦν, & ex hisce utrisque æquè necessariò promanat ἡ ψυχή.

Atque in his quinque planè consentiunt Trinitas Platonica sive Cabbalistica, & Aristotelica. Cùm verò adeò sibi caveat à voce Hypostaseos Scaliger, vereor sanè ut putaverit tres hujusmodi Hypostases ex mente Aristotelis stabiliri posse. Quæ tamen si non stabiliantur, actum est de Trinitate, quemadmodum suprà notavi. Breviter igitur, si Trinitas Aristotelica supponit tres hujusmodi Hypostases, tum per omnia ferè consentiunt Platonica Trinitas & Aristotelica; si verò non supponat, palàm est Platonicam Trinitatis descriptionem Ari <334> stotelicae esse praeferendam, quippe quæ non solùm veritati Christianæ magìs consentanea est, sed & Divini Numinis perfectionem magìs illustrat.

Nam cùm multi iíque docti viri se in anima humana quandam Divinæ Trinitatis Imaginem contemplari sibi persuasere, ponentes animam silentio & tenebris quasi clausam, hoc est, consideratam tanquam nondum actu seipsam, quidquámve aliud intelligentem pro prima Hypostasi, Intellectionem verò sui actualem pro secunda, Amorem denique sui sic intellectæ pro tertia: Hoc certè Deitatis videtur divinum prorsus privilegium, ut quod in Anima sit silentium & tenebræ, i. e. caliginosa quædam Potentialitas, in Divino Numine sit perfectissima vita plenissimáque ac purissima Lux, Deúsque Pater minimè omnium sit vallis tenebrarum, quemadmodum nimis profectò temerè pronunciavit Philosophus Teutonicus. Cúmque Anima seipsam suámve sapientiam non nisi successivè ac per partes depromere potest & per meram operationem excitationémve speciei, prima Hypostasis omniformem suam Sapientiam non solùm simul depromit, sed nec etiam tanquam Speciem operationémve omniformem sed veram Hypostasin. Hæcque altera Hypostasis per αὐτοπαρουσίαν τοῦ πράγματος suam patrísque pulchritudinem percipiens, non affectionem aliquam speciémve affectuosam sed ejusmodi Hypostasin producit cujus peculiaris character sit Amor. Estque hoc præcellentissimum Divinæ perfectionis Privilegium, ut quod in Creaturis Intellectualibus sit species, aut operatio, illic sit permanens quædam æterna ac immutabilis Hypostasis. Quod certè minùs mirari debemus cùm totus Mundus nihil aliud sit nisi conceptus Divinus extrorsum vergens sive λόγος προφορικὸς Dei.

Cùm igitur ità comparata sit Divina natura ut conceptus illius extrorsum vergentes, veræ, si velit, fiant substantiæ, recta profectò ratio nobis facilè persuadebit, cùm res omnes Mundanæ umbræ sint, si cum thesauris Divinitatis conferantur, fieri non posse quin conceptus omniformis Sapientiæ necessarius ac immanens, Amorísque pulchritudinis Divinæ in Deitate, veræ ac reales sint Hypostases æternumque firmæ ac necessariæ. Adeò ut qui tam elato cum supercilio doctrinam Triunitatis Divinæ explodunt, fastuosam quandam ignorantiam fovere meritò videri possint, nec eas veritates, quarum etiam humana Ratio capax sit, hactenùs assecuti.

Hæc horúmve haud dissimilia in hac secunda parte Enchiridii valde verisimile est me dicturum fuisse de Divini Numinis Triunitate quatenus humanis facultatibus innotescat. Quæ, tametsi haud satìs sciam an usquequaque Theologiæ Scholasticæ congruant, certissimum tamen est & sacris Oraculis abunde consentanea esse, & Symbolis quidem tum Niceno tum Athanasiano neutiquam repugnare. Nec quicquam de Divina Trinitate aut à me aut à quoquam alio scriptum tanquam verum credi velim, quod communi Ecclesiæ verè Catholicæ ac Apostolicæ Fidei quovis modo contrarietur.

Denique quantùm ad Attributa ac Providentiam Divinam, de utrisque dissero in Dialogis Divinis. Et si quid de istis additurus fuissem in secunda hac parte quod non occurrit in istis Dialogis, occasio dabitur addendi in Scholiis. Hic interim fortean opportunum erit monere, cùm sint qui putant Platonicam Triadem tria esse tantùm Divina Attributa, Bonitatem scilicet, Sapientiam & Amorem, quippe qui nullum discrimen inter tria hujusmodi Attributa ac tres Platonicorum Hypostases reperiant, manifestum esse rem multò secùs se habere ex suprà proposita harum Hypostaseon descriptione, cùm singulæ propriam suam perceptionem habeant, Modi verò & Attributa nusquam percipiant.

Ad tertiam & ultimam Enchiridii partem quod attinet; Quandoquidem satìs multa in Tractatu de Animæ Immortalitate tum de Animabus humanis tum de Geniis insuper Angelísve in tertia præsertim illius Tractatûs parte disseruerimus, nec non in libro ultimo Antidoti adversùs Atheismum, parum profectò occasionis se oblaturum fuisset quicquam porrò addendi. Si quid verò fortè occurrerit, in Scholiis dictorum Tractatuum opportunè ejus fieri potest mentio.

Finis.

[1] 1. Nullibistarum & Holenmerianorum Opinionum propositio.

[2] 2.
Quòd Cartesius Nullibistarum princeps est; & quibus præcipuè consistat ipsorum Opinionis vis.

[3] 3.
Illius Ratiorinii quo Nullibista{illeg} quid cogitation{illeg} Omne quod cogitat immateriale concludent, Sophistica {illeg}ibitas.

