skip to primary navigation skip to content
<67>

LIBER TERTIUS.

CAP. I.

De Libero Arbitrio.

1. HActenus de Beatitudinis Cognitione, Virtutísque, quæ Beatitudinis pars præcipua est, vel potiùs Summa: Sequitur Acquisitio. Qua in parte multò compendiosiùs agemus, tum quòd quæ hactenus tradita sunt non parùm faciant ad Virtutem acquirendam, tum etiam nè Opusculum hoc nostrum ultra justam Enchiridii molem excrescat. Itaque Meditationum quarundam Capita Virtutis acquisitioni inservientia recensebimus potiùs quàm tractabimus.

2. Cæterùm priusquam illuc deveniamus, necesse erit de Libero Arbitrio pauca præfari, absque quo frustrà videri potest omnis ad Virtutem adhortatio.

Cui quidem argumento affinis est celebris illa quæstio quæ aliquoties ab[1] Aristotele proponitur, fusiúsque apud Platonem tractatur in Menone, scilicet, An Virtus hominibus obveniat consuetudine, an naturâ, an Divino quodam fato, vel quod idem sonat, bonâ Divinâque quadam fortunâ. Sunt enim qui ab altera quæstionis parte valde abhorrent, ut qui autumant multùm derogaturum humanæ naturæ perfectioni, si quis Naturâ vel divino quodam Fato bonus esset, propterea quòd hoc pacto necessariò esset bonus, Liberóq; arbitrio privari videretur. * Uberiorem enim laudis segetem liberè factis deberi existimant, quàm quæ à nobis necessariò perficiuntur. Quod perinde nihi videtur, ac siquis Deum minùs adorandum censeret quòd non potest esse malus. Suppono enim eum qui divino quodam Fato vel Naturâ bonus est, tam vivido & efficaci sensu Honesti imbutum esse, ut æquè impossibile sit ipsum contra hunc sensum quicquam committere, ac hominem sanæ mentis, nec ullis oppressum calamitatibus, seipsum pugione transfigere.

3. Siqui igitur essent hujusmodi homines, omnium essent perfectissimi veríque Heroes, & tanquam ex stirpe Deorum prognati; quales ille Homeri versiculus indigitat, ----- nec eum esse putares Mortali genitore satum, at genus esse Deorum.[2] Quem quidem versum adhibet & Aristoteles in describendo eam quam ille appellat Heroicam Virtutem: Quæ cœlitùs immitti hominibus potiùs videtur quàm humanâ industriâ acquiri; quæque Vis si tota simul animo insita esset vel infusa, Virtus tamen esset nihilominus propriè dicta, juxta nostram Virtutis definitionem, qui vim definivimus, non habitum, ut qui vis est quæ exercitatione & consuetudine comparatur; quæ circumstantia ad veram Virtutis naturam nihil prorsus attinet. Modò enim insit hæc vis animabus nostris, nihil refert utrùm crebris actionibus comparata sit, an divinitùs nobis inspirata.

4. Cùm verò hæc conditio ad paucissimos pertineat, si ad ullos, non multùm præsenti difficultati insudandum est; nec tam quærendum quàm utilis foret quævis ad Virtutem Parænesis hujusmodi hominibus, qui eò vel naturâ vel Divino quodam fato necessariò ferri videntur, quà, definiendum quàm cæteris mortalibus sit necessaria; qui cùm libero suo arbitrio in utramque partem uti possint, optimis quibusque argumentis excitandi sunt & urgendi, ut eò se inclinent quò officii sensus eos vocat rectáque rerum agendarum ratio.

5. Sed & ante omnia ipsis inculcandum est, quàm præstanti penéque Divino gaudeant Privilegio, quòd, cùm cætera animalia sensus habeant ad solos corporis usus ac voluptates defixos, illi tamen libero suo freti arbitrio possint, si velint, omnia malarum cupiditatum vincula paulatim diffringere, & (cum bono Deo) in eam tandem se expedire libertatem quæ homines decet ad imaginem Dei creatos, divinæque Rationis participes.

6. Quæ quidem persuasio cùm verissima sit, maximámque vim habeat ad pertrahendos homines ad Virtutis studium, & ad ipsorum animos corroborandos contra omnes Vitiorum impetus & insultus; mala profectò eis debetur gratia qui tam sedulò navant <68> operam ut opinionem contrariam mentibus hominum ingenerent. Quod quidem strenuè & studiosè facit nostrâs Hobbius in Libello suo de Libertate & Necessitate:[3] Cujus tamen præcipua Argumenta solidè mihi videor confutâsse in Libro de Animæ Immortalitate, quò Lectorem remitto.

7. Interea loci maximopere notandum esse censeo, quòd inter cæteras causas quibus contendit voluntatem humanam necessariò vel ad fœdissima quævis flagitia determinari, etiam hanc suam de Necessitate opinionem connumerandam esse agnoscit. Quæ quidem falsissima sententia si tantam vim habet ad Vitium & turpitudinem, necesse est ut æqualem saltem habeat vera illa de Libero arbitrio opinio ad Virtutem vitæque probitatem: Adeò ut omnibus modis fovenda sit tam utilis ad bonos mores efficáxque persuasio.

8. Cujus Opinionis veritas ut clariùs innotescat, primò quid sit Liberum Arbitrium videbimus; deinde, quòd hujusmodi Principium hominibus insit, breviter demonstrabimus. Videtur autem Liberum arbitrium idem ferè innuere quod Græcorum ἀυτεξούσιον, quod idem est quod in seipso habere potestatem agendi & non agendi. Quod autem in seipso sit principium agendi, convenit cum illo quod ἑχούσιον sive Spontaneum dicitur, quódque definitur apud Andronicum,[4] οὗ ἡ ἀρχὴ ἐν τῷ ποιοηντι τασα, Quæ verò quis facit à seipso motus, eorum agendi & non agendi est dominus, non est usque adeò verum.

Potest enim quis à se solo moveri, hoc est, ab insito Virtutis principio, cùm tamen aliter agere non possit, nec aliò, propter validum & efficacem Honesti sensum, voluntatem suam deflectere. Exempli causâ, Potest quidem vir probus per ingenii corporísque vires hominem innocentem, & fortean de se bene meritum, ex insidiis adoriri & occidere: at per vividum illum Honesti sensum quo animus illius tinctus est & incoctus, nullo modo potest tam horrendum facinus perpetrare. Quòd igitur hic, quantumvìs multis præmiis & pollicitationibus invitatus, sistut τὴν νευροσπαστίαν, (i.e. membrorum per nervos attractionem,) ut loquitur Marcus Antoninus, nec se ad tam turpe facinus accingit, à se solo est; nec tamen hujus abstinentiæ ità dominus est, ut possit non abstinere.

Concedo sanè, si vellet, posse quidem tam fœdum & immane facinus committere; quòd verò non possit velle, id est quod vehementer contendo.

9. Strictius igitur quiddam est Liberum Arbitrium quàm Voluntarium vel Spontaneum, dum in se etiam complectitur hanc differentiam, nempe potestatem agendi & non agendi. Spontaneum verò simpliciter definitur, Cujus principium in ipso est cognoscente singula circa quæ est actio. Unde tam illud quod per ignorantiam, cujus ipsi causa non sumus, quàm quod per violentiam coacti facimus, rectè ἀκούσιον sive Invitum dicitur.

10. Spontaneum verò quod ità liberum est ut possimus aliter velle atque agere, illud propriè est Liberi arbitrii, quod liberam in nobis præelectionem supponit; quam Andronicus, ex mente Aristotelis, definit[5] Appetitionem deliberativam eorum quæ quæ in potestate sunt nostra. Ea enim sunt (inquit ille) quæ in deliberationem cadunt, quorum quispiam faciendi & non faciendi est dominus. Atque hæc ipsa illa sunt quæ vocat τὰ ἐφ' ἡμῖν, quæ in nostra sunt potestate.

Quæ potestas quando illa quæ turpia sunt spectat, Perfectio quædam est; quando verò quæ pulchra & honesta sunt, pessima quædam Imperfectio. Est enim ab ipsa Improbitate gradus proximus, posse deflectere Voluntatem ad actionem quamlibet turpem. Abstinere tamen nos potuisse à rebus turpibus etiam tum cùm de facto non abstinuimus, potestas est quædam perfectiva, magníque profectò momenti eam in nobismetipsis agnoscere. Quam igitur humano generi insitam esse brevissimis hisce indiciis facilè detegemus.

11. Neque enim opus est alia hîc afferre quàm quæ suprà notavimus in Capitibus de Passionum Interpretatione. Nam quòd subindè nos mordet Conscientia nostra postquam commisimus aliquid quod ante debitam deliberationem nec sine aliqua animi fluctuatione statueramus, vel ex hoc solo clarè liquet aliquando nos ità agere, ut aliter tamen & voluisse & egisse potuissemus. Quod est hoc ipsum quod dicimus Liberum arbitrium.

12. Cui consimilis prorsus est ratio de Pœnitentia. Nam quæ affectu aliquo abrepti, scientes prudentésque, contra rationem Honesti commisimus, eorum postea dicimur pœnitere, non dolere tanquam Infortunia; qualia tamen essent hujusmodi malefacta, si nunquam in nostra potestate fuisset ea effugere, sed divino quodam Fato necessariâve Causarum serie ad ea destinati semper fuissemus, vel irresistibiliter determi <69> nati. Infortuniorum verò neminem pœnitet, sed Peccatorum, quòd suâ ipsius culpâ, cùm aliter agere potuisset, commissa sint. Peccatorum autem pœnitere quæ devitare nunquam in nostra fuit potestate, perinde est ac si quis ubertim defleret improbitatem suam ac malitiam, solennémque ageret pœnitentiam, quòd non creatus sit Angelus, aut natus Princeps; quemadmodum & suprà insinuavimus.

13. Postremò, quid est quòd alios homines ob sua facta reprehendimus, aliis ignoscimus, aliorum denique miseremur, si humanum genus Libero destituatur arbitrio, nec in nostra potestate situm sit quæ turpia sunt fugere, amplecti verò quæ honesta sunt & pulchra? Nam ex æquo deberetur omnibus venia vel commiseratio, si quicquid dicuntur peccare homines, necessariò if facerent, nec aliter agere potuissent. Et quò cujusque facinus immanius esset & detestabilius, eò majori commiseratione veniâque morali dignus videretur. Quæ cùm intimis animi nostri sensibus communibúsque notionibus repugnent, necesse est agnoscere quasdam saltem actiones hominum liberas esse, id dst, ex tali principio profectas quale nos suprà ex Aristotele descripsimus, appellavimúsque Liberum arbitrium. Qua de re neminem spero dubitaturum, postquam duabus præcipuis Objectionibus satisfecerimus, quæ maximo cum strepitu contorqueri solent à fautoribus adversæ sententiæ.

SCHOLIA
In Cap. I. Sect. II.

UBeriorem enim laudis segetem liberè factis deberi existimant, &c. Et inter cæteros quidem ipse Cartesius, Princip. Philos. part. 1. Artic. 37. Summa quædam, inquit ille, in homine perfectio est quòd agat per voluntatem, hoc est, liberè; atque ità peculiari quodam modo sit author suarum actionum, & ob ipsas laudem mereatur. Non enim laudantur Automata, quòd motus omnes ad quos instituta sunt, accuratè exhibeant, quia necessariò illos sic exibent, laudatar autem eorum artifex, &c. Quæ quidem mihi nimiùm vulgaris ac plebeia videtur Philosophandi ratio, & à severa veritate longè remota & aliena. Tantum enim abest ut liberum arbitrium in homine summa illius sit perfectio, ut certè quoties res bonas spectat, pessima imperfectio meritò videatur. A bonis enim actionibus, quando requiruntur, posse quempiam abstinere, infirmitas quædam animi est morbúsque turpissimus, certúmque indicium virtutem nondum in voluntate satis altos radices egisse. Status quidem liberi arbitrii, status Animi medius dici potest, summus nequaquam. Summus enim Animi status est à se necessariò ad id quod moraliter optimum est semper determinari. Infimus, ad id duntaxat quod est Animali vitæ congruum, qualis est status brutorum. Qui verò ad summum illum statum pervenerit, omni laude carere, opinio est omnium maximè absona; quasi quod perfectius est minorem laudem mereatur quàm quod imperfectius; Perfectióve Automati non lautanda esset perinde ac ipse Artifex. Quid enim est Laus nisi perfectionis alicujus rei vel personæ præicatio? Homo igitur modo noc constanti ac immutabili bonus, ut perfectum Automaton, laudandus est; Deus verò potiori jure, qui sic eum constituerit, ut peritissimus Artifex. Vide Sect. 10.

CAP. II.
Objectiones duæ præcipuæ contra Liberum Arbitrium proponuntur, & diluuntur.