[4] 4.
V{illeg} methodus q{illeg} {procedi oportet in pr{illeg}ndo Materiam non posse cogita}{illeg}

[5] 5.
Quòd res omnes sunt aliquo modo extensæ, è tertii Nullibistarum Fundamenti Corollario clara demonstratio.

[6] 6.
Nullibistarum aperta confessio quod Essentia Spiritûs est ubi illius Operatio, ipsorúmque cum seipsis repugnantia.

[7] 7.
{illeg} Nullibistarum Rationes quibus Opinionem suam confirmare conantur. Quarum prima est, Quòd Anima cogitat de eis rebus quæ sunt nullibi.

[8] 8.
Altera Nullibistarum Ratio, viz. Quòd Cogitatio facillimè concipitur absque Extensione.

[9] * Lib. 3. cap. 4. sect. 3.

[10] 9.
Tertia & ultima, Quòd ipsa Mens sibi conscia est se esse nullibi,nisi à Corporis motu intertiabetur.

[11] * Cap. 2. & 3.

[12] 10.
Provocatio ad internum Mentis sensum, annon sit infinitâ quadam Extensione circundata; Nullibistarumque clangore circumstantium Tabicinum ex Insomnio suo excitatio.

[13] 11.
Explicatio Opinionis Holenmerianorum, & duarum ipsius Rationum propositio.

[14] 12.
Opinionis Holenmerianorum Examinatio.

[15] Vide Fig. 73.

[16] 13.
Primæ Holenmerianorum Rationis Censitatio.

[17] 14.
Confutatio Rationis {illeg}.

[18] 15.
Opinionum Holenmerianorum & Nullibistarum {egredia falsitas}, & ad omnes f{ori}es Philosophicos inutilitas.

[19] 1.
Qui veram Spiritûs notitiam tam difficilem ac imperscrutabilem statuunt, hoc non facere ex eo quòd sint acriori cæteris judicio, sed quòd sint ingenio magìs rudi ac plebeio.

[20] 2.
Definitio Corporis in genere, ejúsque Explicatio adeo clara, ut vel ii qui de Spiritûs obscuritate conquerantur non possint non fateri se eam perfectè intelligere.

[21] 3.
Perfecta Spiritùs Definitio, plenáque illius naturæ per omnes gradus explicatio.

[22] 4.
Quòd ex eo quòd Corporis Definitia perspicua est, Definitio Spiritus est etiam necessario perspicua.

[23] 5.
Objectiones quatuor, quæ ex perspiruitate terminorum Definitionis Spiritus ipsorum inter se repugnantiam inferant.

[24] 6.
Responsio ad primam Objectionem.

[25] 7.
Quòd præter trinas illas Dimensiones quæ omnibus rebus extensis competunt, quarta etiam admittenda est, quæ propriè competit Spiritibus.

[26] 8.
Ad secundam Objectionem Responsio, ubi fundamentalis Nullibistarum Error, viz. Quò quicquid est extensum Imaginationis Objectum est, {notatur.}

[27] 9.
Quòd Extensio quà talis non Divisibilitatem nec Impenetrabilitatem, non Indivisibilitatem nec Penetrabilitatem includit, sed ad binas utraslibet est indifferens.

[28] 10.
Quòd omne Extensum non habet Partes physicè discerpibiles, quamvìs logicè vel intellectualiter divisibiles.

[29] Posteriori secundæ Objectionis partim spondetur, {illeg} Extensi substantialis partium superabilitatem ex eo quod sunt substantialis, {illeg} independentis, infert.

[30] 12.
Partium extensæ Substantiæ independentiam mutuam duplici sensa recipi, déque ea Responsio in primo {illeg}

[31] 13.
In independentia partium secund{illeg} Responsio.

[32] 14.
Ad tertiam Objectionem Responsio, Omne a <323> tique quod est esse extensum; nec ipsos Nullibistas vel Holenmerianos ex suis Hypothesibus rationem perceptivæ Facultatis in Spiritibus reddere posse.

[33] Lib. 3. cap. 4. sect. 3.

[34] 15.
Quòd è natura generica cujuslibet Species non petenda est ulla ratio conjunctionis cum ipsa Differentiæ essentialis, cùm sit immediata.

[35] 16.
Quòd, tametsi Holenmeriani & Nullibistæ nullam rationem afferre possunt cur id quod percipit sit ὁλενμερές τι, aut sit nullibi, potiùs quàm vel simpliciter amplum vel alicubi, sunt tamen causæ satìs obviæ {cur} Spiritus extensis percipiat potiùs quàm extensa Materia.

[36] 17.
{illeg} Holenmerianos {illeg} & Nullibistas, {illeg}

[37] 18.
{illeg} Corpus.

[38] 19.
Ideam Spiritus à se descriptam non solùm rei possibilis esse Ideam, sed acta etiam ex{illeg}ntis, multis argumentis suprà esse demonstratum, ac proinde nullas Repugnantias in ea contineri.

[39] 20.
S{e}d{em}que denique Sententiam etiam communibus Adversariorum suffragiis quodammodo confirmari.

[40] 21.
Primæ hujus Partis Enchiridii Metaphysici Conclusio.

[41] De subtil. ad Cardan. Exerc. 365. sect. 3.

[42] Aristot. de Mundo.

[43] Trinitatis Platonicæ & Aristotelicæ collatio.

Cite as: Henry More, ‘Enchiridion metaphysicum’, from Opera omnia, I (1679), 307-334, https://www.cambridge-platonism.divinity.cam.ac.uk/view/texts/normalised/More1679D, accessed 2024-03-28.