1. PRima Objectio petitur à Præscientia Divina, quam omnem Contingentiam, ac proinde Voluntatis humanæ Libertatem, tollere contendunt. Altera à natura Boni etiam apparentis; quòd quoties vel quamdiu quid bonum vel optimum alicui videtur in datis circumstantiis, necessariò voluntatem ejus determinet ad illud amplectendum, quia nulla subest ratio vel causa quæ eum avocet, vel actum ejus suspendat. Cùm enim ità comparata sit Voluntas humana, ut pro rerum momentis aliò atque aliò deflecti possit; impossibile videtur ut eò non inclinet quò eam momentum aliquod impellit, cùm in altera lance nihil sit quod contrà ponderet. Quod si sit, majus tamen quod apparet bonum semper præponderabit. Nec ulla ratio reddi potest cur quis minori bono moveretur magìs quàm nullo: Nam si minus majori in rationis lance præ <70> ponderat, nihil est quo præponderat, nihilóque ratio nostra & electio movetur; quo tamen nihil potest esse absurdius.

Voluntas igitur semper propendet ad majus bonum apparens, ac proinde necessariò ad unum determinatur. Unde planè efficitur nullum inesse nobis Liberum arbitrium, neque nos aliter unquam potuisse quàm egimus.

2. Cæterùm quod ad primam Objectionem attinet, non est difficilis responsio. Non possumus enim non concipere Divinam Præscientiam Scientiam quandam esse usquequaque perfectam, nec errare posse circa Objectum de quo pronunciat, sed semper pronunciare utì res est, de re contingenti quòd sit contingens, de necessaria quod necessaria sit Unde ea quæ contingentia sunt, & à libero profecta Principio, ità esse etiam Divino suffragio comprobantur. Neque enim coercere debemus Divinam Omniscientiam intra angustiores limites quàm Omnipotentia illius clauditur, quam posse quicquid contradictionem non implicat omnes uno ore confitentur.

Ut breviter igitur hanc difficultatem expediamus; Effectorum contingentium vel à libero principio profectorum Præscientia aut contradictionem implicat, aut non. Si contradictionem implicat, hujusmodi effecta non sunt Divinæ Omniscientiæ Objecta, nec proinde ab ipsa determinantur, rectéve determinari censentur. Si non implicat contradictionem, ipso facto agnoscimus Præscientiam Divinam & Liberum arbitrium minimè esse ἀσύστατα, sed utraque simul commodè consistere posse. * Utrocunque igitur modo, efficitur nullum argumentum solidum à Præscientia Divina deduci posse contra humanæ Voluntatis Libertatem.

3. Alterius difficultatis sensus totus ferè resolvitur in proverbialem illum versiculum, Nemo est lubens malus, aut beatus invitus;[6] vel in dictum illud Socraticum, Omnis improbus ignorat. Quasi nihil decesset Voluntati humanæ ad Bonum amplectendum præter ipsius cognitionem, itáque illa comparata esset, ut Bonum cognitum nullo pacto repudiare posset. Quod quidem si verum esset, non tam esset opus hortationibus ad amorem Virtutis quàm ad Sapientiæ studium; nec humani Arbitrii libertas tam quærenda vel statuenda in præelectione quàm in deliberationibus & consiliis, quæ ità semper regi debent, ut nihil concludatur quod præstantissimo omnium Fini repugnet.

4. Quamobrem, cùm tam confusè animo nostro obversetur Idea summi Finis, qui Beatitudo dicitur, maturè & ante omnia unumquemque inquirere oportet in quibus potissimùm hæc Beatitudo consistat, omnésque animi nervos eò intendere. Quod an sit in omnium potestate positum, ardua & difficilis est quæstio.

Videntur enim plerique mortales non dissimiles hominum ex morbo aliquo decumbentium, qui se nesciunt curare, quíque debent ab iis qui sani sunt visitari, rectáque consilia ab ipsis medelásque accipere. Ipsi verò à seipsis parùm posse discere videntur, nec, cùm toti occupati sint & occæcati falso apparentium bonorum lumine, ad verum illud ultimúmque Bonum oculorum aciem dirigere, aut ullo modo perspicere qui sit excellentissimus ille summúsque humanæ vitæ scopus.[7] Omnes enim appetunt Bonum apparens, neque propriæ imaginationis sunt domini; sed qualis quisque est, tale sibi summum effingit Bonum.

5. Hanc Objectionem proponit quidem Aristoteles Ethic. lib. 3. sed non aliter solvit quàm concedendo, aliquando in eorum qui nunc cæcutiunt fuisse potestate quid verum sit Bonum perspicere, & non minùs spontè homines malos esse quàm bonos: sed directè Objectioni non satisfacit. Quanquam sanè placere sibi videtur ornatiùs solito & copiosiùs eam proponendo ad hunc modum: Quòd nemo scilicet sibi causa est faciendi mala, sed propter finis ignorantiam ista agit, sperans per ea sibi fore quod Optimum est. Finis verò appetitio non cadit in electionem; sed ità nasci quempiam oportet taquam visum habentem, quo rectè judicabit, illúdque quod revera bonum est eliget. Et cui hoc à nativitate feliciter contigit, probè ingeniatus est, sive bene à natura comparatus. Nam maximum pulcherrimúmque, & quod nascitur, nec ab alio quopiam accipi addiscíve potest, possidebit Bonum. Atque bene ac feliciter sic gigni, perfecta veráque est Bonitas ingenii.

6. Cùm verò ἐυφυία hæc, sive bona ac benigna indoles. Virtutis sensùsq; rerum optimarum capax, omnem industriam nostram antecedit, (utpote quæ Naturæ donum est, non humanæ curæ ac diligentiæ præmium,) si quis hâc destituatur, manifestum est vera Virtutis officia in illius potestate non esse, nec eum, nisi Deus quasi è Machina superveniens ipsum sanatum iverit, vel saluberrimis ominum monitis & consiliis, absque vi ac verberibus, parare posse. An verò aliqui hâc ἐυφυίᾳ omni ex parte destituantur, quóve id fiat fato, tam ardua est & perplexa quæstio, ut declinare eam prorsus mal <71> lem, quàm in tam profundum Providentiæ Arcanum meipsum induere atque immergere.

7. Quod ad eos verò attinet quibus inest aliquod hujus veri summíque Boni præsagium, videtur in eorum potestate situm esse, utrùm velint pleniorem clariorémque illius notitiam sibi comparare, an paulatim eam sinere extingui. Quod si fecerint, etiam spontè vel pessimi eo sensu aliquando dici poterunt, quo ægrotus ex intemperantia spontèe febricitare. Antequam enim ægrotaret, in illius erat potestate sanitatem custodire. Cùm verò semel amiserit per vitæ incontinentiam, non est in illius potestate sanitatem recuperare. Quemadmodum lapidem quispiam potest in fundum maris projicere; quando autem projecit, non potest rursus resumere. Nihilominus tamen spontè projecit lapidem: In ejus enim erat potestate projicere, vel retinere: quemadmodum rectè nos docet ex Aristotele peritissimus illius Paraphrastes.[8]

8. Quibus verò extinctus est omnis sensus honesta discriminans & turpia, soláque apud ipsos viget animalis vita, quâ sibi suísque commodis quo jure quâve injuriâ semper consulunt, necc nisi unius generis bona, ea utique quæ ad animalem vitam referuntur, sapere nôrunt, vel, si fortè alia sapiunt, sibi solis tamen sapiunt, séque ipsos quærunt in omnibus; in hisce concedo Voluntatem ad majus quod apparet bonum semper determinari, * nec majori eos gaudere libertate quàm ipsa Bruta, quorum appetitus ad majus bonum necessariò defigitur, cùm unicum ipsis insit agendi Principium, & unius generis Objectum eis obversetur. In quo solo casu vim habet secunda Objectio.

9. Cæterùm cùm hominibus plerisque omnibus duplex insit Principium, Divinum unum, alterum Animale; cúmque Divini illius Principii dictamen semper sit illud quod absolutè & simpliciter optimum est, quódque vera Virtus semper sibi proponit in singulis actionibus & deliberationibus, utpote quod æternæ illi & immutabili Rationis Legi Deo nobísque communi consonum est, quemadmodum suprà clarè nos edocuit Cicero; è contrà verò, Animale Principium nihil homini suggerat nisi quod sibi ipsi bonum, jucundum vel utile sit, hoc est, propriæ personæ gratum acceptúmque, utcunque interim violetur communis illa Lex & universa rerum Ratio: ex horum duorum Principiorum oppositione & conflictu facilè intelligitur Liberi nostri arbitrii natura atque conditio.

10. Hoc enim inseipsis experiri possunt omnes ferè mortales, quòd aliquando etiam tum cùm satìs clarè perspiciunt quid absolutè & simpliciter melius esset, quidque diviniori illi Legi magìs consonum, eò tamen voluntatem suam non inclinant, nec eas vires, quarum tamen ipsi sibi conscii sunt, exserunt ad prosequendum tam pulchrum debitúmque Objectum, sed eò ferri se sinunt quò propria utilitas corporísve voluptas ipsos avocat. Cùm tamen interea ipsi sibi satìs intimè conscii sint, in eorum potestate esse situm στῆσαι τῆν νευροσπαστίαν, externósque hosce corporis motus coercere, & abstinere se ab istiusmodi actionibus, sine quibus hujusmodi turpis aut voluptatis aut lucri fructus carpi non potest.

11. Sed & dum bellas huic ignaviæ causas prætexunt, spem utique veniæ ob Divinam benignitatem, & opportunitatem in posterum emendandi suos mores; dúmque illud differunt in aliud tempus, quod & se posse & debere facere in præsens ipsi sibi sunt conscii, sed malunt experirir illa gaudia quæ in explendis cupiditatibus sibi præsagiunt; ex istis, inquam, omnibus aliter se agere posse planè agnoscunt, & humani Arbitrii libertatem palàm profitentur.

12. Ex his igitur manifestum est, quòd nihil sit necesse ut VOluntas humana semper feratur ad majus, hoc est, excellentius, Bonum. Potest enim pro libero suo arbitrio illud deserere quod absolutè melius est, & adjungere se illi quod animali vitæ gratius est & jucundius; aut pati seipsam eò ferri, dum non exserit eas vires quarum ipsa sibi est conscia.

13. Quòd si nulla alia nobis inesset vita vel lex quàm illa quâ quod nobis ipsis, quà nobis, bonum est sapimus & quærimus, non quod absolutè & simpliciter bonum, (quod divinum quiddam est, & æternæ Menti, Universi hujus conditrici & conservatrici, consonum & cognatum;) ingenuè fateor quòd perdifficilis foret provincia probare ullum in nobis esse Liberum arbitrium, aut Voluntatem nostram ad unum aliquod quod nobis optimum videtur in singulis deliberationibus necessario non determinari.

14. Sed ut nihil dissimulem, tam clarè nihi constat Diviniorem illam Legem nobis inesse quàm Animalem, rectámque Rationem illam Legem esse quá nihil hominibus à Deo immortali datum est aut dari potest perfectius aut divinius, quâ monemur & obligamur propria commoda bono publico semper posthabere, nec privatam cujusq; utilitatem aut voluptatem mensuram facere humanarum actionum. Qui verò sacrosanctâ hâc Lege jure se exsolutum putat, audacter enuncio, nullum animal per totam rerum <72> universitatem isthoc homine reperiri posse turpius, vilius vel abjectius; nec quenquam esse qui magìs haberi mereatur humani generis communis pestis & opprobrium.

15. Atque hæc de Libero Arbitrio quâ potuimus brevitate ac perspicuitate. Præcipua Hobbii Sophismata quod attinet,[9] abundè ea refutavimus in Tractatu de Animæ immortalitate, quò Lectorem iterum remitto, & ad Theoremata interim Virtutis acquisitioni inservientia propero.

SCHOLIA
In Cap. II. Sect. 2.

UTrocunque igitur modo efficitur, nullum argumentum solidum à Præscientia Divina deduci posse contra humanæ voluntatis libertatem. Id quod à Lectore maximopere observari volo tanquam scopum adæquatum solutionis quam propositæ difficultati attulimus. Neque enim in animo mihi erat hominum curiositati inservire, ostendendo, quî fieri possit ut certa Dei præscientia cum incerta rerum contingentia consistat, (quam difficilem quidem provinciam Ingeniis relinquo magis subtilibus & importunis) sed id duntaxat ad quod ingenii mei tenuitas certò penetraverat de Divina Præscientia in medium proserre. Certissimum autem est Effectorum contingentium Præscientiam aut contradictionem implicare aut non, ac perinde certum, si implicetur contradictio, ea nullo pacto esse posse Divinæ Præscientiæ Objecta, non certè magìs quàm impossibilia, Divinæ Omnipotentiæ. Et è contrà si nulla subsit contradictio, liberam hominum voluntatem ullo indè modo constringi posse aut impediri, palàm est esse impossibile. Atque hoc nihi sufficere videbatur ad solvendum hunc nodum ex certitudine veritatis Disjunctionis in hoc Dilemmate, cùm de partibus utra verior esset, nihil attineret esse solicitum; satísque scio quanto cum periculo alii in hoc argumento versati sint, & quàm latas aperuerint fenestras ad omnem nequitiam ac improbitatem. Quod datâ operâ factum haud credo, sed per imprudentiam, & quòd curiositati plus indulgerent quàm utilitati Lectorum. Equidem Scholastici de immutabili omniscientia immediatóque Dei concursu tam perversè ac præposterè philosophati sunt, ut Fato plus quàm Stoico effræníque Libertinismo nimis amplam præbuisse ansam meritò censeantur. Sed nolo me in hos dumos veprésque induere.

Sect. 8. Nec majori eos gaudere libertate quàm ipsa bruta, quorum appetitus ad majus bonum necessario defigitur, &c. Hoc indè factum assero, quòd unicum utrislibet agendi insit principium, & unius tantùm generis objectum ipsis obversetur. Sic utique in eis rem omninò habere hæc paritas planè arguit. Qui verò fingunt se præeligendi libertatem, liberúmve arbitrium exercere in rebus ad Moralitatem minimè spectantibus, & in quibus nulla habeatur ratio turpis aut honesti, equidem deceptos credo ex eo quòd Spontaneitatem cum Morali libertate confundunt. Neque enim si quid spontaneum sit, continuò sequitur esse liberum. Actiones enim spontaneæ, quæ liberas imitentur, possunt tamen aut à corporis Mechanismo aut ab Animæ Plastica, pro re nata necessariò proficisci, quanquam modum insinuationis in Perceptivam ac voluntatem haud satìs distinctè deprehendamus.

CAP. III.
Theoremata acquirendis Virtutibus in genere inservientia.

1. THeoremata Præceptáve quæ Virtutis acquisitioni inserviunt Generalia sunt, vel Specialia. Generalia ad hæc tria Capita reducuntur. Evincendum enim est primò, Quòd debemus operam navare Virtuti acquirendæ deinde, Quòd in nostra potestate est Virtutem acquirere; Tertiò, denique, addemus Monita quædam sive Præcepta, eáque pauca sanè, sed quæ efficacissima putamus ad Virtutem acquirendam.

2. Quòd debemus operam dare Virtuti, Vitiáque fugere, ex propriæ Conscientiæ sensu nobis clarè innotescit. Sed etiam ex Rationis lege, quam nobis indidit Deus, manifestum est nos ad Virtutis officia obligari. Est enim ille qui in nobis Intellectus est sive recta Ratio superius quiddam, & cui reliquæ omnes Facultates naturali jure tenentur obtemperare. Virtutis autem Lex rectæque Rationis prorsus est eadem. Virtus <73> enim in singulis actionibus nihil quærit nisi quod simpliciter optimum est, hoc {illeg} Rationi consonum, ut suprà docuimus. Cùm vero hæc sive Virtutis {illeg}tionibus Lex non sit quiddam positivum vel arbitrarium, sed æternæ & {illeg}turæ, necesse est ut ad obtemperandum institutis illius ac præceptis {illeg}cabili nexu devinciamur.

3. Præterea, Ex communi lege Naturæ omnia tenentur quæ sua sunt agere, hoc est, quæ propriæ naturæ sunt consona. Homines igitur humanam vitam degere oportet, non belluimam: Cùm tamen vita hominis belluina prorsus esset, si Virtutus fructi {illeg}ret rectæque Rationis.

Quicquid infra Virtutem in nobis est rectámque Rationem, id non est nos ipsi, sed bellua quædam nobis addita, (τὸ λεοντῶδες καὶ θηριῶδες, ut loquitur Plotinus,) quam nos subjugare debemus, veróque homini obsequentem reddere. Nos solummodo id sumus quod in nobis optimum est, quóque reliquis animalibus præstamus. Nam is unusquisque est, inquit Andronicus Rodius,[10] quod in ipso principalissimum est atque optimum; & qui secundùm hoc vivit, rectè dicitur sibi ipsi vivere, suámque quàm maximè propriam vitam. Valde autem absurdum esse paulò antè ait, si quis non suam, sed alicujus alterius, sibi vitam eligeret: Hoc δεινῶς ἂτοπον, immane quiddam atque horrendum, esse rectè contendit. Hoc tamen faciunt illi qui, rejectâ Virtute, indulgent cupiditatibus. Nam pro sua vita, hoc est, humana, planè sibi eligunt belluinam.

4. Porrò, Si debemus nobismetipsis prospicere nostrísque commodis, & maturè cavere nè in maxima incidamus incommoda ac infortunia, debemus certè Virtutem colere atque amplecti, sine qua nec à præsentis vitæ calamitatibus nec ab horrendis illis Inferorum pœnis (quas non solùm Religio, sed & ipsa Philosophia apud Platonem aliósque, comminatur) unquam securi esse possumus.

5. Postremò, Tametsi non videremur ex officio teneri ad optimè nobismetipsis consulendum, quia volenti (quod aiunt) non fit injuria; tamen cùm non temere nati simus, sed à Deo Optimo Maximo facti vel creati, debemus proculdubio creationis jure ipsi subjici, eáque facere quæ ille nobis præcipit per Divinam Legem.

Est autem illa Divina Lex æterna & immutabilis Ratio, quæ cum Recta una semper est atque eadem, ut Circuli figura vel Trianguli. Hanc nobis indidit Deus, Animæque præfecit ὤσπερ τινὰ ἔνοικον Θεὸν, tanquam domesticum quendam Deum, ut loquitur Hierocles; tanquam Vicarium Legislatorem & Judicem, ex cujus præscipto omnia nobis sunt agenda, cùm ea nihil aliud sit nisi Divinæ voluntatis Transcriptum; cujus Summa est, ut foveantur Virtutes, Vitia verò Animabus nostris omni cum studio exstirpentur.

6. Quod id ipsum est quod etiam testatur Hierocles:[11] Quòd Deus, Legislator simul exsistens & Judex, bona quidem statuit, mala verò è medio tollenda decernit. Et paulò pòst; Solus verò ille Legis scopus est qui Deum deceret nobísque esset utilis, amputare scilicet omne vitium, animámque improbitate suâ lapsam omnimodis justitiæ castigationibus purgare, & in recordationem revocare rectæ Rationis. Itaque cùm interna hæc rectæ Rationis lex tam potentem etiam extra nos respiciat Judicem & Legislatorem, cui etiam Creationis jure subjicimur, nobis non licet esse miseris, sed inviolabili Lege obligamur ad Virtutem verámque Felicitatem aspirare.

7. Quòd verò non solum ad Virtutem aspirare debemus, sed quòd possumus etiam illam assequi, ex suprà-demonstratis manifestum est; nempe ex eo, quod libero pollemus Arbitrio, propriáque testatur Conscientia, ubi in re qualibet perperàm egimus, nos aliter egisse potuisse. Quam quidem Facultatem mirum in modum augere possemus & corroborare, si exercere nos vellemus in absintendo à rebus etiam adiaphoris, si quando persentiscimus eas nobis nimiopere placere; vel cùm nobis ingratæ sunt, si vel eo nomine eas acceptare vellemus, illísque obfirmato animo nos assuefacere.

videtur enim planè in nostra potestate positum esse externum hoc Neurospaston movere ac sistere prout volumus; quanquam in primos illos & interiores motus, quos τάς πρώτας κατὰ φύσιν ὁρμὰς (primos naturæ impetus) veteres Philosophi appellârunt, tam absolutum imperium non habemus. Imò verò facilè nobis obrepunt variæ cupiditates & aversationes; sed penès nosmetipsos est vel subducere nos ab Objectis quæ nimis placent, vel nos admovere eis quibus minùs oblectamur.

Quod si constanter fecerimus in rebus indifferentibus, quatenus per sanitatem corporis licebit morúmque civilitatem, Liberi nostri Arbitrii vires mirandum, quid dixi, in modum augebimus, & nosmetipsos tandem in perfectam vindicabimus libertatem. Nam nisi morem geramus Cupiditatibus & Aversationibus, languescent tandem faciléque Rationi obsequentur.

<74>

8. Sed & aliâ ratione evinci potest penès nosmetipsos esse in viros probos tandem evadere, verâque Virtute præditos. Nam in nostra planè potestate situm est sinceros esse: Quippe quòd per Sinceritatem nihil hîc aliud intelligo, nisi constans propositum ea omnia faciendi quæ sunt in nostra potestate, ad veram Virtutem acquirendam. Nos autem ea omnia facere no posse quæ tamen facere in nostra potestate est, enormis quædam est repugnantia & contradictio. Itaque manifestum est, in nostra potestate esse nos esse sinceros.

9. Quum primùm verò quis simplex & sincerus evaserit, intelligat se speciali quadam Providentiâ cinctum esse ac munitum, Deúmque in singuis ejus conatibus præstò esse adjutorem & fautorem, ut Hercules aurigæ, in fabula, admoventi humeros rotæ Est enim universa Natura Deo plena bonísque Geniis, qui idonea quærunt Objecta in quæ amatorium oculum defigant, quæque mirifico suo ministerio sublevent, & (quemadmodum decet fideles illibatæ Simplicitatis Satellites) assiduis suis officiis animam sinceram omnibus hujus mundi laqueis & illecebris expediant, extráque sordes cœnúmque hujus vitæ in purum tandem tutúmque statum translocent: Leves autem & incertos animos prætereunt, ut periti Artifices materiam ineptam & fatiscentem.

Neque enim solùm verum est illud Hieroclis de Substantiis, sed & de Qualitatibus:[12] Commensurabilis enim est Essentiis Universi etiam Providentiæ Lex. Quòd si in universum accipiendum sit quod idem paulò antè scribit, nempe, Quòd Justitia atque Ordo has rationes res nostras administrandi Diis qui nos antecedunt immortalibus statuit, ea utique machinari circa nos quæ nostram in his terris improbitatem minuant, quæque possint ad ipsos nos rursus revocare; soliciti enim sunt de nobis tanquam de suis lapsis consanguineis: quantò certiores esse possumus, quòd simplicibus & sinceris animabus specialiorem in modum opitulantur tum Deus tum immortales Genii? Quæ autem Vitiorum moles tantæ Potetentiæ diu resistere potest, quin diruatur funditus & in vagum pulverem dispergatur?

10. Quibus omnibus insuper addas, etiam interioribus quibusdam modis nobiscum agere Deum. Nam simulatque didicerimus sapere quæ Virtutis sunt, Divinóque gaudere sensu, nobis intus se adjungit vis quædam humanâ major: Et quemadmodum illi qui vitæ animali se totos dedunt absorbentur quasi à Spiritu Naturæ, & cæco quodam impetu ad furiosa quævis fœdáque facinora subindè abripiuntur, & hâc turpi servitute captivantur vel invit, fatalibúsque quasi quibusdam catenis detinentur; ità qui simplici & sincero affectu ad Virtutem anhelant attolluntur protinus, suffulciuntur & corroborantur, à Spiritu illo Intellectuali qui omnia complet, (quod Marcus Antoninus vocat τὸ πάντα περιέχον νοερὸν,) cúmque illo arctissimis amoris vinculis conjunguntir. Unde facillimo negotio ad omne Virtutis opus feruntur, tanquam Divino numine afflati & correpti, ut loquitur Plato.

11. Atque hoc illud ipsum est quod suprà monuimus ex Antonino; Non solùm utique cum ambiente aëre conspirare nos debere, sed ab Intellectuali illa vi quæ omnia complectitur in consensum rapi.[13] Neque enim minùs hæc Intellectualis vis per omnia perfunditur & pervagatur ei qui novit attrahere, quàm ista Aerea illi qui potest respirare. Neque quicquam nobis deest quo hanc vim attrahamus, præter sincerum hunc affectum quo quæ sunt Virtutis sapimus. Hoc enim ipso cum Deo conjungimur, quandoquidem Virtus rerum omnium est divinissima, nósque Deo similes efficit, ut rectè etiam monet Hierocles:[14] Sensus enim Entheus sufficienter stabilitus connectit nos cum Deo: Necesse enim est ut simile feratur ad simile.

Quid igitur est quod præstare non valeamus in Virtutis officiis tam potenti uniti Principio? Aut quomodo de Deo ejúsve Providentia dubitare possimus, dum ipsius vitam & ἐνέργειαν tam efficaciter in nobismetipsis operantem experimur? Neque enim nostra illa vita est, sed Dei, dum nobismetipsis exuti, hoc est, affectibus animalibus, ad id solùm quod simpliciter bonum est, quod solius Dei est, (qui ex æquo totius Universi utilitati consulit,) constanter contendimus & anhelamus.

Non est igitur diffidendum quin ad perfectam tandem perveniamus Virtutem tam potenti Principio & Auxilio freti.

12. Sunt autem (quod ultimo loco occurrit) certi quidam modi ac rationes quibus faciliùs ad hunc scopum pertingere possimus; ut, Si seriò & frequenter de hujus caduci Corporis morte meditari velimus, déque Animæ nostræ Immortalitate. Permagnam enim vim habet ad extinguendas omnes cupiditates quæ in hoc mortale corpus terminantur, seriò considerare, brevi fore quòd corporea hæc atque visibilis personalitas in vagas disjicienda sit atomos, omniáque illa quæ ad hanc compagem pertinent in æternum relinquenda, ut Divitiæ, Honores, Corporísque voluptates: Ac proinde, consultius esse maturè nos ablactare à rebus omnibus caducis, & paulatim nosmetipsos dis <75> suere & divellere à consensu & societate terrenæ hujus carnis; & purioribus divinioribúsque voluptatibus & operationibus, quæ ab illa non pendent, Animam nostram assuefacere. Quæ quidem Summa est Philosophiæ Platonis, quam ille propterea olim definivit Meditationem mortis.

[15]13. Nec morbus est sic per sapientiam mori, prout perperàm alicubi subinsinuat Plinius, sed perfectissima Sapientia. Ille enim verè sapit qui prospicit in longitudinem, nec præsentes voluptates infinitâ malorum serie occupari finit & opprimi. Unde omnibus nervis incumbendum est Virtuti, quæ sola, ut ipsa Anima, immortalis est, propriúsque illius ornatus & perfectio. Cujus etiam tanta est cum ipsa Animæ immortalitate cognatio, ut sensus quidam ac præceptio Immrtalitatis simul cum ipsa Virtute Animæ nostræ, ut plurimùm, ingeneretur.

14. Secundò, Cogitandum est quàm ineffabilis perfectéque Animam implens in Virtute sit voluptas. Nam cùm Animæ lapsus sit à Virtutis statu in Vitium; necesse est ut cùm ad Virtutem revocetur, ex hac restitutione mirabiles percipiat voluptates; quandoquidem Philosophi ipsam Voluptatem definiunt restitutionem ad statum naturalem.

Status autem naturalissimus illius quod rationis particeps est proculdubio est Virtus, cùm ea nihil sit aliud quàm constans quædam & perpetua propensio ac promptitudo ad obsequendum rectæ Rationi.

Quibus addas quod occurrit apud Aristotelem, hanc voluptatem nobis esse propriam, ac proinde optimam & jucundissimam.[16] [17] Quod enim maximè proprium est unuiscujusque naturæ, hoc præstantissimum est unicuique & jucundissimum. Est autem homini propria recta Ratio; ac proinde voluptatem illam quæ ex constanti hujus obsequio oritur præstantissimam pariter ac jucundissimam esse necesse est.

15. Neque hoc solùm, sed superaddendum est tertio loco, hanc Virtutis vitam ac voluptatem omnium rerum esse divinissimam, ità ut nesciat planè Anima quid ultrà quærat quando huc pervenit, nisi aliquid augurari velit ipsâ Divinitate perfectius aut beatius. Creatura ipse Deus esse non potest; quatenus autem potest, per Virtutem sit, quæ Dei vita Divináque quædam natura meritò est habenda. Neque enim Creatura quatenus animal est, sed quatenus Dei imago est, prosequi potest id quod simpliciter optimum est, non quod sibi suóque appetitui gratissimum.

Rectissimè igitur super hac re pariter atque expositissimè philosophatur Hierocles, dum vitam voluptatémque quæ ex Virtute est Divinam prorsus agnoscit, concludítque;[18] Cùm igitur vita quæ est secundùm Virtutem, Divinam gerens similitudinem, revera Divina sit, quæ verò in Vitio sita est, Belluina & Athea; * manifestum est quòd viri probi voluptas lætitiam imitetur Divinam, mentem Deúmque comitans, quód viri probi voluptas lætitiam imitetur Divinam, mentem Deúmque comitans, quódque improbi quæ dicitur voluptas motioni belluinæ ac stupidæ sit similis.

16. Quò spectat etiam illud apud eundem quod de Ratione ait, quæ Virtutis norma est:[19] Rectæ verò Rationi obsequi & Deo idem est. Nam Rationale genus propriæ illuminationis sufficienter Particeps ea vult quæ Lex statuit Divina: Animáque secundùm Deum disposita ejusdem sententiæ est cum Deo, & ad Divinum Numen Luménque spectans facit quæ in datis circumstantiis ipse faceret Deus.

17. Multa hujusmodi occurrunt apud Scriptores antiquos, præcipuè verò apud Marcum Antoninum Marcúmque Ciceronem, quemadmodum abunde constat ex eis quæ suprà citavimus. Addam duntaxat breviusculum illud è primo de Legibus: Virtus eadem in homine ac Deo est. Quod cùm ità sit, quæ tandem potest esse inter eos propior certiórve cognatio? Ad Virtutis verò vitæque Divinæ voluptatem refertur quod alibi habet de præcepta cuique à Deo Delphico suiipsius, hoc est, animæ suæ, cognitione;[20] ut ipsa scilicet mens se vitiis exutam cognoscat, conjunctámque cum Divina monte se sentiat, ex quo insatiabili gaudio compleatur.

18. Verùm nihil necesse est veterum suffragiis tam cumulatim ornare vel confirmare sententiam quæ (quod sæpius inculcavi) ex ipsa natura vel definitione Virtutis satìs manifesta est. Nam quod simpliciter est optimum proseque, non quod animali naturæ gratissimum, Divinum quiddam est, supráque animalem naturam collocatum. Quamobrem secundùm hoc Principium vivere, quod non solùm est præstantissimum & Divinissimum eorum quæ in nobis sunt, sed re verâ Divinissimum quiddam, ac proinde perfectissimum quod in naturam nostram cadere potest, suprema illa Voluptas meritò censeri debet, summúmve Bonum ac Finis ultimus in quo animam oportet tanquam in summa sua perfectione ac felicitate acquiescere.

19. Atq; hæc sunt quæ accendere animos nostros debent atq; inflammare ad studium Virtutis. Supersunt paucula quibus nosmetipsos in virtutis studio durigamus. Quorum primum est Μὴ ἐκθόρνειδες. Μὴ ἀφαρτασθῆναι. Prius Marci Antonini, posterius Epi <76> cteti, monitum est. Utraque verò præcipiunt, Ad nullam opus temerè & inconsultò exsilire vel rapi nos oportere.

20. Alterum est, Nunquam committere quicquam contra propriam Conscientiam, sed eam in minimis juxtà ac maximis integram & intemeratam conservare, constantérque observare præstantissimum illud Epicteti præceptum,[21] Quicquid videtur optimum, id Lex esto tibi inviolabilis. Qui enim semel didicit majus bonum minori (etiam salvâ Conscientiâ) posthabere, verendum est nè tandem discat minus illud quod reliquum est bonum pari ratione abjicere, seque totum cœno ac sordibus polluere. Nam pars boni quam priùs abjeceret æquè bonum erat ac reliquum illud quod mox est abjecturus. Opera igitur diligenter adhibenda est ut ab omni abhorreamus turpitudine. Nam præsens peccatum viam sternit futuro, singuláque nostra Admissa quasi tot annuli sunt ferreæ illius vel adamantinæ Catenæ, quâ tandem inextricabili Nequitiæ æternísq; tenebris innodabimur.

21. Tertium est, Ut in singulis quæ nobis occurrunt objectis exercitium Virtutis quæramus. Quicquid enim fit, rectè fieri potest vel perperàm, decorè vel indecorè, justè vel injustè, cum ratione & modo, vel extra rationem modúmque. Semper igitur invigilandum est ac diligenter dispiciendum, quomodo in unaquaque re id agamus quod maximè deceat.

22. Quartum est, Ardentissimis precibus apud Deum contendere, ut sufficientes nobis vires infundere dignetur ad Virtutis perfectionem assequendam. Neminem enim mortalem pudere oportet tam divinum donum ab eo petere & accipere à quo & exsistentiam suam accepit. Imò verò audacter affirmare possim, eum qui sine sinceris ad Deum precationibus Virtutem sectatur nunquam illam posse assequi, sed evanidam duntaxat aliquam illius umbram & inane imitamentum.[22] Nemo vir magnus sine aliquo afflatu divino unquam fuit, inquit Cicero. Nihil autem verâ vivâque Virtute majus aut excellentius est, quam propterea sine Deo adipisci prorsus est impossibile.

23. Neque quisquam mirari debet quòd Preces Morali Philosophiæ adjungo, qui & Pietatem tanquam genuinam illius partem ipsi suprà adjunxi. Sed & Philosophi ipsi eas olim illi adjunxerunt, Epictetus, Plato, Antoninus, aliíque; præter cæteros verò Hierocles hisce ferè verbis:[23] Neque enim oportet solummodo promptè aggredi quæ pulchra sunt, tanquam si penès nos esset successus absque Divino auxilio; neque nudis petitionibus contentos esse, nihil ferentes ad acquisitionem eorum quæ petuntur. Sie enim vel Virtutem atheam, si fas sit ità loqui, reddemus, vel petitionem inefficacem. Quorum primum, Atheum cùm sit, ipsam Virtutis tollit essentiam; alterum verò, quæ est ignavia, precum enervat efficaciam.

Sed forsam & alia quædam superadjicere non abs re erit: ut illud Socratis apud Xenophontem,[24] Conari cum bonis Diis unumquodque opus incipere; nec non illud Ciceronis, A Diis immortalibus nobis agendi capienda sunt primordia; etiam Platonis illud in Timæo, Ad quamcunque rem nos accingimus, sive magnam, sive parvam, oportet primo in loco invocare Deum; postremóque egregium illud Epicteti de compescendorum affectuum studio,[25] Certamen quidem magnum est, opúsque planè Divinum. Dei igitur memineris, eum invoca opitulatorem & auxiliatorem, quemadmodum Nautæ Dioscuros cùm in tempestate navigant. Quæ enim major tempestas quàm quæ oritur ex imaginationibus violentis, ipsámque Rationem elidentibus? Quo nihil dici potest ad rem nostram accommodatius.

Preces igitur fervidæ quibus Virtutis fontem agnoscimus, laboribus nostris ac conatibus per quos ad Virtutem aspiramus, etiam ex Philosophorum sententia semper sunt adjungendæ.

24. Preces autem illæ hîc non maximè valent quæ exteriori quodam modo atque oratorio prolixiùs effunduntur, sed breviusculæ illæ ab intimo animo, meditationum vi ac pondere perculso, quæ crebrò emittuntur, quásque ab imis præcordiis profunda comitantur suspiria, & vehementissimi erga Deum Virtutémque anhelitus. Hisce enim laboribus atque angoribus ventilamus & expurgamus sanguinem spiritúsque, & pleniores in eos haustus puri ætheris transmittimus, quibus corpus Luciforme (quod & tenue ac spirituale vehiculum Hierocles appellitat) augemus & corroboramus, adeóque tandem cum his Deum ipsum quodammodo in animam nostram imbibimus & transfundimus.

25. Quintum & ultimum præceptum est illud Pythagoricum, quo monemur singulis noctibus ante somnum recolere apud nosmetipsos quæ fecerimus interdiu; ut quæ rectè facta sunt, de eis gratias agamus Deo; quæ verò perperàm fecimus, apud conscientiam nostram severiter reprehendamus, firmiúsque indies propositum animo infigamus & inuramus omnia agendi juxta perfectissimam Virtutis normam.

<77>

Mollia nec priùs obducat tua lumina somnus, Exacti quàm ter reputâsti facta diei; Quid lapsus feci? quid recté? quid boni omisi? Cuius moniti observatio permagnam vim habet ad accuratissimam morum correctionem, & ad Virtutem omnimodam animis nostris ingenerandam.

SCHOLIA
In Cap. III. Sect. 15.

MAnifestum est quòd viri probi voluptas lætitiam imitetur Divinam, mentem Deúmque comitans, &c. Quæ in hac sectione tribúsque proximè sequentibus de Divinitate virtutis voluptatísque ex ea profectæ, inculcantur, non possum me abstinere quin notem quàm consentanea sint primæ illi summæque Moralitatis Legi, quæ est verus sincerúsque Amor Dei, qui oritur ex consensu Animarum nostrarum cum Divina vita ac natura. Unde conscii simus nos συμφρονεῖν τῷ περιέχοντι πάντα νοερῷ, ut loquitur Antoninus, ex vivo sapidóque sensu Divini Amoris illiúsque pulchritudinis & influxûs actiones nostras omnes ordiri & peragere, atque sic perpetuam quandam cum Deo communionem colere, quæ sola vera virtutis vita est, & ad quam omnes bonæ Animæ tenentur anhelare, nè nubem pro Junone, exanimémq; virtutis umbram pro solida virtute amplexari videantur. Nulla enim solida est, sine hoc Amore Divino, virtus.

[1] Ethic. Nicom. lib. 10. cap. 10. Eudem. lib. 7. cap. 14.

[2] Ethic. Nicom. lib. 7. cap. 1.

[3] Lib. 2. cap. 3.

[4] Andronic. Rhod. lib. 3. cap. 1.

[5] Lib. 3. cap. 4.

[6] Ethic. Nicom. lib. 3. cap. 5.

[7] Ethic. Nicom. lib. 3. cap. 5.

[8] Lib. 3. cap. 6.

[9] Lib. 3. cap. 3.

[10] Lib. 10. cap. 9.

[11] Inc COmmentar. in Aurea Pythag. Carmina.

[12] In Aurea Pythag. Carmina.

[13] τῶν εἰς ἑαν'δη lib. 8. sect. 54.

[14] In Aura Pythag. Carmina.

[15] Hist. Nat. lib. 9. cap. 50.

[16] Andronic. Rhod. lib. 10. cap. 9.

[17] Aristot. cap. 7.

[18] In Auria Pythag. Carmina.

[19] In Aurea Pythag. Carmina.

[20] Tusculan. Quæst. lib. 5.

[21] Enchirid. cap. 75.

[22] De Natura Deorum lib. 2.

[23] In Aurea Pythag. Carmina.

[24] Xenoph. lib. de Administratione domestica. De Legibus lib. 2.

[25] Arrian. Comment. lib. 2. cap. 18.

Cite as: Henry More, ‘Enchiridion ethicum’, from Opera omnia, I (1679), pp. 67-77, https://www.cambridge-platonism.divinity.cam.ac.uk/view/texts/diplomatic/More1679E-excerpt002, accessed 2024-12-10.